장음표시 사용
361쪽
sules pro eversae reipublicae praemiis occupaverunt. Decernendae nobis sunt lege
Sempronia duae et quid est , quod possimus de Syria, Macedoniaque dubitare Mitto, quod eas ita partas habent ii , qui nunc
obtinent , ut non anth attigerint , quam hunc ordinem condemnarint : quam auctoritatem vestram e civitate exterminarim et quam fidem publicam, qu1m perpetuam populi Romani salutem, quam me,
ac meos omnes foedissimh , crudelissim que vexarint.
. Omnia domestica illa, atque urbana mitto ; quae tanta sunt , ut numquam Annibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi effecerint. Ad ipsas venio provincias et quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum , non turribus , sed tropaeis ; quae multis victoriis erat jamdiu , triumphisque pacata ; sica Barbaris , quibus est propter avaritiam Pax erepta, vexatur, ut Thessalonicenses, positi in gremio imperii nostri, relinquere oppidum, & arcem munire cogantur : uevia illa nostra , quae per Macedoniam estusque ad Hellespontum militaris , non solum excursionibus Barbarorum sit infesta , sed etiam castris Threciis distincta , ac notata. Ita gentes Eae , quae, ut pace uterentur , vim argenti dederant praeclaro nostro imperatori , ut exhaustas domos re-
362쪽
CON SU LARI BU S. Plere possent, pro empta pace bellum n his proph justum intulerunt. Iam vero
exercitus ille noster, superbissimo delectu, ta durissim1 conquisitione collectus, ominnis interiit. III. Magno hoe dico cum dolore et miserandum in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt; incuria , tame, morbo, vastitate consumpti : ut , quod est indignissimum , scelus imperatoris in poenam exercitus expetitum esse videatur. Atque hanc Macedoniam ,
domitis jam gentibus finitimis , Barbariaque compressa, pacatam ipsem per se &quietam tenui praesidio , atque exigua mamnu , etiam time imperio , per legatos nommine ipso populi Romam tuebamur et quae nunc consulari imperio , atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pacer reare : quum interea , quis vestrum hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis i vectigal ac portorium Dyrrhachinorum totum in hujus unius quaestum esse conversum urbem Bygantiorum, vobis atque tale imperio fidelissimam , hostilem in modum esse vexatam qud ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus , nihil ulla vi a miseris extorquere potuit , cohortes in hiberna misit: his praeposuit, quos putavit fore diligentissimos satellites
363쪽
scelerum , ministros cupiditatum suarum. 6. Omitto iurisdictionem in libera civitate contra leges , senatusque consulta et caedes relinquo , libidines praetereo et quarum acerbissimum exstat indicium , &. ad insignem memoriam turpitudinis , & pene ad iustum imperii nostri odium , quod constat, nobilissimas virgines se in puteos abjecisse , & morte voluntaria ne cessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima Sint, sed quia nunc sine teste dico.IV. Ipsam vero urbem Bygantiorum fuisse refertissimam atque ornatissimam Simgnis , quis ignorat quae illi, exhausti sum. ptibus , bellisque maximis , quum Mithria
daticos impetus , i totumque Pontum a matum , effervescentem in Asiam atque
erumpentem, aegrh repulsum, & cervicibus interclusum suis , sustinerent , tum , inquam , Bygantii, & postea signa illa& reliqua urbis ornamenta , sanctissime custodita, tenuerunt. Te imperatore infelicissimo & teterrimo , Caesonine Calventi , civitas libera , & proximis suis beneficiis a senatu & a populo Romano liberata , Sic spoliata ,:atque nudata est, ut , nisi C. Virgilius , legatus , vir fortis& innocens, intervenisset, unum Signum Bygantii ex maximo numero nullum ha
herent. Quod fanum in Achaia , qui lo-
364쪽
Eus, aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum , ullum ornamentum reliquum sit Emisti a foedissimo tribuno plebis , tum in illo naufragio hujus urbis , quam tu idem , qui gubernare debueras , everteras : tum , inquam ,
emisti grandi pecunia, ut tibi de pecuniis
ereditis jus in liberos populos contra senatusconsultum, & contra legem generi tui dicere liceret : id emptum ita vendidisti, ut aut jus non diceres , aut bonis
8. Quorum ego nihil nunc , Patres conscripti, in hominem ipsum ; de provincia disputo. Itaque omnia illa, quae & saepe audistis , & tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto : nihil de hac ejus urbana , quam ille praesens, in oculis vestris mentibusque defixit, audacia loquor et nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo : lateant libidines ejus illae tenebricosae , quas fronte & supercilio , non pudore & temperantia contegebat: de provincia, quod agitur , id disputo. Huic vos non summittetis hunc diutius manere patiemini t
cujus, ut provinciam tetigit , sic fortuna cum improbitate certavit, Ut nemo pos set , utrum posterior , an infelicior esset, judicare.'. An verti in Syria diutius est Sem
365쪽
ramis illa retinenda cujus iter in prout clam fuit ejusmodi, ut rex Ariobarganes consulem vestrum ad caedem faciendam, tamquam aliquem Threcem conduceret. Deinde adventus in Syriam primus, equitatus habuit interitum et post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria, imperatore illo, nihil aliud actum est , nisi pactiones Pecuniarum cum tyrannis , decisiones , direptiones, latrocinia, caedes, quum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad la dem milites hortaretur , sed omnia sibi taempta, & emenda esse clamaret.
v. Iam vero publieanos miseros ( me etiam miserum, illorum ita de me mer torum miseriis . ac dolore 3 tradidit in servitutem Iudaeis , & Syris , nationibus nam tis servituti. Statuit ab initio, & in eo pedi severavit, jus publicano non dicere: Pactiones sine ulla iniuria factas rescidit: custodias sustulit et vectigales multos , ac st pendiarios liberavit et quo in oppido ipse esset , aut quo veniret, ibi publicanum , aut publicani servum esse vetuit : quid multa crudelis haberetur, si in hostem animo fuisset eo , quo fuit in cives Romanos , eius ordinis praesertim , qui est semper, dignitate sua, benignitate magistratus sustentatus.
- XI. Itaque videtis, Patres conscripti,
366쪽
non temeritate redemptionis , aut negotii gerendi inscitia , sed avaritia , superbia, crudelitate Gabinii, pene affictos iam atque eversos publicanos et quibus quidem vos , in his angustiis aerarii, tamen se veniatis necesse est: etsi jam multis non potestis , qui propter illum hostem senatus , inimicissimum ordinis equestris, honorumque omnium, non solum bona, sed etiam honestatem miseri deperdiderunt: quos non parcimonia , non continentia , non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis & praedonis
12. Quid i qui se etiam nunc subsidiis
patrimonii, aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria ; quem is frui non sinit, qui est, etiam si non appellam tur , hostis, huic ferri auxilium non oportet Retinete igitur in provincia diutius eum, qui de sociis cum hostibus , de civibus cum sociis faciat pactiones: qui hoc etiam se pluris esse, quam collegam, P tet , quod ille vos tristitia, vultuque deceperit , ipse numquam se minus, quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur, se brevi tempore perfecisse, ne A. Gabinius unus omnium nequissimus existimaretur.
367쪽
I 3. Hos vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent , deripiendos non putaretis & has duplices pestes sociorum , militum clades , publicanorum ruinas , provinciarum vastitates , imperii maculas, teneretis At iidem vos, anno superiore hos eosdem revocabatis , quum in provincias jam pervenissent: quo tempore si liberum vestrum judicium fuisset,
nec toties dilata res, nec ad extremum e
manibus erepta esset, restituissetis , id quod cupiebatis, vestram auctoritatem , iis , Per quoS erat amissa , revocatis , & his ipsis praemiis extortis , quae erant pro scelere ,
atque everSione patriae consecuti.
VI. Quam poenam si tum aliorum opimbus , non suis, invitissimis vobis , evolarunt ; at aliam multo majorem , gravioremque subierunt: quae enim homini, in quo aliquis si non famae pudor, at supplicii timor est , gravior poena accidere potuit , quam non credi litteris iis, quae rempublicam bene gestam in bello nuntiarent Hoc statuit senatus , quum frequens supplicationem Gabinio denegavit : primum homini, sceleribus , flagitiis contaminatiS-simo , nihil esse credendum : deinde a
proditore, atque eo , quem praesentem hostem reipublicae cognosset, bene rempublicam geri non potuisse : postremo , ne deos quidem immortales velle aperiri sua templa ,
368쪽
C ONSULARIBUS. templa , & sibi supplicari hominis impu-Dssimi & sceleratissimi nomine. Itaque ille alter, aut ipse est homo doctus, & a suis Graecis subtilius eruditus , quibuscum iam In exol ra helluatur , antea post siparium solebat . aut amicos habet prudentiores quam Gabinius, cujus nullae litterae per
VII. Hosce igitur imperatores habebi
mus si quorum alter non audet nos cer
tiores facere , ne imperator appelletur; alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est paucis diebus poeniteat audere et cujus amici, si qui sunt, aut si helluae tam immani tamque tetrae possunt ulli esse amici, hac consolatione utuntur, etiam T. Albuci: supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum dissimile : res in
Sardinia cum mastrucatis latrunculis a pro-Praetore una cohorte auxiliaria gesta , tabellum cum maximis Syriae. gentibus , ac tyrannis , consulari exercitu imperioque confectum et deinde Albucius, quod a senatu petebat, ipse sibi in Sardinia anthdecreverat: constabat enim, Graecum hominem ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse. Itaque hanc eius temeritatem lanatus supplicatione denegata notavit. 16. Sed fruatur sane hoc solatio ; atqucthanc insignem ignominiam , quoniam uni,
praeter se , inusta est, putet esse leviorem Tomus VI. O
369쪽
dummodo , cuius exemplo se consolatur , ejus exitum exspectet: praesertim quum in Albucio nec Pisonis libidines, nec audacia Gabinii fuerit; hac tamen una plaga conciderit , ignominia senatus.1 . Atqui duas Gallias qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo ; qui autem alteram Galliam, & aut Syriam , aut Macedoniam , tamen alterum retinet, rein utriusque pari scelere disparem conditionem facit. Faciam , inquit, illas praetorias , ut Pisoni & Gabinio succedatur statim. Si hic sinat. Tum enim tribunus intercedere poterit, nunc non potest. Itaque ego idem , qui nunc consulibus iis , qui designati erunt, Syriam, Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias , ut & praetores annuas provincias habeant, & eos quam primum videamuS, quos animo aequo videre non possumus.
VIII. Sed mihi credite : numquam succedetur illis , nisi quum ea lege referetur, qua intercedi de provinciis non licebit.
Itaque , hoc tempore amisio , annus est integer vobis exspectandus et quo interjecto , civium calamitas , sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas prompagatur. Quod si essent illi optimi viri ,
tamen ego mea sententia C. Caesari succedendum nondum putarem. Qua de re
dicam , Patres conscripti, quod sentio ,
370쪽
atque illam interpellationem mei familiarissimi , qua paulo ante interrupta est or tio mea , non pertimescam. Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse, quam Caesari: omnem enim illam tempestatem , cui cesserim , Caesare impulsore . atque adjutore esse excitatam. Cui si pri
mum Sic respondeam , me communis uti
litatis habere rationem , non doloris mei ;PoSSimne probare , quum id me facere dicam , quod exemplo fortissimorum Melarissimorum civium facere possim An
Tib. Gracchus ( patrem dico , cujus utinam filii ne degenerassent a gravitate paterna tantam Iaudem est adeptus, quod tribunus plebis solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit, inimicissimus &ipsius , & seatris ejus Africani, iuravitque in concione , se in gratiam non redime ;sed alienum sibi videri dignitate imperii, quo duces essent hostium, Scipione triumphante , ducti , eodem ipsum duci, qui
as. Quis plenior, inimicorum suit C. Mario L. Crassus, M. Scaurus. Aliine inimici omnes Metelli. At hi non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed & propter rationem Gallici helli , provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in Gallia maximum gestum est : domitae sunt a Caesare maximae
