장음표시 사용
411쪽
mum Caecus ille et minimum enim dolorem capiet, qui istam non videbit: qui profecto , si exstiterit, sic aget & sic loquetur : Mulier , quid tibi cum Coelio quid cum homine adolescentulo quid cum alieno cur aut tam familiaris huic fuisti, ut
aurum commodares , aut tam inimica, ut venenum timeres non patrem tuum videras non patruum t non avum , Proavum , atavum audieras consules fuisse
3 d. Non denique modo te Q. Metelli
matrimonium tenuisse sciebas , clarissimi ac fortissimi viri, patriaeque amantissimi qui, simul ac pedem limine extulerat, omnes prope cives , virtute , gloria , dignitate superabat : cui quum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses , cur tibi Coelius tam conjunctus fuit co
gnatus t assinis viri tui familiaris nihil
orum : quid igitur fuit, nisi quaedam temeritas ac libido Nonne te , si nostrae imagines viriles non commovebant , ne progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat non virgo illa Vestalis Claudia; quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebis de curru detrahi passa non est cur te fraterna vitia potius , quam bona paterna , Sc avita, &usque a nobis quum in viris, tum etiam in feminis repetita , moverunt ideo ne
412쪽
ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum quotidie foedera ferires ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste utem rere ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares
XV. Sed quid ego , Iudices, ita gramvem personam induxi, ut verear , ne se idem Appius repenth convertat, & Coelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria Sed videro hoc posterius, atque ita, Iudices, ut vel severissimis disceptatoribus M. Coelii vitam me probaturum esse confidam. Tu vero mulier ( jam enim ipse tecum nulla persona introducta loquor si ea , quae facis, quae dicis , quae
insimulas, quae moliris, quae argui3, prombare cogitas; rationem tantae familiaritatis, tantae consuetudinis , tantae conjunctionis reddas atque exponas necesse est. Accusatores quidem libidines , amores, adulteria , Baias , actas convivia, comessationes , cantus , symphonias , navigia jactant ; iidemque significant, nihil se , te invita , dicere : quae tu , quoniam mente nescio qua effrenata , atque praecipiti, in forum deferri judiciumque voluisti ; aut diluas oportet, & salsa esse doceas, aut nihil neque crimini tuo , neque testimonio
credendum esse fateare. 36. Sin autem urbanius me agere mavis , Sic agam tecum : removebo illum se-
413쪽
nem durum ac pene agrestem : ex his igitur tuis sumam aliquem , ac potissimum minimum fratrem , qui est in isto genere urbanissimus et qui te amat plurimum: qui,
Propter nescio quam, credo, timiditatem, Ec nocturnos quosdam inanes metuS , tecum semper pusio cum majore sorore cu-hitavit : eum putato tecum loqui: Quid tumultuaris , soror quid insanis i quid,
Timore exorsa, verbis parvam rem magnam facis vicinum adolescentulum asipexisti : candor hujus te , & proceritas , vultus, oculique pepulerunt et saepius videre voluisti: fuisti nonnumquam in iisdem hortis visa nobilis mulier: illum filium familias patre parco ac tenaci, hRhere tuis copiis devinctum non potes et calcitrat , respuit, non putat tua dona esse anti: confer te alio : habes hortos ad Ti-herim ; ac diligenter eo loco praeparasti, pro omnis juventus natandi causa venit: hinc licet conditiones quotidie legas et cur huic, qui te spernit, molesta es XVI. Redeo nunc ad te , Coeli, vicissim , ac mihi auctoritatem patriam, severitatemque suscipio et sed dubito quem Patrem potissimum sumam ; Caecilianumne aliquem , vehementem atque durum
Nunc enim demtim mihi animus ardet, ratine metim cor climulatur ira . . . Aut illum , O
infelix, d sceleste. . . Ferrei sunt isti patres...
414쪽
tu omnia tuis foedis saetis facis , ut nequisquam velim. Vix ferenda diceret talis pater , cur te in istam tacinitatem meretriciam contulisti P cur illecebris cognitis non restigisti st cur alienam ullam mulierem nosi pdiae , ac dissice , per me licebitjsi egebis,
tibi dolebit e mini sat es , qui , aetatis quod reliquum es , oblectem mea. 38. Huic tristi ac decrepito seni responderet Coelius , se nulla cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi t nulli sumptus, nulla jactura , nulla versura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest in tam maledica civitate Vicinum
ejus mulieris miraris male audisse , cujus frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit E Leni vero & clementipatri, cujusmodi ille est , Fores effregit prestituentur et . discidit vestim p resarcietur , lilii causa est expeditissima. Quid enim esset, in quo se non facile defenderet e Nihil jam in istam mulierem dico : sed, si esset aliqua dissimilis istius , quae se omnibus pervulgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cujus in hortos, domum , Baias , jure suo libidines om
nium commearent: quae etiam aleret ado
lescentes , & parcimoniam patrum suis dumptibus sustentaret : si vidua libere , Proterva petulanter, dives effuse , libidi-
415쪽
nosa meretricio more viveret; adulterum
ego putarem , si quis hanc paulo liberius salutasset XVII. Dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina sic tu instituis adolescentes ob hanc causam tibi hunc puerum parens commendavit, & tradidit, ut in amore & voluptatibus adolescentiam suam coli locaret ; & hanc tu vitam , atque haec studia defenderes Ego , si qui, Iudices ,
hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, omnemque vitae suae cursum in labore corporis , atque in animi contentione conficeret: quem non quies,' non remissio , non aequalium studia, non
ludi, non convivia delectarent : nihil invita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude & cum dignitate conjunctum et hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum , atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror , Camil- . los, Fabricios, Curios , omnesque eos ,
qui haec ex minimis tanta fecerunt. o. Verum haec genera virtutum non
solum in moribus nostris, sed vix jam in libris reperiuntur et chartae quoque , quae illam pris inam severitatem continebant , obsoleverunt ; neque solum apud noS , qui hanc sectam rationemque vitae re magis, quam verbis secuti sumus, sed etiam
416쪽
apud Graecos , doctissimos homines, quibus , quum facere non possent, loqui tamen &. scribere honeste & magnifice licebat. Alia quaedam, mutatis Graeciae temporibus , praecepta exstiterunt. I. Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt ; neque ab hac orationis: turpitudine eruditi homines refuisserunt : alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt , ut res maximhinter se repugnantes dicendi facultate coniungerent et illud unum directum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, pro
pe iam soli in scholis sunt relicti. Multa
enim nobis blandimenta natura ipsa genuit , quibus sopita virtus conniveret ; re interdum multas vias adolescentiae lubricas ostendit, quibus illa insistere , aut ingredi sine casu aliquo , aut prolapsione vix posset; & multarum rerum iucundissim rum varietatem dedit, qua non modo haec aetas , sed etiam jam corrohorata caperetur. Quamobrem si quem forte inveneritis , qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum , non odore ullo, non tactu , non sapore capiatur; excludat auribus omnem suavitatem ; huic homini ego fortasse, & pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt.
XVIII. Ergo haec deserta via, & inculta , atque interclusa jam frondibus Scsimus UL S
417쪽
virgultis relinquatur: detur aliquid aetati rsit adolescentia liberior: non Omnia voluptatibus denegentur : non semper superet vera illa & directa ratio et vincat at ruando cupiditas, voluptasque rationem, ummodo illa in hoc genere praescriptio , moderatioque teneatur et parcat juventus pudicitiae suae, ne spoliet alienam: ne effundat patrimonium , ne scenore trucidetur : ne incurrat in alterius domum atque famam: ne probrum castis, labem integris , infamiam bonis inferat: ne quem vi terreat et ne intersit insidiis et scelere careat: postremo, quum Paruerit voluptatibus, dederit aliquid temporis ad ludum aetatis, atque ad inanes hasce adolescentiae cupiditates; revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis, rei publicae r ut ea, quae ratione antea non Perinspexerat , satietate abjecisse, experiendo
d3. Ac multi & nostra , & patrum . majorumque memoriae , Iudices , summi
homines, & clarissimi cives fuerunt, quo, rum quum adolescentias cupiditates defer vissent, eximiae virtutes, firmata jam aetate , exstiterunt: ex quibus neminem mihi necesse est nominare ; vosmet vobiscum recordamini: nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem e ratum cum maxima laude conjungere et
418쪽
quod si facere vellem, multii a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur ;quorum partim nimia libertas in adolescentia , partim profusa luxuries , magnitudo aeris alieni, sumptus, libidines, nominarentur et quae multis postea virtutibus obtecta, adolescentiae , qui vellet, excus tione defenderet.. XIX. At vero in M. Coelio ( dicam enim jam confidentius de studiis ejus honestis , quoniam audeo quaedam , fretus vestra sapientia , libere confiteri nulla
luxuries reperietur, nulli sumptus, nullum aes alienum, nulla conviviorum ac lustrorum libido : quod quidem vitium ventris& gutturis non modo non minuit aetas hominibus , sed etiam auget. Amores autem , & hae deliciae quae vocantur , quae firmiore animo praeditis diutius molestae
non solent esse ( maturh enim & celeriter deflorescunt ) numquam hunc occupatum impeditumque tenuerunt. s. Audistis, quum pro se diceret: audistis antea, quum accusareti( defendendi haec causa , non gloriandi loquor genus
orationis , racultatem , copiam sententiam rum atque verborum, quae vestra prude
tia est , perspexistis. Atque in eo non solum ingenium elucere ejus videbatis; quod saepe etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus : sed inerat, nisi
419쪽
me propter benevolentiam forth sallebat, ratio & bonis artibus instituta, & cura &vigiliis elaborata. Atqui scitote , Iudices, eas cupiditates , quae objiciuntur Coelio , atque haec studia , de quibus disputo , non facith in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest , ut animus libidini deditus , amore , desiderio , cupiditate , saepe
nimia copia , inopia etiam nonnumquam
impeditus, hoc , quidquid est , quod nos
facimus in dicendo , non modo agendo , verum etiam cogitando possit sustinere. 6. An vos aliam causam esse ullam Putatis , cur , in tantis praemiis eloquentiae , tanta voluptate dicendi, tanta laude , tanta gratia, tanto honore, tam sint pauci, semperque fuerint, qui in hoc labore versentur obterendae sunt omnes voluptates . relinquenda studia delectationis, Iudices: ludus , jocus , convivium , sermo est pene familiarium deserendus: quae res in hoc genere homines a labore, studioque dicendi deterret; non quo aut ingenia deficiant, aut doctrina puerilis.
o. Afi hic, si sese isti vitae dedisset ,
consularem hominem admodam adolescens in judicium vocavisset hic, si laborem fugeret, si obstrictus voluptatibus teneretur , in hac acie quotidie versaretur appeteret inimicitias in judicium vocaret subiret periculum capitis i ipso in
420쪽
spectante populo Romano tot menses aut de salute, aut de gloria dimicaret XX. Nihil igitur illa vicinitas redolet nihil hominum fama nihil Baiae denique
ipsae loquuntur Illae vero non loquuntur solum , verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam, ut ea non modo solitudinem ac tenebras, atque haec flagitiorum integumenta non quaerat, sed in turpissimis rebus frequentissima celebritate , & clarissima luce laetetur. V rum si quis est , qui etiam meretriciis amoribus interdictum juventuti putet; est ille
quidem valde severus: negare non Po sum : sed abhorret non modo ab huius seculi licentia , verum etiam a majorum consuetudine , atque concessis. Quando enim hoc factum non est quando reprehensum quando non permissum quando denique fuit, ut, quod licet, non liceret Hic ego jam rem definiam: mulierem nullam nominabo: tantum in medio relinquam. s. Si qua non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati, palamque sese in meretricia vita collocarit; virorum alienissimorum conviviis uti instituerit; si hoc in urbe, si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciet; si denique ita sese geret, non incessu solum , sed ornatu , atque comitatu , non flagrantia ocu-
