M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

291쪽

dignum putet ; nulla me ad id causa impulisset, nisi ut ferocitatem tuam istam comprimerem , & audaciam frangerem , & loquacitatem paucissimis interrogationibus irretitam retardarem. Etenim de- huisti , Vatini, etiam si falso venisses in suspicionem P. Sextio , tamen mihi ignoscere , si in tanto hominis de me optimEmeriti periculo, & tempori eius , & vomluntati parere voluissem. 3. Sed hesterno pro testimonio esse mentitum , quum amrmares nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Sextio accusando , sed nulla umquam de re fuisse , paulo anth imprudens indicasti: qui & T. Claudium tecum communicasse, & a te consilium P. Sextii accusandi petisse , & Albinovanum , quem antea vix tibi notum esse dixisses, domum tuam venisse , multa tecum locutum dixeris : denique conciones P. Sextii scriptas , quas neque nosset, neque reperire posset, te Albinovano dedisse , easque in hujus judicio esse recitatas. In quorum altero es confessus , a te accusatores esse instructos,& subornatos ; in altero inconstantiam tuam quum levitate , tum etiam periurio implicatam refellisti : quum , quem alienissimum a te esse dixisses, eum domi tua fuisse . quem praevaricatorem ab initio judicasses , ei te , quos rogasset, ad accusandum ilhros dixeris dedisse.

292쪽

. II. Nimium es vehemens, feroxque natura : non putas fas esse verbum ex ore egire cujusquam , quod non jucundum rehonorificum ad aures tuas accidat : venisti iratur omnibus ; 'uod ego , simulacie adspex; , prius quam loqui coepisti ,

quum anth Gellius , nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi, atque providi et repente enim te , tamquam ierpens e latibulis, oculis eminentibus, inflato collo , tumidis cervicibus intulisti :ut mihi renovatus ille tuus in te s. Veterem meum amicum , sed tamen tuum familiarem defenderim, quum in hae civitate oppugnatio' soleat , qua tu nunc uteris, nonnumquam, defensio numm8 m vituperari. Sed quaero a te, cur C.,Ornelium non defenderem et num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit hRum aEliam , num Fufiam legem neglexerit : num consuli vim attulerit: num armatis hominibus templum tenuerit num intercetarem vi dejecerite num religiones polluerit : aerarium exhauserit : rempublicam compilarit. Tua sunt , tua sunt haec omnia. Cornelio ejusmodi nihil objectum est. Codicem legisse dicebatur. Defendebatur, testibus collegis suis, non recitandi causa legisse , sed recognoscendi. Constabat tamen , Cornelium concilium

illo die dimisisse , intercessioni paruisse.

293쪽

Tu vero, cui Cornelii defensio displicet,

quam causam ad patronos tuos, aut quod

os asseres quibus jam praescribis , quanto illis probro futurum sit, si te defenderint, quum tu mihi Cornelii defensionem in maledictis objiciendam putariS. 6. Attamen hoc , Vatini, memento , paulo post istam defensionem meam , quam tu bonis viris displicuisse dicis , me

quum universi populi Romani summa voluntate, tum optimi cujusque singulari studio, magnificentissime post hominum memoriam consulem factum , omniaque ea me pudenter vivendo consecutum esse , quod tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti. .

III. Nam quod mihi discessum objecisti meum , & quod horum , quibus ille dies

acerbissimus fuit, qui idem tibi laetissimus, luctum & gemitum renovare voluisti; ta

tum tibi respondeo, me, quum tu , cete raeque reipublicae pestes , armorUm Cainsam quaereretis , & quum per meum nommen fortunas locupletium diripere , sanguinem principum civitatis exsorbere, crudelitatem v euram odiumque diuturnum ,

quod in bonos jam inveteratum habebatis , saturare cuperetis ; scelus & furorem vestrum cedendo maluisse frangere, quam resistendo. Quare peto a te , ut mihi ignoscas, Vatini, quum patriae pepercerim ,

294쪽

IN VITINIUM. 28

quam servaram ; & , si ego te perditoremti vellatorem reipublicae fero , tu me conseryatorem & custodem feras. Deinde ejus viri discessum increpas , quem vides , civium omnium desiderio , ipsius denique reipublicae luctuli esse revocatum 8. At enim dixisti, non mea, sed rei in publicae causa homines de meo reditu laborasse. .Quasi vero quisquam vir excellenti animo in rempublicam ingressus optabilius quidquam arbitretur, quam se a suis civibus reipublicae causa diligi. Scilicet aspera mea natura , dissicilis aditus , gravis vultus , superba responsa , insolens

vita : nemo humanitatem meam, nem consuetudinem , nemo consilium, nem

auxilium requirebat et cuius desiderio ( ut haec minima dicam , forum moestum, muta curia, omnia denique honarum artium

studia silamunto

s. Sed nihil sit factum mea causa et omnia illa senatusconsulta, populi hissa, Ita, hae totius , eunctarum sociutatum , Collegiorum omnium decreta de me reipublicae causa esse facta fateamur. Quid ergo , homo imperitissime solidae laudis, ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere quid opistilius ad immortalitatem

gloriae , atque ad memoriam mei nominis impiternam, quam omnes hoc cives meos judicare , civitatis salutem cum mea unius

295쪽

Elute esse conjunctam quod quidem ego

tibi reddo tuum : nam , ut tu me carum

esse dixisti senatui, populoque Romano,

Non tam mea cauSa , quam reipublicae ;Sic ego te , quamquam sis omni diritate atque immanitate teterrimus , tamen dico esse odio civitati, non tam tuos, quam reipublicae nomine. - IV. Atque, ut aliquando ad te veniam , de me hoc sit extremum. Quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sanh , non est requirendum : boni viri judicent : id est maximi momenti , &ponderis. Duo sunt tempora, quibus nosmirorum . civium spectentur judicia de nobis ; unum honoris, alterum salutis. Ηonos talis populi Romani voluntate paucis est delatus , ac mihi ; salus tanto studio civitatis nemini reddita et de te autem homines quid sentiant, in honore expertissimus; in salute exspectamus. Sed tamen ne me cum his principibus civitatis , qui adsunt P. Sextio , sed ut tecum , homine uno impudentissimo atque infimo, conferam ; de te ipso , homine & arrogantissimo & mihi inimicissimo, quaero , Vatini, utrUm tandem putes , huic civitati, huic reipublicae , huic urbi , his templis , aerario , curiae , viris his , quos vides , horum honis , fortunis , liberis , civibus ceteris , denique deorum immortalium delubris ,

auspicili ,

296쪽

IN OTINIUM. 28st auspiciis, religionibus , melius fuisse Scpraestabilius, me civem in hac civitate naS i , an te quum mihi haec responderis , aut ita impudenter , ut manus a te homines vix abstinere possint ; aut ita dole ter , ut aliquando ista , quae sunt inflata , rumpantur et tum memoriter respondeto ad ea, quae de te ipso rogaro. V. Atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae patiar latere et licet impune per me parietes in adolescentia perfoderis , vicinos compilaris , matrem verberaris : habeat hoc praemium tua indignitas, ut adolescentiae turpitudo obscuritate & sordibus tuis obtegatur. Quaestumram petisti cum P. Sextio , quum hic nihil loqueretur , nisi quod agebat ; tu de

altero consulatu gerendo te diceres cogitare. Quaero abs te , teneasne memoria ,

quum P. Sextius quaestor sit cunctis suffragiis factus . tunc te vix , invitis omnibus , non populi beneficio, sed consulis , extremmum adhaesisse tia. In eo magistratu, quum tibi magno clamore aquaria provincia sorte obtigisset,

missusne sis a me consule Puteolos , ut inde aurum exportari, argentumque prohiberes in eo negotio , quum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas merces missum putares , quumque omnium domos , apotheca, .

297쪽

2so ORATIO

naves , furacissime scrutarere , homine que negotia gerentes judiciis iniquissimis

irretires , mercatores e 'navi egredientes terreres , conscendentes morarere ; temneasne memoria , tibi in conventu Puteolis manus esse allatas ad me consu-

Iem Puteolanorum querelas esse delatas post quaesturam , exierisne legatus in uia teriorem Hispaniam , C. Cosconio proconsule t quum illud iter Hispaniense pedibus ferh confici soleat, aut, si quis navigare velit , certa sit ratio navigandi ;venerisne in Sardiniam , atque inde in Africam fuerisne , quod sine senatusconsulto tibi facere non licuit , in regno Hiempsalis fuerisne in regno Mastaneso si venerisne ad fretum per Maurit niam quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse t13. Factus es tribunus plebis: quid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis , sordibdissimisque furtis interrogem Quaero abs

te primum universo, quod genus improbitatis & sceleris in eo magiitratu Praeter

miseris Ac tibi iam inde praescribo , ne

tuas sordes cum clarissimorum virorum

splendore permisceas. Ego te , quae m-que rogabo , de te ipso rogabo ; neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham ; omniaque mea tela

298쪽

sic in te conjicientur , ut nemo per tuum

latus ( quod stiles dicere , saucietur a in

tuis pulmonibus ac visceribus haerehunt.: VI. Et i, quoniam omnium rerum mam gnarum a diis immortalibus principia ducuntur , volo ut mihi respondeas tu, qui

te Pythagoricum soles dicere, & hominis doctissimi nomen tuis immanibus & barbaris. moribus praetendere quae te itanta pravitas mentis tenueris , qui tantus furor, rumi, quum inauditariac nefaria sacra susceperis, quum inferorum animas elicere , uinim puerorum extis deos manes mactare ioleas, auspicia, quibus haec urbs condita est , quibus omnis respublica atque imperium tenetur, contempseris 3 initioque tribunatu . tui, senatui denuntiaris . tuis actionibus augurum responsa , atque ejus

collegii arrogantiam impedimento non futuram j -ii. Secundum ea. quaero , servarisne in eo lidem num quando tibi moram attulerit , quo minus concilium advocares , legemque ferres, qubd eo die scires de coelo esse servatum E Et quoniam hic locus unus est, quem tibi cum Caesare communem esse dicas 1 sejungam te ab illo , non solum reipublicae causa , verum etiam caemseris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa videatur. P. mim quaero, num tu senatui causam tuam

299쪽

permittas, quod facit Caesar deinde, quae sit auctoritas ejus , qui se alterius facto , non suo defendat 3 deinde ( erumpet enim

aliquando ex me vera vox , & dicam sine

cunctatione quod sentio si jam violentior aliqua in re C. Caesar sumet , si eum magnitudo contentionis , studium gloriae , Praestans animus , excellens nobilitassat

quo impulisset, quod in illo vimi, tum ferendum esset , re maximis rebus , quas postea gessit', oblitterandum ; id tu tibi , furcifer , sumes, & Vatinii latronis ac sacrilegi vox audietur , hoc postulantis , ut idem sibi concedatur , quod Caesari t- VII. Sic enim ex te quaero. Tribunus plebis fuisti; sejunge te a consule et colleogas habuisti viros sortes novem et ex his tres erant , quos tu quotidie sciebas seravare de coelo , quys irridebas , quos privatos esse dicebas ; de quibus duos praetextatos sedentes vides , te aedilitiam Praetextam togam , quam frustra confeceras, vendidisse et tertium scis ex illo obsesso atque afficto tribunatu , consularem auctoriis talem hominem esse adolescentem conse eulum : reliqui sex fuerunt ; ex quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quemdam cursum tenebant et omnes habuerunt leges promulgatas et in his multas meus necessarius, etiam det mea sentensia, C. Cosconius, judex noster quem ,

300쪽

tu disrumperis , quum aedilitium videS.r . Volo uti mihi respondeas, num quis

ex toto collegio legem sit ausus ferre , praeter unum te quae tanta in te fuit audacia , quae tanta vis , ut , quum novem tui collegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu , emersus e coeno , omnium fineilh omnibus rebus infimus , contemnendum , despiciendum , irridendum putares num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe , quum constaret servatum esse de coelo pig. Simul etiam illud volo uti respondeas, quum, te tribuno plebis, esset etiam eum in republica lex AElia , & Fufia ; quae leges saepenumero tribunitios furores debilitarunt , & represserunt; quas contra ,

Praeter te , nemo umquam est facere conatus ; quae quidem leges anno post , reedentibus in templo duobus non consulibus . sed proditoribus hujus civitatis ac

pestibus, una cum auspiciis , cum interces sionibus , cum omni jure publico conflagraverunt et ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere, & concilium conis vocaret num quem ex tribunis plebis, quicumque seditiosi fuerint , tam audacem audieris fuisse , ut umquam contra legem AEliam aut Fufiam concilium advocaret VIII. Quaero illud etiam ex te , conatusne sis , volueritae , denique cogitaris

N iij

SEARCH

MENU NAVIGATION