장음표시 사용
391쪽
38 OR TIO . sit , ut nomen Coelii deferret lege Lutatia se Mi , cum subscriPtoribus L. Merennio Balbo , O P. Clodio
quodum , non eo , qui frater Clodiae , Ciceronis inimicissimias erat.
Defensum a M. Crabso Coelium , Cicero irae hac oratione defendit apud Cn. Domitium Praetorem , Marcellino S Philippo coss anno Vrbis Sy . Cic. si . FERRATIUS. s quoque Coelius egit causiam
suam , auctore Quintiliano II , I. O Suetonio de claris Oratoribus.
I. S I quis, Iudices , forth nunc adSit
ignarus legum , judiciorum , consuetudinis nostrae: miretur profecto , quae Sit tanta atrocitas hujusce causae , quod diebus festis ludisque publicis, omnibus negotiis forensibus intermissis, unum hoc judicium exerceatur ; nec dubitet, quin tanti facinoris reus arguatur , ut , eo neglecto , civitas stare non possit. Idem , quum audiat esse legem , quae de seditiosis consceleratisque civibus , qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint, rempublicam oppugnarint, quotidie quaeri jubeat : Iegem non improbet; crimen , quod versetur
392쪽
fetur in iudicio , requirat et quum audiat, nullum facinus , nullam audaciam , nullam
vim in judicium vocari ; sed adolescentem illustri ingenio , industria , gratia , aemcusari ab eius filio, quem ipse in judicium& vocet , & vocarit; oppugnari autem opibus meretriciis : Atratini illius pietatem non reprehendat , muliebrem libidinem comprimendam putet, vos laboriosos existimet , quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse. 2. Etenim, si attendere diligenter, atque existimare vere de omni hac causa volueritis , sic constituetis, Iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse , cui , utrum Sellet, liceret; nec, quum descendisset, quidquam habiturum spei fuisse, nisi alicujus intolerabili
libidine , & nimis acerbo odio niteretur. Sed ego Atratino , humanissimo atque optimo adolescenti , meo necessario , ignosco , qui habet excusationem vel pietatis , vel necessitatis, vel aetatis. Si voluit accusare ; pietati tribuo: si jussus est ;necessitati et si speravit aliquid; pueritiae et ceteris non modo nihil ignoscendum, sed
II. Ac mihi quidem videtur, Iudices, hic
introitus defensionis adolescentiae M. Coelii maximo convenire, ut ad ea, quae ac cusatores , deformandi hujus causa , desimus VI. R
393쪽
arahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt, primum respondeam. Obiectus est pater varih, quod aut parum splendidus ipse , aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate Coelius notis ac
maioribus natu, etiam sine mea oratione,
tacitus , facile ipse respondet: quihus at tem , propter senectutem, quod jam diu minus in foro nobiscum versetur , non aeque est cognitus ; hi sic habeant: quaecumque in equite Romano dignitas esse Possit , quae certe potest esse maxima , eam semper in M. Coelio habitam esse summam , hodieque haberi , non solum asiis, sed etiam ab omnibus, quibus po-xuerit aliqua de causa esse notus. . Equitis autem Romani esse filium , criminis loco poni ab accusatoribus, neque his judicantibus oportuit , neque defendentibus nobis. Nam , quod de pietate dixistis , est quidem ista nostra existimatio , sed iudicium certe parentis: quid nos,opinemur, audietis ex iuratis: quid parentes sentiant, lacrymae matris incredibilisque moeror , squalor patris & haec praesens moestitia, quam cernitis , luctusque
: s. Nam , quod est objectum, municipibus esse adolescentem non probatum duis; nemini umquam praesenti Puteolani majores honores habuerunt, quam absenti
394쪽
M. Coelio; quem & absentem in amplis
3 imum ordinem cooptarunt , & ea non petenti detulerunt, quae multis petentibus denegarunt: iidemque nunc lectissimos viros, & nostri ordinis, & equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium , dccum gravissima atque ornatissima lauda tione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae; quae firmissima sunt, si hituntur judicio suorum et neque enim vobis satis commendata hujus aetas esse posset, si non modo parenti, tali via CO , verum etiam municipio tam illustri ac tam gravi displiceret. III. Equidem , ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam;& meus hic forensis labor, vitaeque ratio dimanavit ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac judicio meomm. Nam , quod objectum est de pudicitia , quodque omnium accusatomm non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est , id numquam tam acerbe feret M. Coelius, ut eum poeniteat non deformem esse natum et sunt etenim ista maledicta pervulgata in omneS , quo rum in adolescentia forma & species suit
liberalis. Sed aliud est maledicere , aliud
accusare et accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem ut notet, argumen meo probet , teste confirmet et maledictio
395쪽
autem nihil habet propositi, praeter contumeliam ; quae si petulantius jactatur , convicium ; si facetius , urbanitas nomiis
T. Quam quidem partem accusationis admiratus sum , & moleste tuli potissimum esse Atratino datam et neque enim dece-hat , neque aetas illa postulabat , neque , id quod animadvertere poteratis , Pudor Patiebatur optimi adolescentis, in tali illum oratione versari. Vellem aliquis ex vobis robustioribus hunc maledicendi locum suscepisset: aliquanto liberius, & fortius , & magis more nostro refutaremus istam maledicendi licentiam. Tecum ,
Atratine , agam levius , quod & pudor
tuuS moderatur orationi meae ; & meum erga te, parentemque tuum, beneficium tueri debeo. S. Illud tamen te esse admonitum volo : primum, qualis es, talem te esse existimes; ut, quantum a rerum turpitudine abes, tantum te a verborum libertate sejungas : deinde, ut ea in alterum ne dicas , quae quum tibi falso responsa sint , eru-heseas. Quis est enim , cui via ista non pateat qui isti aetati, atque etiam dignitati non possit quam velit petulanter , etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumento , maledicere Sed istarum partium culpa est eorum , qui te agere vo-
396쪽
iuerunt: laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus; ingenii , quod ornate politeque dixisti. IV. Verum ad istam omnem orationem brevis est defensio ; nam quoad aetas
M. Coelii dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia disciplinaque munita: qui ut huic virilem togam dedit, nihil dicam
hoc loco de me ; tantum Sit , quantum vos existimatis: hoc dicam, hunc a patre continuo ad me esse deductum et nemo hunc M. Coelium in illo aetatis floro vidit, nisi aut cum patre , aut mecum , aut in M. Crassi castissima domo , quum artibus honestissimis erudiretur. Io. Nam quod Catilinae familiaritas obisjecta Coelio est , longe ab ista suspicione
abhorrere debet. Hoc enim adolescentescitis confitiatum mecum petisse Catilinam : ad quem si accessit , aut Si a me
discessit umquam ( quamquam multi honi adolescentes illi homini nequam atque imis probo studuerunt ) tum existimetur Coelius Catilinae nimium familiaris fuisse. At enim postea scimus, & vidimus esse hunc in illius amicis. Quis negat sed ego illud tempus aetatis, quod ipsum sua sponte infirmum , aliorum libidine infestum est , id hoc loco defendo. Fuit assiduus
mecum, praetore me: non noverat Cati-
397쪽
tinam : Africam tum praetor ille obtinebat. Secutus est annus: causam de pecuniis repetundis Catilina dixit Mecum erat hie : illi ne advocatus quidem venit Umquam. Deinceps fuit annus, quo ego consulatum petivi : petebat Catilina mecum. Numquam ad illum accessit: a me numm
V. Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione , sine infamia , studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem Sisie Nobis quidem olim annus Erat unus , ad cohibendum brachium toga , constitutus ; &. ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur et eademqu erat, si statim mereri st pendia coeperamus , castrenSis ratio ac militaris: qua in
aetate , nisi qui se ipse sua gravitate & castimonia , & quum disciplina domestica
tum etiam naturali quodam bono defenderat , quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram e iugere non.
Poterat. Sed qui prima illa imperia aetatis integra , atque inviolata praestitisset de ejus fama ac pudicitia , quum is jam se,
corroboravisset, ac vir inter viros esset , nemo loquebatUr.
I a. Studuit Catilinae , quum iam alta quot annos esset in foro, Coelius ; & multi hoc idem ex omni ordine , atque e
398쪽
omni aetate fecerunt : habuit enim ille sicuti meminisse vos arbitror , permulta maximarum non expressa signa , sed adum brata virtutum et utebatur hominibus improbis multis; & quidem optimis se viris deditum esse simulabat: erant apud illum illecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli, ac laboris: flagrabant vitia libidinis apud illum ; vigebant etiam studia rei militaris: neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum Puto, tam ex contrariis, diversisque inter se pugnantibus naturae studiis , cupiditatibusque conflatum.
VI. Quis clarioribus viris quodam tempore jucundior quis turpioribus conjUnctior quis civis meliorum partium aliquando quis tetrior hostis huic civitati quis in voluptatibus inquinatior quis in lahoribus patientior quis in rapacitate avarior quis in largitione effusior Illa vero , Iudices , in illo homine mirabilia fuerunt,
comprehendere multos amicitia , tueri obsequio , cum omnibus communicare quod habebat, servire temporibus suorum omnium pecunia , gratia, labore corporis , scelere etiam, si opus esset audacia : ve 'sare suam naturam & regere ad tempus ,
atque huc & illuc torquere , & flectereti eum tristibus severe, cum remissis jucunde, cum senibus graviter, cum juventute
399쪽
comiter, cum facinorosis audaciter , cum libidinosis luxuriose vivere. Id. Hae ille tam varia , multiplieique natUra , quum omnes omnibus ex terris homines improbos, audacesque collegem rat ; tum etiam multos fortes viros , &honos specie quadam virtutis ossimulatae tenebat : neque umquam ex illo delendi
hujus imperii tam consceleratus impetus exstitisset, nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis & patientiae radicibus niteretur. Quare ista conditio, Iudices , respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat: est enim commUne cum multis , & cum quibusdam etiam bonis. Me ipsum , me, inquam, quondam Pene.
ille decepit , quum & civis mihi bonus& optimi cujusque cupidus , & firmus
amicus ac fidelis videretur: cuius ego facinora oculis prius , quam opinione , manibus anth , quam suspicione , deprehendi : cujus in magnis catervis amicorum , si fuit etiam Coelius, magis est , ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti nonnumquam in eodem homine me quoque erroris mei poenitet , quam ut istius amicitiae
II. Itaque a maledictis pudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa: posuistis enim , atque id tamentitubanter & strictim, conjurationis hunc,
400쪽
propter amicitiam Catilinae , participemiuisse: in quo non modo crimen non haerebat , sed vix diserti adolescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Coelio E quod tantum aut in moribus naturaque vulnus , aut in re atque fortuna tubi denique est in ista suspicione Coelii
nomen auditum Nimium multa de re mi-,nime dubia loquor: hoc tamen dico , non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset , numquam coniurationis accusatione adolescentiam suam potissimum commendare voluisset.
16. Quod, haud scio, an de ambitu & . de criminibus istis sodalium ac sequestrium( quoniam huc incidi similiter reipondendum putem : numquam enim tam Coelius amens fuisset, ut , si se isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret; neque esus facti in altero suspicionem quaereret, cujus ipse sibi perpetuam licentiam optaret; nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret: quod quamquam nec sapienter & me invito facit, tamen est ejus omnino cupiditatis , ut magis insectari alterius innocentiam , quam de se timide cogitare vi
