M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

3 DE PROVINCIIS

habeat, non tangere : simul & illud facit . ut, quod illi a populo datum sit, id non violet ; quod senatus dederit, id senator

Properet auferre.

3 . Alter belli Gallici rationem habet:

fungitur ossicio boni senatoris et legem , quam non putat , eam quoque servat praefinit enim successori diem : qui mihi nihil videtur minus a dignitate disciplinaque majorum dissidere , quam ut , qui consul Κalendis Ian. habere provinciam

debet, is ut eam desponsam, non decretam habere videatur. Fuerit toto in consulatu sine provincia, cui fuerit, antequam designatus esset, provincia decreta. Sortietur , an non nam & non sortiri absumdum est, & quod sortitus sis, non habere. Proficiscetur paludatus quo quo pervenire ante certam diem non licebit. Janu rio , Februario , provinciam non habebit. Ealendis ei denique Martiis, nascetur repente provincia. Attamen his sententiis Piso in provincia permanebit. Quae quum gravia runt, tum nihil gravius illo , quod multari imperatorem deminutione provinciae contumeliosum est ; neque solum summo in viro , sed etiam mediocri in homine ne accidat , providendum. XVI. Ego vos intelligo, Patres conscripti, multos decrevisse nonores eximios

C. Caesari, & prope singulares: quod ita

382쪽

meritus'erat, grati, sin etiam , ut quam conjunctissimus huic ordini esset, sapientes ac divini fuistis. Neminem umquam est hic ordo eomplexus honoribus & beneficiis suis , qui ullam dignitatem praesta-hiliorem ea, quam per vos esset adeptus, Putarit: nemo umquam hic potuit esse Princeps, qui maluerit esse popularis. Sed homines aut propter dignitatem suam disessii ipsi sibi, aut propter reliquorum ob merectationem , ah hujus ordinis conjunc tione depulsi, saepe ex hoe portu se in illos fluctus prope necessario contulerunt: qui, si ex illa iactatione cursuque populari . bene gesta republica , referunt a

spectum in curiam, atque huic amplissimae dignitati commendati esse volunt , non mindo non repellendi sunt, verum etiam eo

3 v. Monemur a fortissimo viro , atque optimo post hominum memoriam consule , ut provideamus , ne citerior Gallia nobis invitis alicui decernatur , post eos consules, qui nunc erunt designati; pedipetuoque posthac ab iis , qui munc ordianem oppugnent , populari ae turbulent1 ratione teneatur. Quam ego plagam etsi non contemno , Patres conscripti , prae sertim monitus a sapientissimo consule ,& diligentissimo custode pacis & otii. ,

383쪽

3 6 DE PROVINCIIS

tamen vehementiu& arbitror pertimescendum , si hominum clarissimorum ac Potentissimorum aut honorem minuero , aut studium erga hunc ordinem repudiaro. Nam ut C. Iulius omnibus ae senatu ex miis , aut novis rebus ornatus , per manus

hanc provinciam tradat et , cui minimhvos velitis; per quem ordinem ipse amplissimam sit gloriam consecutus , et ne libertatem quidem relinquat , adduci ad suspicandum nullo modo possim . Postremo, quo quisque animo futurus sit, neScio ; quid sperem video: praestare hoc senator debeo, quantum Possum , ne quis vir clarus , aut potens , huic ordini jurae irasci posse Nideatur. Atque hoc , si inimicissimus essem C. Caesari , sentirem tamen reipublicae CauSa. IXVII. Sed non alienum esse arbitror , quo minus saepe aut interpeller a nonnullis , aut tacitorum existimatione reprehendar , explicare breviter , quae mihi sit ratio & causa cum Caesare. Ae primum illud tempus familiaritatis &i consuetudinis, quae mihi cum illo, quae fratri meo quae C. v arroni , consobrino nostro, ab omnium nostrum aedolescentia fuit, prae termitto. Posteaquam sum penitus in remdipublicam ingressus . ita dissensi ab illo iant. in disjunctione sententiae conjuncti tabmen amicitia manere S.

384쪽

CONSULARIBUS. SIT

r. Consul ille egit eas res, quarUmme participem esse voluit; quibus ego si minus assentiebar, tamen illius mihi judicium gratum esse debebat et me ille , ut

quitiqueviratum acciperem , rogavit, me in tribus sibi conjunctissimis consularibus esse voluit: mihi legationem , quam vellem , quanto cum honore vellem, detulit et quae ego omnia non ingrato animo , sed obstinatione quadam sententiae repU-diavi : quam sapienter non disputo ; multis enim non probabo : constanter quidem , S. fortiter certe: qui quum me firmissimis opibus contra scelus inimicorum munire ,& populares impetus populari praesidio

propulsare possem , quamvis excipere foris tu nam , subire vim atque injuriam malui , Iam aut a vestris sanctissimis mentibus issidere, aut de meo statu declinare. Sed non is solum gratus debet esse, qui accepit beneficium, verum etiam is , cui potestas accipiendi fuit. Ego illa ornamenta , quibus illo me ornabat, decere me , &convenire iis rebus, quas gesseram , non putabam: illum quidem amico animo me habere eodem loco, quo principem civium , suum generum , sentiebam.

XVIII. Traduxit ad plebem inimicum. meum; sive iratus mihi, quod me secum ne beneficiis quidem videbat posse con

385쪽

3 8 D E P ROVINCIIS

iungi; sive exoratus. Ne haec quidem suit injuria et nam postea me , ut sibi essem legatus , non lotum suasit , verum etiam rogavit. Ne id quidem accepi; non quo alienum mea dignitate arbitrarer , sed quod tantum reipublicae sceleris impendere a consulibus proximis non suspi

cabar.

/3. Ergo adhuc magis est mihi vere dum, ne mea superbia in illius liberalitate , quam ne illius injuria in nostra amicitia reprehendatur. Ecce illa tempestas , caligo bonorum, & subita, atque improvisa tormido , tenebrae reipublicae , ruina, atque incendium civitatis et terror injectus Caesari de ejus actis , metus caedis bonis omnibus ; consulum scelus , cupiditas , egestas , audacia. Si non sum adjutus ;non debuit: si desertus; sibi fortasse providit : si etiam oppugnatus, ut quidam aut Putant, aut volunt ; violata amicitia est , accepi injuriam , inimicus esse debui, non nego et sed, si idem ille tum me salvum

esse voluit, quum vos me ut carissimum

filium desiderabatis; & si vos iidem pertinere ad causam illam putabatis, voluntatem C. Caesaris a salute mea non ab horrere ; dc , si illius voluntatis generum

ejus habeo testem , qui idem Italiam in municipiis , populum Romanum in eo

386쪽

CONSULARIBUS. STO

Clone , vos , mei semper cupidissimos, in Capitolio , ad meam salutem incitavit et si denique Cn. Pompeius idem mihi testis de voluntate Caesaris , & sponsor est illi de mea ; nonne vobis videor & ultimi temporis recordatione , & proximi me moria , medium illud tristissimum tempus

debere , Si ex rerum natura non possem evellere , ex animo quidem certe exciadere Ego vero, si mihi non laeet per aliquos ita gloriari, me dolorem atque inimicitias meas reipublicae conceSsisle ,

non tam

ad vita dam vituporationem valet, hominem me

esse gratum , & non modo tantis beneficiis , sed etiam mediocri hominum benevolentia commoveri.

XIX. A viris fortissimis , & de me optimh meritis quibusdam peto, ut, si ego illos meorum laborum & incommodorum participes esse nolui, ne illi me suarum inimicitiarum socium velint esse , praesertim quum mihi iidem illi eoncesserint, ut etiam acta illa Caesaris , quae neque oppugnavi antea , neque defendi, meo iam aure possim defendere s. Nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rempublicam conservavi, de quod magm cujusdam hominis , pientis videtur ; utar hoc , quod ad laudem adipiscendam , quam

Disii ipse dirum Cooste

387쪽

3SO DE PROVINCIIS

quorum auctoritate illam conjunctionem Caesaris defugi, Iulias leges, & ceteras , illo consule , rogatas, jure latas negant et iidem illam proscriptionem capitis mei , contra salutem reipublicae, sed salvis auspiciis rogatam eue dicebant. Itaque vir summa auctoritate , summa eloquentia , dixit graviter , casum illum meum funus

esse reipublicae . sed funus justum & indictum. Mihi ipsi omnino perhonorificum, discessum meum funus dici rei publicae. Re- liqua non reprehendo ; sed mihi ad id, quod sentio , assumo : nam , si illud jure rogatum dicere ausi sunt , quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de coelo servarat , oblitine erant, tum , quum ille, qui id egerat, plebeius est lege curiata factus, dici de coelo esse servatum qui si plebeius omnino esse non potuit, qui tribunus plebis potuit esse E &, cujus tribunatus si ratus est, nihil est, quod irritum ex actis Caesaris possit esse ; eius

non solum tribunatus , sed etiam perniciosissimae res , auspiciorum religione conservata , iure latae videbuntur G. Quare aut vobis statuendum est , legem aEliam manere , legem Fufiam non esse abrogatam , non omnibus fastis legem ferri licere : quum lex feratur , de coelo servari, obnuntiari, intercedi licere : cem

Diuitia es dirum Coo le

388쪽

CONSULARIBUS. 381

sorium judicium , ac notionem , & illud

morum severissimum magisterium , non esse nefariis legibus de civitate sublatum etsi patricius tribunus plebis fuerit, contra leges sacratas ; si plebeius, contra auspicia suisse et aut mihi concedant homines oportet , in rebus bonis non exquirere jura ea , quae ipsi in perditis non exquirunt, prae-ertim quum ab illis aliquoties conditio C. Caesari lata sit, ut easdem res alio modo ferret; qua conditione auspicia requirebant, leges comprobabant : in Clodio auspiciorum ratio sit eadem, leges omnes sint eversae ac perditae civitatis. XX. Extremum illud est. Ego, si essent inimicitiae mihi cum C. Caesare, tamen hoc tempore reipublicae consulere , inimicitias in aliud tempus reservare deberem : possem etiam summorum virorum exemplo inimicitias rei publicae causa deponere : sed, quum inimicitiae fuerint numquam ; opinio injuriae beneficio sit exstincta et sententia mea , Patres conscripti, Si dignitas agitur C. Caesaris, homini tribuam : si honos

quidam , senatus concordiae consulam : si auctoritas decretorum vestrorum, consta tiam ordinis in eodem ornando imperatore servabo : si p*rpetua ratio callici belli , reipublicae providebo : si aliquod meum privatum ossicium , me non ingra-

389쪽

38a DE PROV. CONSULARIBUS.

tum esse praestabo. Atque hoc velim probare omnibus , Patres conscripti: sed levissimh feram , si forth aut iis minus probaro , qui meum inimicum , repugnante vestra auctoritate, texerunt; aut iis , si qui meum cum inimico suo reditum in gratiam vituperabunt, quum ipsi & cum meo, tacum suo inimico in gratiam non dubitarint redire.

390쪽

MARCO CELIO

ORATIO TRIGESIMA QUINTA.

M. Caelius Rufus eques Romanus , cujus exstat epi larum tiber ad Ciceronem , adolescens Pulcher assecla, O summo ingenio praeditus , Post damnatum C. Antonium consularem , quem sese de majestate a cusaverat, factus es familiaris CZodiae , uxoris quondam Metelli Celeris , impudicae matronae , a qua

etiam pecuniam mutuam accePit.

otium deinde accusaret Sempronium Atratinum de ambitu , O absolutum rursus in judicium retraheret , Clodia Mero suspicaretur a Coelio sibi Menenum paratum fuisse ; haec L. Atratino Sempronii stio persua-

SEARCH

MENU NAVIGATION