장음표시 사용
331쪽
discrimen inferret ; Gaditanorum auxiliis quum vellemus , uti nobis non liceret: privatim vero , Si, ne quis vir, & animo& virtute praecellens, pro nostro imperita periculo suo dimicaret ; graviter id jure ferremus , minui auxilia populi Romani,
debilitari animos sortissimorum virorUm , alienigenarum nos hominum studiis, atque externa virtute privari. 16. Atqui nihil interest, Iudices, utrum haec foederati jura constituant, ut ne cui liceat ex his civitatibus ad nostrorum bel-Iorum pericula accedere ; an , quae nos eorum civibus , virtutis causa, tribuerimus , ea rata esse non possint: nihil enim
magis uteremur his adjutoribus , sublatis Praemiis virtutis , quam , si omnino hi; versari in nostris bellis non liceret. Etenim , quum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint, qui nul- Iis praemiis propositis , vitam suam hostium telis objecerint; pro aliena republica quemquam fore putatis , qui se opponat Periculis, non modo nullo proposito praemmio , sed etiam interdicto XI. Sed , quum est illud imperitissime dictum de populis fundis , quod commune
est liberorum populorum , non proprium foederatorum . ex quo intelligi necesse est, aut neminem ex sociis civem fieri posse; aut etiam posse ex foederatis et tum vero
332쪽
ius omne noster iste magister mutandae
qivitatis ignorat; quod est , Iudices , non solum in legibus publicis positum , sed
etiam in privatorum voluntate. Iure enim nostro neque mutare civitatem quisquam
invitus potest , neque , si velit , mutare non potest , modo adsciscatur ab ea civitate , cujus esse se civitatis velit : ut , si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano , ut sit is civis Gaditanus ,
magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur, quo mi nus ex cive Romano civis Gaditanus possit esse. 28 Duarum civitatum civis esse nostro
jure civili nemo potest : non esse hujus ciavitatis civis , qui se alii civitati dicarit potest. Neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo , C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio
Smyrnae , vidimus accidisse, ut earum civitatum fierent cives, hanc anth amittere non potuissent, quam hujus solum civit iis mutatione vertissent: sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro , libertino homine , quem apud majores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt , ad populum latum , ut is Publicius,
333쪽
si domum revenisset, & inde Romam reis diisset, ne minus civis esset. Multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate indemnati, & incolumes , his re-hus relictis , alias se in civitates contum
XII. Quod si civi Romano item esse
Gaditanum sive exsilio, sive postliminio, sive rejectione hujus civitatis ; ut jam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet ( de civitatis enim jure , non de foederibus disceptamus 3 quid est , quamobrem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat Equidem longe secus sentio : nam quum ex omnibus civitatibus via sit in nostram , quumque nostris civi-hus pateat iter ad ceteras civitates ; tum vero , ut quaeque nobiscum maxime societate , amicitia , sponsione , pactione , foedere conjuncta est ; ita mihi maxime
communionem beneficiorum, Praemiorum, civitatis, continere videtur.3o. Atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros recipere in suas civitates , si idem nos iuris haberemus , quod ceteri et sed nos non possumus & hujus esse civitatis, & cujusvis praeterea; ceteris concessum est. Itaque in Graecis civitatibus videmus . Athenis Rhodios , Lacedaemonios , ceteros undique adscribi, multarumque esse eosdem homines civitatum.
334쪽
Quo errore ductos vidi egomet nonnullos imperitos homines , nostros cives , Athenis in numero judicum atque Areopagitarum , certa tribu , certo numero ; quum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse , nisi postliminio recuperassent. Peritus vero nostri juris ac moris nemo umquam , qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam civitatem se dicavit. XIII. Sed hic totus locus disputationis, atque orationis meae , Iudices , per tinet ad commune jus mutandarum civitatum et nihil habet, quod sit proprium religionis , ac foederum. Defendo enim rem universam , nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam , atque dissidio , neque tam fide , benevolentiamque conjunctam , ex qua nobis interdictum sit, ut ne quem adsciscere civem , aut civitate donare poSsimu S.
3I. O jura praeclara , atque divinitus jam inde a principio Romani nominis a majoribus nostris comparata i ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possits dissimilitudo enim civitatum varietatem
iuris habeat necesse est ne quis invitus
civitate mutetur ; neve in civitate maneat invitus. Haec sunt enim fundamenta fi
missima nostrae libertatis, fui quemque juris & retinendi , dc dimittendi esse dom
335쪽
num. Illud vero sine ulla dubitatione mainximh nostrum fundavit imperium , & populi Romani nomen auxit, quod princeps ille , creator hujus urbis , Romulus , foedere Sabino docuit, etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere et cujus auctoritate , & exemplo numquam est intermissa a majoribus nostris largitio,& communicatio civitatis. Itaque , ex
Latio multi, & Tusculani e & Lanuvini,& ex ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae ; ut Sabinorum , Volscorum , Hernicorum : quibus ex civitatibus nec coacti essent civitatem mutare , si qui noluissent; nec , si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur. XIV. At enim quaedam foedera exstant, tit Germanorum , Insubrium , Helvetiorum , Iapidum, nonnullorum item ex Gallia Barbarorum , quorum in foederibus exceptum est, ne quis eorum a nobis civis
recipiatur. Quod si exceptio facit , ne liceat ; ibi necesse est licere , ubi non est exceptum. Ubi est igitur exceptum scedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitatet nusquam: ac sicubi esset; lex id Gellia & Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem donandi dederat, sustulisset. Excep
336쪽
ium est , inquit : foedus siquidem sacrosanctum est. Ignosco tibi, si neque Poenorum jura calles ( reliqueras enim civitatem tuam neque nostras potuisti leges inspicere ; ipsae enim te a cognitione sua judicio publico repulerunt. 33. Quid fuit in rogatione ea , quae de Pompeio a Gellio & a Lentulo , consulibus , lata est, in qua aliquid sacrosanctum
exceptum videretur Primum enim sacrosanctum esse nihil potest , nisi quod populus plebsve sanxisset : deinde sanctiones
sacrandae sunt aut genere ipso, aut obteStatione & consecratione legis , aut Poenae, quum caput ejus , qui contra facit, coniecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere ejusmodi Utrum capitis consecratione , an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse dico : de quibus etiam si latum esset, neque legem , neque poenam latam esse, ne quem civem reciperemus et tamen id esset, quod populus postea iussisset, ratum , neque quidquam illis verbis , Si quid sacrosanctum esset, esse exceptum videretur. De his , quum pompulus Romanus nihil umquam iusserit , Quidquam audes dicere sacrosanctum fuisse
quidquaNec vero haec oratio mea ad infirmandum foedus Gaditanorum, Iudices,
337쪽
pertinet : neque enim est meum, contra opinionem vetustatis, contra jus optime meritae civitatis , contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quondam temporibus reipublicae nostrae , quum praepo tens terra marique Carthago , nixa duam
bus Hispaniis , huic imperio immineret , & quum duo fulmina nostri imperii subito, in Hispania , Cn. & P. Scipiones , exstincti occidissent . L. Marcius , primipili centurio , cum Gaditanis foedus fecisse dicitur et quod quum magis fide illius populi , iustitia vestra, vetustate denique ipsa , quam aliquo publico vinculo religionis teneretur ; sapientes homines, & publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido ,
Q. Catulo consulibus , a senatu de foedere postulaverunt. Tum est cum Gaditanis foedus vel renovatum , vel ictum : de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui injussu suo , nullo pacto potest religione obligari. 3s. Ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rempublicam nostram consequi potuit , quod imperatorum testimoniis , quod vetustate , quod Q. Catuli , summi viri, auctoritate , quod judicio senatus, quod foedere , consecuta est : quod publica religione sanciri potuit, id abest ;populus enim se nusquam obligavit : neque ideo est Gaditanorum causa deterior et
338쪽
gravissimis enim & plurimis rebus est fulta : sed isti disputationi certe nihil est loci Sacrosanctum enim nihil potest esse, nisi quod per populum plebemve sancitum est.
XVI. Quod si hoc foedus, quod populus Romanus , auctore senatu , commendatione & iudicio vetustatis, voluntate & sententiis suis comprobat , idem suffragiis comprobasset : suid erat , cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret Nihil est enim aliud in foedere , nisi , ut pia o oeterna pax sit. Quid id ad civitatem Adiunctum illud etiam est , quod non est in omnibus foederibus : Majestatem populi Romani comiter conservanto et id habet hanc vim , ut sit. ille m foedere inferior.36. Primum verbi genus hoc conservandi , quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus , imperantis est , non precantis. Deinde , quum alterius populi majestas conservari jubetur , de altero siletur ; certh ille populus in superiori conditione causaque ponitur , cuJus majestas foederis sanctione defenditur. In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione , qui ita dicebat, comiter esse communiter et quaSi vero priscum aliquod , aut insolitum verbum interpretaretur. ComeS, benigni, faciles, suaves homines esse diis cuntur. Qui erranti comiter monsrat viam ,
339쪽
3 . Et simul absurda res est, caveri foedere , ut majestatem populi Romani commmuniter conservent ; id est , ut populus Romanus suam majestatem velit esse salvam : quod si jam ita esset, ut esse non potest ; tamen de nostra majestate , nihil de illorum caveretur. Potestne i itur noStra majestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos Praemiis elicere non possumus t potest esse ulla denique majestas, si impedimur , qubminus per populum Romanum , beneficiorum , virtutis causa, tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus
XVII. Sed quid ego disputo , quae mihi
tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur illis enim repetentibus L. Cornelium , responderem , legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda : huic generi legum fundos populos fieri non solere : Cn. Pompeium de consilii sententia civitatem huic dedisse :nullum populi nostri jussum Gaditanos hahere et itaque nihil esse sacrosanctum , quod lege exceptum videretur et si esset; tamen in foedere nihil esse cautum , praeter pacem et additum etiam esse illud , ut majestatem illi nostram conservare deberent ; quae certh minueretur, si aut at
340쪽
toribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret , aut praemii tribuendi potestatem nullam haberemus.
3'. Nunc vero quid ego contra Gad tanos loquar , quum id , quod defendo ,
voluntate eorum , auctoritate , legatione
ipsa comprobetur qui a principio sui generis ac reipublicae, ab omni studio, sensuque Poenorum mentes suas ad nostrum imperium , nomenque flexerunt i quos , quum maxima bella nobis inferrentur, moenibus excluserunt classibus insecuti sunt corporibus , copiis, opibus depulerunt qui & veterem illam speciem foederis Marciani semper omni arce duxerunt sanctiorem , & hoc foedere , Catuli senatusque auctoritate , se nobiscum conjunctissimos esse arbitrati sunt quorum moenia, delubra , agros, ut ipse Hercules , itinerum ac laborum suorum , sic majores nostri imperii ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt do. Testantur & mortuos nostros imperatores , quorum vivit immortalis memoriae & gloria , Scipiones, Brutos, Horatios , Cassios , Metellos , & hunc praefentem Cn. Pompeium, quem procul ab Eorum moenibus, acre & magnum bellum gerentem , commeatu , pecuniaque juverunt ; & hoc tempore ipso populum Romanum , quem in caritate annonae , ut
