M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

401쪽

est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae rum videte, quam pauca respondeam. Tabulas , qui in patris potestate est , nullas conficit : versuram numquam omnino fecit u lam. Sumptus unius generis objectus est , habitationis : triginta millibus dixistis eum habitare. Nunc demum intelligo , P. Clodii insillam esse venalem , cujus hic in aeditulis habitet, decem, ut opinor, millibus. vos autem , dum illi placere vultis, ast tempus ei mendacium vestrum accommodavistis. 18. Reprehendistis , a patre quod semigrarit ; quod quidem jam in hac aetate minime reprehendendum est : qui quum& ex reipublicae causa esset mihi quidem molestam , sibi tamen gloriosam victoriam consecutus, & per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre , sed etiam suadente , ab eo semigravit: & , quum domus patris a foro longe abesset, quo facilius & nostras obire domos, &ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum

VIII. Quo loco possum dicere id, quod

vir clarissimus, M. Crassus , quum de adventu regis Ptolemaei quereretur , pauli ante dixit : Utinam ne in nemore Pelio ac longius quidem mihi contexere ho

carmen liceret. Nam numquam hera erranae

hanc molestiam nobis exhiberet, Medea

Diuitia e dirum Coo l

402쪽

culmo agra, amore femo faucia.... Sic enim , Indices, reperietis, quod, quum ad id loci venero , ostendam , hanc Palatinam Medeam , migrationemque huic adolescenti

causam sive malorum omnium, Sive po- .lvis sermonum fuisse. . . rv. Quamobrem illa , quae ex accusatorum oratione praemuniri jam, & fingi intelligebam , fretus vestra prudentia, Iudices , non pertimesco. Aiebant enim foro testem senatorem, qui se pontificiis comitiis pulsatum a Coelio diceret: a quo quaeram , si prodierit, primum cur statim nihil egerit: deinde, si id queri, quam agere. maluerit, cur productus a vobis potius, quam ipse per se: cur tanto post potius , quam continub, queri maluerit. Si mihi ad haec acute , argutoque responderit , tum quaeram denique, ex quo iste sonte

senator emanet et nam si ipse orietur Mnascetur ex sese , fortasse , Ut soleo, comm

movebor et sin autem , ut rivulus, arce SSD

tus & ductus ab ipso capite accusationis vestrae ; laetabor , quum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur unum senatorem solum esse , qui vobis gratificari vellet, inventum. 2o. Nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium pertimesco: est enim dietum ab illis , fore qui dicerent, uxores' sura, a coena redeuntes , attrectatas esse

403쪽

a Coelio. Graves erunt homines, qui hoe jurati dicere audebunt; quum sit his confitendum , numquam se , ne congressu quidem , & constituto coepisse de tantis injuriis experiri. IX. bed totum genus oppugnationis

huius, Iudices, & jam prospicitis animis,

di , quum inferetur, propulsare debebitis et , non enim ab iisdem aceu satur M. Coelius , a quibus oppugnatur : palam in eum tela jaciuntur , clam subministrantur. Neque id ego dico , ut invidiosum sit in eos , qu hus gloriosum hoc etiam esse debet: funguntur ossicio et defendunt suos et faciunt quod viri fortissimi solent: laesi dolent , irati esseruntur, pugnant lacessiti: sed vestrae sapientiae tamen est , Iudices , non , Si causa justa est viris fortibus oppugnandi M. Cossium, ideo vobis quoque UOS Ca sam putare esse justam alieno dolori potius . quam vestrae fidei consulendi. Quas sit multitudo in foro , quae genera , quae

studia , . quae varietas hominum , videtis et ex hac copia quam multos esse arbitramini , qui hominibus potentibus , gratiosis , disertis , quum aliquid eos velle ar-hitrentur , ultro se offerre soleant, operam navare , testimonium polliceri

22. Hoc ex genere si qui se in hoc iudicium sorth projecerint, edi cluditote eorum cupiditatem , Iudices, sapientia ves-

404쪽

trI: ut eodem tempore & hujus saluir,& religioni vestrae, & contra periculo SiS- Simas nominum potentias conditioni omnium civium providisse videamini. Equidem vos abducam a testibus ; neque hujus iudicii veritatem , quae mutari nullo modo potest, in voluntate testium collo-

cari Sinam ; quae

gotio flecti ac

mentis ageemus tribus crimina, refellemus t reS CUm res.causa cum causa , ratio cum ratione pugnabit. X. Itaque illam partem causae facile pintior graviter & ornath a M. Crasso esset peroratam, de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae. vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione : de quo ipso tamen quid est , quod exspectetis; quod is, qui fecit, aut non timet , aut etiam tam tetur est enim reus, qui hujus dictus est& adjutor fuisse , & conscius , P. Ase tius a is judicio est liberatus. Quod igitur est hujusmodi crimen , ut, qui commisit . non neget; qui negavit, absolutus sit; id hic pertimescat, qui non modo a facto , verum etiam a conscientiae suspicione abfuit & , si Ascitio causa plus profuit , qu3m nocuit invidia , huic oberit tuum maledictum , qui istius facti non modo

tacillime ungi, Dulio nemdetorqueri potest : argu- signis omni luce clario-

405쪽

suspicione , sed ne infamia quidem est adspersus

et . At praevaricatione est Astitius liberatus. Perfacile est isti loco remondere, mihi praesertim , a quo ista causa defensae est. Sed Coelius optimam causam Ascitii. esse arbitratur; cujusmodi autem sit, a suae putat esse seiunctam et neque solum Coelius , sed etiam adolescentes humanissimi& doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Caiusque Coponii, qui ex omnibus maximh Dionis mortem doluerunt; qui quum doctrinae studio atque humanitatis , tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat is apud L. Lucceium, ut audistis : fuerat ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic , aut summo splendore praeditus , frater ejus , de Marco Coelio existimet, ex ipsis , si producti erunt, audietis. Ergo haec removeantur, ut aliquando, in quibus causa nititur , ad

XI. Animadverti enim, Iudices, audiri a vobis meum familiarem , L. Herennium , perattereth et in quo etsi magnae ex parte ingenio eius , & dicendi genere quodam tenebamini; tamen nonnumquam verebar, ne illa subtiliter ad criminandum . inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accideret et dixit enim multa de Iuriuria, multa de libidine , multa de v-

406쪽

PRO M. CGLIO.tiis juventutis , multa de moribus; & tui in reliqua vita mitis esset, & in haciavitate humanitatis, qua prope jam demsectantur homines , versari periucundh soleret , fuit in hac causa pertristis quidam patruus , censor , magister et objurgavit M. Coelium, sicut neminem umquam pam rens et multa de incontinentia , intempe-gantiaque disseruit. Quid quaeritis , Iud-ees ignoscebam vobis attente audienti bus , Propterea quod egomet tam triste illud , di tam asperum genus orationis horrebam. 26. Ac prima pars fuit illa, quae moeminus movebat , fuisse meo necessario Bestiae Coelium familiarem , coenasse apua eum , ventitasse domum , studuisse praeturae. Non me haec movent, quae perspicu falsa sunt: etenim eos una coenasse dicit iqui aut absunt , aut quibus necesse est idem dicere. Neque vero illud me commovet , quod sibi in Lupercis sodalem esse Coelium dixit. Fera quaedam sodalitas , & plane pastoritia , atque agrestis germanorum Lupercorum ; quorum coitio illa silvestris ante est instituta, quam humanitas atque leges; si quidem non modo, nomina deferunt inter se sodales , sed etiam commemorant sodalitatem in accusando , ut ne, si quis id forte nesciat , tia

mere videatur,

407쪽

P . Sed haec omittam : ad illa, quae moemagis moverunt , respondebo. Deliciarum objurgatio fuit longa, & ea lenior; plusque disputationis habuit , quam atrocitatis ; quo etiam audita est attentius. Nam P. Clodius, amicus meus , quum se gravissimh vehementissimeque jactaret ,& omnia inflammatus ageret tristissimis verbis , voce maxima ; tametsi probabam ejus eloquentiam , tamen non pertime cebam: aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. Tibi autem , Bal-he , respondebo primum precario, si licet , si fas est defendi a me eum , qui

nullum convivium renuerit, qui unguenta

sumpserit, qui Baias viderit. XII. Equidem multos & vidi in hae civitate, & audivi, non modo qui primori-hus labris gustassent genus hoc vitae, & extremis , ut dicitur, digitis attigissent, sed ut totam adolescentiam voluptatibus de-issent, emersisse aliquando, & se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse, gravesque homines atque illustres fuisse. Datur enim concessu omnium huic aliquis ludus aetati, & ipsa natura profundit adolescentiae cupiditates: quae si ita erumpunt, ut nullius vitam labefactent, nullius domum evertant , faciles & tolerabiles haberi talent.

as. Sed tu mihi videbare ex communi

408쪽

intimia iuventutis aliquam invidiam Coelio velle conflare. Itaque omne illud silentium , quod est orationi tributum tuae , fuit ob eam causam, quod uno reo pro posito de multorum vitiis cogitabamuS. Facile est accusare luxuriem : dies jam me deficiet, si, quae dici in eam sententiam liossunt, coner expromere : de corruptEis , de adulteriis , de protervitate , desumptibus , immensa oratio est : ut tibi reum neminem, sed vitia proponas , res tamen ipsa & copiose & graviter accusari potest. Sed vestrae sapientiae est, Iudices, non abduci ab reor nec, quoS acumleos habeat severitas gravitasque vestra , quum eos accusator erexerit in rem , in vitia , in mores , in tempora, emittere in hominem, & in reum; quum is non suo crimine, sed multorum vitio sit in quoddam odium injustum vocatus. 3 o. Itaque severitati tuae , ut oportet, ita respondere non audeo : erat enim meum . deprecari vacationem adolescentiae, veniamque petere: non inquam, a deo : perfugiis non utor aetatis : concessa

omnibus iura dimitto: tantum peto, ut , si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum juven-itutis, quam video esse magnam, ne huic

aliena peccata, ne aetatis ac temporum

vitia noceant. Atque ego idem, qui haec

Diuitia es dirum Coo le

409쪽

goa ORATIO

postulo , quin criminibus , quae in hunc

proprie conferuntur . diligentissime respondeam , non recuso.

XIII. Sunt autem duo crimina, auri,& veneni ; in quibus una atque eadem Persona urgetur et aurum sumptum a Clodia ; venenum quaesitum , quod Clodiae daretur , dicitur : omnia sunt alia , non

crimina , sed maledicta iurgii petulantis magis , quam publicae quaestionis. Adulter, impudicus, sequester, convicium est, non accusatio et nullum est enim fundamentum horum criminum , nulla sedes et voces sunt contumeliosae , temerh ab irato accusatore , nullo auctore , emissae. 3I. Horum duorum criminum video fontem . video auctorem , video cerrum nomen , & caput. Auro opus fuit: sumpsit a Clodia , sumpsit sine teste, habuit

quamdiu voluit: maximum video signum cujusdam egregiae familiaritatis. Necare eamdem voluit, quaesivit venenum , sollicitavit quos potuit, paravit, locum constituit, attulit: magnum rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse. Res est omnis in hac causa nobis , Iudices, cum Clodia, muliere non solum nobili , sed etiam nota : de qua ego nihil dicam , nisi depellendi criminis causa. 32. Sed intelligis pro tua praestanti prudentia Cn. Domiti, cum hac sola rem

410쪽

esse nobis: quae si se aurum Coelio com modasse non dicit , si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit ; petulanter facimus, si matremfamilias secus , quam matronarum sanctitas postulat , nominamus et sin , ista muliere remota, nec crimmen ullum, nec opes ad oppugnandum

Coelium illis relinquentur; quid est aliud ,

quod nos patroni facere debeamus , nisi ut eos , qui insectantur , repellamus quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro: fratrem volui dicere ; sem-ter hic erro et nunc agam modice . ne Onesus progrediar, quam me mea fides de causa ipsa coget et neque enim muliebre umquam inimicitias mihi gerendas putavi ;praesertim cum ea, quam omnes semper amicam omnium potius, quam cujusquam, inimicam putaverunt.

XIV. Sed tamen ex ipsa quaeram prius, utrum me secum severh, & graviter , taprisce agere malit, an remis,h , ac leniter,& urbanh : si illo austero more ac modo,

aliquis mihi ab inferis excitandus est , ex barbatis illis , non hac barbut1, qua ista delectatur ; sed illa horrida , quam in statuis antiquis & imaginibus videmus ; qiis obiurget mulierem , &. pro me lo uatur tiae ista mihi forth succenseat. Exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis I ac potui,

SEARCH

MENU NAVIGATION