M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

371쪽

36l DE PROVINCIIS

nationes, sed nondum legibus , nondum iure certo , nondum satis firma pace devinctae : bellum affectum videmus , Sc , Vere ut dicam , pene confectum ; sed ita , ut, si idem extrema persequitur, qui inchoavit , jam omnia perfecta. videamus t si succeditur; periculum sit , ne instauratas maximi belli reliquias , ac renovatas audiamus. Ergo ego senator, inimicus , si ita vultis , homini; amicus esse , sicut semper fui, reipublicae debeo. Quid, si ipsas inimicitias depono reipublicae causa i quis me tandem jure reprehendat 3 praesertim

quum ego omnium meorum conSiliorum, atque factorum exempla semper ex summorum hominum se is mihi censuerim Petenda .

IX. An vero M. ille Lepidus, qui bis

consul & pontifex maximus fuit, non solum memoriae testimonio , sed etiam annalium litteris , & summi poetae voce laudatus est , quod cum M. Fulvio collega , quo die censor est factus, homine inimicissimo , in campo statim rediit in gratiam , ut commune ossicium sensurae communi animo ac voluntate defenderent a I. Atque , ut vetera, quae sunt innumerabilia , mittam; tuus pater, Philippe , nonne uno tempore cum suis inimicissimis in gratiam rediit quibus eum omni-hus eadem respublica reconciliavit , quae

alienarat,

372쪽

CONSULARI BUS. 36s

22. Multa praetereo , quod intueor CC-ram haec lumina atque ornamenta reipublicae , P. Servilium , & M. Lucullum et utinam etiam L. Lucullus ille viveret lQuae suerunt inimicitiae graviores in civitate , quam Lucullorum , atque Serviliorum quas in viris sortissimis non solum exstinxit respublica dignitasque ipsorum , sed etiam ad amicitiam consuetudinemque traduxit. Quid F Q. Metellus Nepos , nonne consul in templo Iovis optimi maximi , permotus quum auctoritate vestra, tum illius P. Servilii incredibili gravitate dicendi, absens mecum , summo suo beneficio , rediit in gratiam An ego possum huic esse inimicus , cujus litteris, fama , nuntiis , celebrantur aures quotidie meae novis nominibus gentium , nationum , locorum Ea 3. Ardeo, mihi credite , Patres con

scripti ( id quod vosmet de me existimatis , & facitis ipsi incredibili quodam

amore patriae ; qui me amor & subvenire olim impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis, & rursum, quum omnia tela undique esse intenta in patriam viderem , subire coegit atque excipere unum pro universis: hic me meus in rempublicam animus pristinus ac perennis cum C. Caesare reducit, reconciliat, restituit

in gratiam. Quod volent denique hom

373쪽

366 DE PROVINCIIS

nes existiment; nemini ego possum est Ehene de republica merenti non amicUS.

X. Etenim si iis , qui haec omnia flamma ac ferro delere voluerunt , non inimicitias solum , sed etiam hellum indixi, atque intuli, quum partim mihi illorum familiares, partim etiam , me defendente, e capitis judiciis essent liberati ; cur eadem reipublica, quae me in amicos inflammaro potuit, inimicis placare non possit Quod mihi odium cum P. Clodio fuit, nisi quod perniciosum patriae civem fore putabam , qui, turpissima libidine incensus, duas ressanaissimas , religionem & pudicitiam , uno scelere violasset Num est igitur dubium ex iis rebus , quas is egit, agitque quotidie , quin ego , in illo oppugnando,

reipublicae plus , quam otio meo , nonnulli in eodem defendendo, suo plus otio, quam communi, prospexerint I. s. Ego me a C. Caesare in republica dissensisse fateor, & sensisse vobiscum et sed nune iisdem vobis assentior , cum quihus antea sentiebam. Vos enim, ad quos litteras L. Piso de suis rebus non audet mittere , qui Gabinii litteras insigni quadam nota , atque ignominia nova condemnastis , C. Caesari supplicationes decrevistis, numero , ut nemini uno ex hello ; honore , ut omnino nemini. Cur igitur exspectem hominem aliquem, qui me

Disilia e dirum Coo le

374쪽

CONSULARIBUS. 36

cum illo in gratiam reducat reduxit ordo amplissimus , & ordo is , qui est & publici consilii, & meorum omnium ConSiliorum auctor & princeps. Vos sequor, Patres conscripti, vobis obtempero , vobis assentior : qui, quamdiu C. Caesaris consilia in republica non maximh dilige-hatis , me quoque cum illo minus conjunctum videbatis et posteaquam rebus gestis mentes vestras , voluntatesque mutaStis , me non solum comitem esse sententiae vestrae , sed etiam laudatorem vidistis.

XI. Sed quid est, quod in hac caiisa

maximh homines admirentur , & reprehendant meum consilium, quum ego idem antea multa decreverim , quae magis ad hominis dignitatem , quam ad reipublica necessitatem pertinerent Supplicationem quindecim dierum decrevi sententia meL Reipublieae satis erat tot dierum , quot C. Mario. Diis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio , quae ex maximis

hellis. Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus. et p. In quo ego ( quo consule refere te , primum decem dierum supplicatio de creta Cn. Pompeio, Mithridate interfecto , confectoque Mithridatico bello , cuius sententia primum duplicata est suppli-eatio consularis ; mihi enim estis assensi, quum ejusdem Pompeii litteris recitatis,

375쪽

368 DE PROVINCIIS

confectis omnibus maritimis terrestribu que bellis, supplicationem decem dierum decrevistis ) sum Cn. Pompeii virtutem re animi magnitudinem admiratus , quod ,

quum ipse ceteris omnibus esset omni honore antelatus , ampliorem honorem alteri tribuebat, quam ipse erat consecuti S.

Ergo in illa supplicatione, quam ego decrevi , res ipsa tributa est diis immortalibus , & majorum institutis, & utilitati reipublicae : sed dignitas verborum , hono S ,& novitas , & numerus dierum , Caesaris ipsius laudi gloriaeque concessus est.28. Relatum est ad nos nuper de stipendio exercitus: non decrevi sollim , sed etiam , ut vos decerneretis , laboravi et multa dissentientibus respondi : scribendo assui et tum quoque homini plus tribui, quam nescio cui necessitati et illum enim arbitrabar , etiam sine hoc subsidio pecuniae , retinere exercitum praeda ante Parta,

ta bellum conficere posse : sed decus illud

di ornamentum triumphi minuendum noStra Parcimonia non putavi. Actum est dodecem legatis, quos alii omnino non dabant , alii exempla quaerebant , alii tempus disserebant , alii sine ullis verborum ornamentis dabant: in ea quoque re sic sum locutus , ut omnes intelligerent, me

id , quod reipublicae causa sentirem , facere uberius propter ipsius Caesaris digni

tatem

376쪽

XII. At ego idem nunc ire provinciis decernendis , qui illas omnes res egi s Ientio , interpellor; quum superioribus causis hominis ornamenta fuerint, in hac me nihil aliud , nisi ratio belli , nisi summa utilitas reipublicae moveat. Nam ipse Caesar, quid est , cur in provincia commorari velit, nisi ut ea, quae per eum affecta sunt, perfecta reipublicae tradantur Amoenitas eum, credo , locorum , urbium pulmchritudo , hominum nationumque illarum humanitas & lepos , victoriae cupiditas , sinium imperii nostri propagatio retinet.

Quid illis terris asperius quid incultius oppidis quid nationibus immanius 3 quid Porro tot victoriis praestabilius quid Oceano longius inveniri potest An reditus in

Patriam habet aliquam offensionem utrum apud populum , a quo missus ; an apud senatum, a quo ornatus est an dies auget ejus desiderium , an magis oblivionem t ac laurea illa magnis periculis parta , amittit longo intervallo viriditatem Quare , si qui hominem non diligunt, nihil est, quod eum de provincia devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum ad gratulationem, ad summum honorem senatus , . equestris ordinis gratiam, populi

caritatem.

3 o. Sed, si ille hac tam eximia fortunt propter utilitatem reipublicae frui non prodi

Disii ipse dirum Cooste

377쪽

o DE PROVINCIIS

Perat, ut omnia illa conficiat quid ego senator facere debeo, quem , etiam si ille aliud vellet, teipublicae consulere oporteret Ego vero sic intelligo, Patres conscripti, nos hoc tempore in provinciis de- Cernendis , perpetuae pacis habere oportere rationem : nam quis hoc non sentit , omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo , atque etiam ab omni suspicionE

helli

3 i. Iamdiu mare videmus illud immensum, cujus servore non solum maritimi cursus , sed urbes etiam & viae militares iam tenebantur, virtute Cn. Pompeii stea populo Romano, ab Oceano usque ad

ultimum Pontum, tamquam unum aliquem Portum , tutum & clausum teneri: nati Nes eas, quae numero hominum , ac multitudine ipsa poterant in provinciaS nostras redundare , ita ab eodem esse partim recisas , partim repressas , ut Asia , quae imperium antea nostrum terminabat, nunc tribus novis provinciis ipsa cingatur. Possum de omni regione, de omni hostium genere dicere: nulla gens est , quae non aut ita subacta sit, ut vix exstet; aut ita domita, ut quiescat; aut ita pacata , ut victoria nostra imperioque laetetur. XIII. Bellum Gallicum, Patres conscripti, C. Caesare imperatore gestum est ;antea tantummodo repulsum : semper illas

Disii ipse brum Comb

378쪽

rationes nostri imperatores refutandas potius bello, quam lacessendas putaverunt. Ipse ille C. Marius , cujus divina atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus iuneribusque subvenit, influentes in Italiam Gallorum maximas copias repreS- sit , non ipse ad eorum urbes sedesque penetravit. Modo ille meorum laborum , Periculorum , consiliorum socius , Caius Pomptinus , fortissimus vir , ortum repenti bellum Allobrogum, atque hac scelerata Conjuratione excitatum , proeliis fregit , eosque domuit, qui lacessierant ; &ea victoria contentus , republica metu liberati , quievit. C. Caesaris longe aliam video fuisse rationem: non enim sibi solum cum iis , quos jam armatos contra populum Romanum videbat, bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram ditionem esse redigendam. 3. Itaque cum acerrimis nationibus, , maximis Germanorum & Helvetiorum, proeliis felicissimh decertavit: ceteras contrivit , domuit, compulit, imperio populr Romani parere assuefecit, &, quas regio nes , quasque gentes nullae nobis antea litterae , nulla vox , nulla fama notas fece rat, has noster imperator, nosterque Exercitus , & populi Romani arma peragrarunt. Semitam tantum Galliae tenebamus antea , Patres conscripti: ceterae partes a

379쪽

s a DE PROVINCIIS

gentibus aut inimicis huic imperio , aut infidis , aut incognitis , aut certe immanibus , & barbaris, & bellicosis tenebantur: quas nationes nemo umquam fuit , qui non frangi , domarique cuperet et nemo sapienter de republica nostra cogitavit iam

inde a principio hujus imperii, quin Galliam maxime timendam huic imperio putaret : sed propter vim ac multitudinem gentium illarum numquam est antea cum. omnibus dimicatum: restitimus semper lacessiti : nunc denique est perfectum, ut imperii nostri, terrarumque illarum idem.

XIV. Alpibus Italiam munierat anthnatura , non Sine aliquo divino numine nam, si ille aditus Gallorum immanitati, inultitudinique patuisset , numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem. praebuisset: quae jam licet considant: ni-,hil est enim ultra illam altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas , vel metu, vel me , vel poe-ina, vel praemiis , vel armis , vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculisu adstr=ngere : impolitae vero res, & acerbae: si erunt relictae . quamquam sunt accisae ,etamen esserent se aliquando,, dc ad renovandum bellum revirescent..is. Quare sit in ejus tutela Gallia

380쪽

CON SU LARI BU S. ST;

ius virtuti, fidei, felicitati, commendatae est. Etenim si Fortunae muneribus amplissimis ornatus , saepius ejus deae periculum facere nollet: si in patriam , Si ad ideos penates, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam videt et si ad jucundissimos liberos, si, ad clarissimum generum redire properaret et si in Capi-.tolium invehi victor cum illa insigni laurea gestiret: si denique timeret casum ali-,

quem , qui illi tantum addere jam non,

Potest, quantum auferre et voSstamen opor

teret ab eodem illa omnia, a quo profligata sunt, confici velle. Quum vero ille suae glomriae jampridem reipublicae nondum satis fecerit, & malit tamen tardius ad suorumi laborum fructus pervenire, quam non ex Plere susceptum reipublicae munus et nec imperatorem incensum ad rempublicam. hene gerendam revocare, nec totam Galli- .ci belli rationem , prope iam explicatam Perturbare , atque impedire debemus. XV. Nam illae sententiae virorum Clinrissimorum minimh probandae sunt; quorum alter ulteriorem Galliam decernit cum ivria , alter citeriorem: qui ulteriorem

omnia illa , de quibus disserui paulo ante perturbat; simul ostendit eam se scisceret legem, quam esse legem neget; & , quae Pars provinciae Sit , cui non possit inter cedi hanc se avellere , quae defensorem

SEARCH

MENU NAVIGATION