M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

311쪽

quum legationis perfugio uti noluisses , appellatione improbissima te ad auxilium nefarium coniugisse tXV. Et quoniam legationis tuae facta mentio est , volo etiam audire de te , quo tandem senatusconsulto legatus sis Degestu intelligo quid respondeas; tua lege dicis. Esne igitur patriae certissimuS Par ricida E sperarasne id, ut patres conscripti ex republica funditus tollerentur ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex ejus ordinis auctoritate legarentur adeone tibi sordidum consilium publicum visum est adeo affictus senatus , adeo misera &Prostrata respublica, ut non nuntios pacis ac belli, non curatores, non interPretes, non bellici consilii auctores , non miniStros muneris provincialis senatus more

majorum deligere posset 36. Eripueras senatui provinciae decemnendae potestatem , imperatoris deligendi judicium , aerarii dispensationem ; quae

numquam sibi populus Romanus .appetivit , qui numquam haec a summi consilii. gubernatione auferre conatus est. Age , factum est horum aliquid in aliis: raro: sed tamen factum est , ut populus delige- set imperatorem. Quis legatos umquam audivit sine senatusconsulto ante te nemo : post continuo fecit idem in duob

312쪽

prodigiis reipublicae Clodius : quo etiam

majore es malo mactandus , quod non solum facto tuo , sed etiam exemplo rempublicam vulnerasti; neque tantum es improbus ipse , sed etiam alios docere vomisti. 3 . Atque illud etiam audire a te Cu- .Pio, quare, quum ego legem de ambitu ex senatusconsulto tulerim , sine vi tulerim , salvis auspiciis tulerim, salva lege Elia & Fufia , tu eam esse legem non putes; praesertim quum ego legibus tuis ,

quoquo modo latae sint , paream. Quum, BIENNIO , QUO PETITURUSVE S IT , mea lex dilucide vetet

QUIS PETAT, GLADIATORES DARE , NISI EX TESTA-. MENTO PRAESTITUTA DIE : quae tanta in

te sit amentia , ut in ipsa petitione gladi tores audeas dare num quem putes il- .lius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse reperiri , quide inter- tonat, quo minus reus mea lege fias Obasce omnes res , sciasne te leverissimorum hominum, Sabinorum , fortissimorum virorum, Marsorum & Pelignorum, tribulium tuorum judicio notatum, nec post Romam conditam , praeter te , tribulemquemquam , tribum Sergiam perdidisse XVI. Ac si haec omnia contemniu ac

despicis , quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas , te , diis hominibusque invitis . amore in te increbibili quodam C. Caesa-

313쪽

ris, omnia, quae velis, consecuturum; ec-Zid audieris , ecquisnam tibi dixerit ,

. Caesarem nuper Aquileiae, quum de quibusdam esset mentio facta , dixisse , C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset : graviterque etiam se ferre, praetorem aliquem esse factum, quia suis rationibus dissensisset tum quaesisse quemdam, de Vatinio quemadmodum ferret , ipsum respondisse, Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse qui omnia in pecunia posuisset, honore animo aequo carere debere

3'. Quod si ipse , qui te suae dignitatis

augendae causa periculo tuo , nullo suo delicto , ferri praecipitem est facile passus ,

tamen te omni honore indignissimum judicat : si te vicini, si assines, si tribules ita oderunt , ut repulsam tuam, triumphum suum duxerint: si nemo adspicit, quin ingemiscat ; nemo mentionem facit , quin exsecretur: si vitant, fugiunt, audire de te nolunt: quum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur: si cognati respuunt , tribules exsecrantur , vicini metuunt , assines erubescunt : strumae denique ab ore improbo demigrarunt, & aliis iam se locis collocarunt: si es odium pU-blicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorum ; quid est , quam ob rem praeturam potius exoptes, quam modi

314쪽

tem praesertim quum popularem te velis esse, neque ulla ini re populo gratius facere possis. Sed ut aliquando audiamus , quam copiosh mihi ad rogata respondeas , concludam jam interrogationem meam , teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo.XVII. Quaero, quae tanta in te vanitas , tanta levitas fuerit, ut in hoc judicio T. Annium iisdem verbis laudares, quibus eum verbis laudare & boni viri, & boni cives consueverunt, quum in eumdem nuper ab eadem illa teterrima furia producius ad populum , cupidissime falsum testimonium dixeris 3 An erit haee optio &potestas tua , ut , quum Clodianas operas , & facinorosorum hominum & perditorum manum videris , Milonem dicas ,

id quod in concione dixisti, gladiatoribus O bestiariis obsedisse rempublicam ; quum

autem ad tales viros veneris , non audeas

civem singulari virtute , fide , constantia , vituperare t r. Sed , quum T. Annium tantopere laudes , & clarissimo viro nonnullam laudatione tua labeculam adspergas ( in illorum enim numero mavult T. Annius esse , qui a te vituperantur verumtamen quaero, quum in republica administranda, T. Annio cum P. Sextio consiliorum omnium

societas fuerit ( id quod non solum honorum , verum etiam improborum iudicio

Disii troes tirum Cooste

315쪽

3OS ORATIO IN OTINIUM.

declaratum est et est enim reus uterque ob eamdem causam, & eodem crimine : alter die dicta ab eo , quem tu unum immprobiorem esse , quam te , nonnumquam 1 oles confiteri; alter tui; consiliis , illo tamen adiuvante ) quaero , qui possis eos ,

quos crimine conjungis , testimonio disjungere.

det. Extremum illud est , quod mihi abs

te responderi velim et quum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres , dixerisne , nec tibi placuisse , nec oportuisse Sextium de vi reum fieri quavis lege , quovis crimine accusandum potius futile tetiam illud dixeris , causam Milonis , fortissimi viri, conjunctam cum hoc existimari t quae pro me a Sextio facta sint, bonis esse gratat Non coarguo inconstantiam orationis , ac testimonii tui. Quas enim hujus actiones probatas bonis esse dicis , in eas pluribus verbis testimonium dixisti : quicum autem ejus causam pericumlumque conjungis , eum summis laudibus extulisti. Sed hoc quaero , num P. Sextium , qua lege accusandum omnino fuisse negas , ea lege condemnari putes oportere aut, si te in testimonio consuli nolis , ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur , dixerisne in eum testimonium de vi , quem negaris reum om

nino de vi fieri debuisse E

316쪽

l PROL CORNELIO BALBO.

ORATIO TRIGESIMA TERTIA.

Balbus , quum esset Gadibus in His-: Pania natus, ac bella Sertoriano im-. Peratoribtis inomanis probarus, be lo confecto, et Cn. Pompeio civita- te Romana donatus fuerat et quod bene scium quum consecutus esset per L. Cornesitim , ideo L. Cornelius Basitis Mocatus es . EO Praemio quum multis annis usus esset , huic inimici Caesaris O Poveii accusato-- rem comPararrerat Giaditanum quemdam , qui Balbo civitatis controve Stiam moνit , negans eum jure orem eiνitate donatum , quum ex foederato Pvulo , quo in numero

Gaditanus erat , nemo Posset, nisi

317쪽

vium Romanorum , in civitatem v nire Romanam , atque adeo suae civi

tati auferri. Balbus defensores habuit M. Crabsum, sesum Pompeium ,

. . S Ciceronem. Inno incisi . c. ceronis II. FABRICIUS.

I. S I auctoritates patronorum in iudiciis

valerent; ab amplissimis viris L. Cornelii causa defensa est : si usus , a peritissimis: si ingenia , ab eloquentissimis : si studia , ab amicissimis , & quum beneficus cum L. Cornelio , tum maxima familiaritate conjunctis. Quae sunt igitur meae partes

auctoritatis tantae , quantam vos in me

esse voluistis, usus mediocris, ingenii minime voluntati paris : nam ceteris , a quibus est defensus, hunc debere plurimum video ; ego , quantum ei debeam, ostendam alio loco. Principio orationis hoc oppono , me omnibus , qui amici fuerint i luti & dignitati meae, si minus referenda gratia satisfacere potuerim, at praedicanda habenda certe satis esse facturum. a. Quae fuerit hesterno die Cn. Pompeii gravitas in dicendo , Iudices , quae facultas , quae copia, non opinione tacita

318쪽

vestrorum animorum , sed perspicua admiratione declarari videbatur : nihil enim umquam audivi, quod mihi de jure subtilius dici videretur , nihil de memoria, de more, de exemplis acutius , nihil peritius de foederibus , nihil illustriore auctoritate de hellis , nihil de republica gravius , nihil de ipso modestius , nihil de

causa & crimine ornatius.

3. Ut mihi jam verum videatur illud esse , quod nonnulli litteris ac studiis doctrinae dediti, quasi quiddam incredibile dicere Putabantur, eum, qui omnes animo virtutes penitus comprehendisset, omnia,

quae facere vellet, facillime tractare. Quae enim in L. Crasso potuit , homine nato ad dicendi singularem quamdam facultatem , Si hanc causam ageret , major esse ubertas, varietas, copia, quam fuit in eo, qui tantum potuit impertire huic studio temporis , quantum ipse a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis & victoriis conquievit Quo mihi dissicilior est hic extremus perorandi locus et e tenim ei succedo orationi , quae non praetervecta sit aures vestras , sed in animis omnium penitus insederit; ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis , quam non modo ex mea, sed ex cujusquam oratione capere possitis. II. Sed mos est gerendus non modo

Disilia es dirum Cooste

319쪽

Cornelio, cujus ego voluntati in esus periculis nullo modo deesse possum ; sed etiam Cn. Pompeio , qui sui facti, sui ju- dicit, sui beneficii, voluit me esse , ut apud eosdem vos, Iudices, nuper in alia causa fuerim , & praedicatorem , & auc-

s. Ac mihi quidem hoc dignum reo videtur, hoc deberi hujus excellentis viri praestantissimae gloriae, hoc proprium esse vestri officii, hoc satis esse causae , ut, quod fecisse Cn. Pompeium constet, id omnes & licuisse concedant. Nam verius nihil est , quam quod hesterno die dixit ipse , ita L. Cornelium de fortunis omni-hus dimicare, ut nullius in delicti crimen

vocaretur. Non enim furatus esse civitatem , non genus suum ementitus, non in

aliquo impudenti mendacio delituisse, non irrepsisse in censum dicitur et unum objicitur , natum esse Gadibus; quod negat nemo et cetera accusator fatetur , hunc in

Hispania, durissimo bello , cum Q. Metello, cum C. Memmio, & in classe, &in exercitu fuisse , Pompeius in Hispaniam venerit, Memmiumque habere

quaestorem coeperit, numquam a Memmio discessisse : Carthaginem esse profectum : acerrimis illis proeliis & maximis , Sucronensi & Duriensi, interfuisse : cum Pompeio ad extremum belli tempus fuisse. Haec

320쪽

PRO L. CORN. BALBO. SI J

Haec sunt proelia Cornelii e talis in rempublicam nostram labor , assiduitas , dimicatio , virtus digna summo imperatore , spes pro periculis praemiorum : praemia

quidem ipsa non sunt in ejus facto , qui adeptus est , sed in eius , qui dedit.

III. Donatus igitur est ob eas causas a Cn. Pompeio civitate et id accusator non negat; sed reprehendit : ut in Cornelio causa ipsius probetur , poena quaeratur ; in Pompeio causa laedatur , poena sit nulla. Sic famam , sic innocentissimi hominis fortunas , praestantissimi imperatoris factum condemnari volunt. Ergo in judicium caput Cornelii, factum Pompeii vocatur et

hunc enim in ea civitate , in qua sit namtus , honestissimo loco natum esse concedis , & ab ineunte aetate , relictis rebus suis omnibus , in nostris hellis , nostris cum imperatoribus esse versatum et nullius

laboris , nullius obsidionis , nullius proelii expertem fuisse : haec sunt omnia quum plena laudis , tum propria Cornelii , nec

in his rebus crimen est ullum.

. Ubi igitur est crimen F quod eum

Pompeius civitate donavit. Huiuscemodi crimen E minimh : nisi honos ignominia putanda est. Cujus igitur revera nullius ;actione accusatoris , ejus unius , qui donavit : qui si adductus gratia, minus idoneum hominem praemio affecisset ; qui Tomus m. o

SEARCH

MENU NAVIGATION