M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

301쪽

- ORATIO est enim res ejusmodi, ut, si tibi modo

in mentem venit, nemo sit, qui te ullo

cruciatu esse indignum putet) cogitarisne, in illo tuo intolerabili , non regno i nam eupis id audire sed latrocinio, augur fieri in Q. Metelli locum ut, quicumque te adspexisset, duplicem dolorem gemitum re susciperet, & ex desiderio clarissimit fortissimi civis, & ex honore turpissimi atque improbissimi Adeone non la hefactam rempublicam te tribuno , neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque eversam putares , Ut augurem Vatinium ferre possemus illo. Hoc loco quaero , si, id quod concupieras , augur factus esses : in qua tua cogitatione nos, qui te oderamus , vix dolorem ferebamus ; illi autem , quibus eras in deliciis, vix risum tenebant: sed quaero , Si ad cetera vulnera , quibus putasti rempublicam deleri, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui ;utrum decreturus fueris id , quod augures omnes usque a Romulo decreverunt, Iove fulgente , cum populo agi nefas esse , an, quia tu semper sic egisses, auspicia taetis augur dissoluturus IX. Ac , ne diutius loquar de auguratutuo ( quod invitus facto , ut recorder ruinas reipublicae : neque enim tu UmqUam,

stante non modo majestate horum , sed

302쪽

etiam urbe, te augurem fore putasti e verumtamen , ut somnia tua relinquam , ad scelera veniam volo uti mihi respondeas: quum M. Bibulum consulem, non dicam bene de republica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare , qui ab eo dissensisti ; sed hominem certe nusquam Progredientem , nihil in republica molientem , tantum animo ab actionibus tuis dis sentientem et quum eum tu consulem in vincla duceres, & a tabula Valeria collegae tui mitti juberent ; fecerisne ante Rostra pontem, continuatis tribunalibus , per quem consul populi Romani moderatissimus & constantissimus, sublato auxilio , exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata , turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem , sed ad supplicium & ad necem duceretur t. Quaero, num quis ante te tam fuerit nefarius , qui id fecerit 3 ut sciamus , utrum veterum facinorum sis imitator , an inventor novorum. Idemque tu quum his atque hujusmodi consiliis ac facinoribus , nomine C. Caesaris , clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua , M. Bibulum foro , curiit, templis , locis omnibus expulisses , inclusum . domi contineres ; quumque non majestate

imperii, non iure legum , sed januae praemsidio & parietum cuito diis, consulis vita

303쪽

as 6 ORATIO

tegeretur; miserisne viatorem , qui M. Bl-hustum domo vi extraheret , ut , quod in privatis semper est servatum , id, te tribuno plebis , consuli domus exsilium esse non posset 23. Simulque mihi respondeto tu, quinos, qui de communi salute consentimus, tyrannoS vocas , fuerisne non tribunus plebis , sed intolerandus ex coeno nescioqui, atque ex tenebris tyrannus qui primum eam rempublicam , quae auspiciis inventis constituta est, iisdem auspiciis su-hlatis conarere pervertere et deinde sanctissimas leges , .ssiliam & Fufiam dico , uae in Gracchorum ferocitate , & in au-acia Saturnini, & in colluvione Drusi, &in contentione Sulpicii, Sc in cruore Cinnano , etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris, ac pro nihilo putaris : qui consulem morti objeceris , inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis: qui in eo magistratu non modo emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos jam tuis terreas: fuerisne tanta crudelitate, ut delectos viros , & principes .civitatis tollere , & delere tua rogatione conareris

X. Quum L. Vectium, qui in senatu confessus esset se eum telo fuisse, Cn. Pompeio , summo & clarissimo civi, suis manibus necem afferre voluisse , in concionem produxeris ; indicem in Rostris, in il-

304쪽

1o , inquam , augurato templo ac loco col- Iocaris , quti auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis Producere consueverunt; ibi tu indicem vectium , linguam & vocem suam sceleri & menti tuae praebere voluisti, ut diceret L. Vectius in concione tua, rogatus a te, se auctores, & impulsores, &socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare , civitas stare non posset: M. Bibulum , cujus inclusione contentus

non eras, interficere volueras, spoliaveras consulatu , patria privare cupiebas et

L. Lucullum , cujus tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero vindelicet spectaras, vehementius invidebas: C. Curionem , perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consilii, libertate communi tuenda maximh liberum , cum filio principe juventutis, cum republica conjunctiore etiam , quam ab illa aetate postulandum suit , delere voluisti ras. L. Domitium , cujus dignitas &Iplendor praestringebat , credo , oculos vatinii, quem tu propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem propter omnium spem , quae de illo est, atque erat , ante aliquantb timebas : L. Lentulum , hunc judicem nostrum . flaminem

305쪽

Martialem, qubd erat eo tempore Gablanii tui competitor, ejusdem vectit indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset , quod ei tuo scelere non licuit, respublica victa non esset: hujus etiam filium eodem indicio & crimine ad patris interitum aggregare voluisti et

L. Paulum , qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem quem viarum qui duos nefarios patriae proditores , domesticos hostes, legibus exterminarat , hominem ad conservandam rempublicam natum, in idem vectit indicium,

atque in eumdem hunc numerum congregam. Quid ego de me querar qui etiam

gratias tibi agere debeo , qudd me ex io, tissimorum civium numero sejungendum non putariS. XI. Sed qui fuit ille tuns tantus seror, Di, quum jam Vectius ad arbitrium tuum perorasset , & civitatis lumina notasset , descendissetque de Rostris, eum repente revocares, lloquerere, populo Romano vidente ; deinde interrogares, ecqUomam alios posset norninare inculiaritae , ut C. Pismem , generum meum , nomina-Tet , qui in summa copia optimoruem adolescentium , pari continentia, virtute , Pi late reliquit neminem rtemque M. Laterensem , hominem dies atque noctes de

306쪽

IN VATINIUM.mulgarisne , impurissime & perditissimo

hostis, quaestionem de tot amplissimis , talibus viris , indicium vectio , praemia

amplissima quibus rebus , omnium mortalium non voluntate, sed convicio repudiatis , fregerisne in carcere cervices ipsi

illi Vectio , ne quod indicium corrupti indicii exstaret, esusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur

2T. Et, quoniam crebr5 usurpas , legem te de alternis consiliis rejiciendis tulisse, ut omnes intelligant, te ne re quidem facere sine scelere potuisse , quaero , quum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas etiam alias tulisses ,

exspectari Q , dum C. Antonius reus sieret apud Cn. Lentulum Clodianum &posteaquam ille est reus factus, statim tuleris in eum, qui tuam post legem reus factus esset ; ut homo consularis exclusuS , miser, puncto temporis spoliaretur beneficio & sequitate legis tuae t 28. Dices familiaritatem tibi fuisse eum Q. Maximo. Praeclara defensio facinoris tui: nam Maximi quidem summa laus est,

sumptis inimicitiis, suscepta causa quaesitore , consilioque delecto , commodiorem inimico suo conditionem rejectionis dare noluisse; nihilque Maximus fecit alienum aut sua virtute, aut illis viris clarissimis , Paulis , Maximis, Africanis , quo

307쪽

rum gloriam hujus virtute renovatam nostmodo speramus, verum etiam jam videmus et tua fraus , tuum maleficium , tuum

scelus illud est , te id, quod promulgasses

misericordiae nomine, ad crudelitatis tempus distulisse. Ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur , quod imagines patris , & fratris sui , fratrisque filiam , non in familia , sed idicarcere collocatam audire maluit , quam videre.

XII. Et quoniam pecunias aliorum despicis , de tuis divitiis intolerantissime gloriaris , volo uti mihi respondeas , fec risne foedera tribunus plebis cum civitati-hus , cum regibus, cum tetrarchis erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus eripuerisne partes illo tempore carissimas Partim a Caesare , partim a publicanis Quae quum ita sint, quaero ex te , Sisine ex pauperrimo dives factus illo ipso anno, quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima ut omnes intelligere possent, aete non modo nostra acta , quoS tyran nos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam: apud quem tu etiam nos crimminari soles , qui illi sumus amicissimi, quum tu ei contumeliosissime toties maleis dicas , quoties illi assinem te esse dicis. 3 o. Atque illud etiam scire ex te cupio, quo consilio, aut qua mente seceris , ut in

308쪽

epulo Q. Arrii , familiaris mei, cum toga

pulla accumberes quem umquam videris quem audieris quo exemplo, quo more feceris Dices, supplicationes te illas non probasse: optime: nullae fuerint supplicationes et videsne , me nihil de anni illius causa , nihil de eo , quod tibi cum summis viris commune esse videatur, sed de tuis prompriis sceleribus ex te quaerere Nulla supplicatio fuerit: cedo , quis umquam coem marit atratus t ita enim illud epulum est funebre , ut munuS Sit funeris ; epulae quiadem ipsae, dignitatiS. XIII. Sed omitto epulum, populi Rommani festum diem , argento , veste , omni apparatu , ornatuque visendo : quis

umquam in luctu domestico , quis in funere familiari coenavit cum toga pulla cui de balneis exeunti, praeter te , toga pulla umquam data est quum tot hominum millia accumberent, quum ipse epuli domminus , Q. Arrius , albatus esset; tu intemplum Castoris te cum C. Fidulo atrato , ceterisque tuis furiis funestum intulisti. Quis tum non ingemuit quis non doluit reipublicae casum quis sermo alius in illo epulo fuit , nisi, hanc tantam &tam gravem civitatem subjectam esse non modo furori, verum etiam irrisioni tuae 32. Hunc tu morem ignorabas numquam epulum videras i numquam puer ,

309쪽

aut adolescens inter coquos fueras Fau ti, adolescentis nobilissimi, paulo anth ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras quem accum here atratum videras , dominum Cum toga pulla & ejus amicos ante convivium quae te tanta tenuit amentia, ut tu , nisi id fecisses, quod fas non fuit, nisi violas, sis templum Castoris , nomen epuli, ocum' los civium, morem veterem, eius , qui te invitarat, auctoritatem , parum Putares

testificatum esse, supplicationes te illas non Putare EXIV. Quaero illud etiam ex te, quod Privatus admisisti; in quo certe jam tibi

dicere non licebit , cum clarissimis viris causam tuam esse conjunctam et postulatusne sis lege Licinia & Iunia E edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege , ut adeS-ses die tricesimo i quum is dies venisset, fecerisne, quod in hac republica non modo fac tam ante numquam est, sed in omni memoria sit omnino inauditum appellaritae tribunos plebis, ne causam diceres levius dixi; quamquam idipsum esset& novum, & non ferendum: sed appellarisne nominatim pestem illius anni, su-riam patriae , tempestatem reipublicae , Clodium t qui tamen quum jure , quum more, quum potestate sudicium impedire non posset , rediit ad illam vim &. furo-

310쪽

gem suum , ducemque se militibus tuis Praebuit. In quo, ne quid a me dictum in

te potius putes , quam abs te esse quaesitum . nullum onus imponam mihi testimonii: quae mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda, servabo, te quo non arguam , sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.3 . Quaero ex te, Vatini , num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit, ne causam diceret numquis reus in tribunal sui quaesitoris adscenis Qerit, eumque vi deturbarit subsellia dissiparit urnas delegerit eas denique omnes res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa judicia sent constituta fciasne tum fugisse Memmium Paccusatores esse tuos de tuis, tuorumque

manibus ereptos t judices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos in foro , luce , inspectante populo Romano , quaestionem , magistratus , morem majorum , leges , judices , scelerum poenam esse sublatam haec omnia sciasne diligentia C. Memmii publicis tabulis esse notata , atque testata 3 Atque illud etiam quaero , quum, posteaquam es postulatus, ex legatione redieris, ne quis te judicia defugere arbitraretur; teque , quum tibi , mirum velles , liceret , dictitaris causam dicere maluisse ; qui consentaneum fuerit,

SEARCH

MENU NAVIGATION