장음표시 사용
561쪽
nata, secum & illos , & consules facere , acerbissime personabat: egentes in locupletes , perditi in bonos, servi in domi
8T. Aderat mecum senatus, & quidem veste mutata; quod pro me uno, post hominum memoriam , publico consilio susceptum est. Sed recordare , qui tum fuerint consulum nomine hostes, qui soli in hae urbe senatum senatui parere non siverint; edictoque suo non luctum patribus conscriptis , sed luctus indicia ademerint. Aderat mecum cunctus equester ordo , quem quidem in concionibus saltator ille Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat et ac tota Italia convenerat ; cui quidem belli intestini, & vasti. tatis metus inferebatur. X X X VI. Hisce ego auxiliis studentibus, atque incitatis , uti me, Laterensis , potuisse confiteor; sed erat non jure , non legibus , non disceptando decertandum c nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis , atque a servorum duci-hus caedem fieri senatus, & bonorum, reipublicae exitiosum fuisset. Vinci autem improbos a bonis, fateor fuisse praeclarum, si finem eum vincendi viderem ; quem Prosecto non videbam. Ubi enim praesto
562쪽
suisset mihi aut tam fortis consul, quam L. Opimius quam C. Marius quam Lucius Flaccus 3 quibus ducibus improbos cives respublica vicit armatis: aut, Si minus fortes, attamen tam justi, quam P. MuciuS , qui arma , quae privatus P. Scipio sumpserat, ea , Tib. Graccho interempto, iure optimo sumpta esse defendit Esset igitur pugnandum cum consulibus et nihil amplius dico , nisi illud, victoriae nostrae graves adversarios paratos; interitus nullos ultores esse videbam.8s. Hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui, quia nolui dimicare ; fatebor, id quod vis, non mihi auxilium, sed maeauxilio defuisse : sin autem, quo majora studia in me bonorum fuerunt, hoc iis magis consulendum, parcendum putavi ; tu id in me reprehendis, quod Quinto Metello laudi datum est, hodieque est, &semper erit maximae gloriae quem, ut potes ex multis audire , qui tum affuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse; necivisse dubium, quin contentione & armis superior posset esse. Ergo ille , quum suum, non quum senatus factum defenderet; quum perseverantiam sententiae suae, non salutem reipublicae retinuisset; tamen ob illam , quod illud voluntarium vulnus accepit, iustissimos omnium Metellorum& clarissimos triumphos gloriae laude superavit, quod:& illos ipsos improbissimos
563쪽
cives interfici noluit, &, ne quis bonus interiret in eadem caede , providit : ego , tantis periculis propositis, quum si victus essem, interitus reipublicae; si vicissem , infinita dimicatio pararetur; committerem, ut idem perditor reipublicae nominarer,
qui servator fuissem XXXVII. Mortem me timuisse dicis.
Ego vero ne immortalitatem quidem contra rempublicam accipiendam putarem , nedum emori cum pernicie reipublicae vellem : nam, qui pro republica vitam ediderunt ( licet me desipere dicatis numquam mehercule eos mortem PotiUS ,
quam immortalitatem assecutos putavi. Ego vero, si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum respublica civile praesidium salutis suae perdidisset. Quin etiam , si me vis aliqua morbi, aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum, qualis futurus in me retinendo fuisset senatus, populusque Romanus. An , si umquam in me vitae cupiditas fuisset, ego mense Decembri mei consulatus, omnium parricidarum tela commossem quae, si
viginti quiessem dies , in aliorum jugulum
consulum recidissent. Quamobrem, si vitae cupiditas contra rempublicam est tur-Pis , certh multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie. civitatis.
564쪽
PRO CN. PLΛNCIO. Is XXXVIII. Nam quod te in republica
liberum esset gloriatus es, id, ego &. fateor , & laetor, & tibi etiam in hoc gratulor : quod me autem negasti, in eo nemque te , neque quemquam diutius patiar Errare. Nam, si quis idcirco aliquid de libertate mea deminutum putat, quod non ab omnibus eisdem, a quibus antea solitus sum dissentire, disientiam ; primum , Si
bene de me meritis gratum me praebeo , non desino incurrere in crimen hominis nimirum memoris , nimiumque grati: sin autem sine ullo reipublicae detrimento, respicio etiam aliquando salutem tum meam, tum meorum ; certh non modo non sum reprehendendus, sed etiam , si ruere vellem, boni viri me, ut id ne fa
' Sa. Res vero ipsa publica, si loqui pos-Set , ageret mecum , ut, quoniam sibi se vissem semper , numquam mihi ; fructus autem ex sese non , ut oportuisset, laetos & uberes , sed magna acerbitate permixtos tulissem, uti jam mihi servirem , consulerem meis e se non modo satis habere a me, sed etiam vereri, ne parum mihi pro eo , quod tum a me haberet, reddidisset. O J.i Quid , si horum ego nihil cogito t& idem sum in republica , qui fui semper i tamenne tu libertatem requires meam quam tu ponis in eo , si semper cum iis , quibuscum aliquando contendi-
565쪽
mus , depugnemus et quod est longe secus. Stare enim omnes debemus , tamquam in orbe aliquo reipublicae , qui quoniam ver fetur , eam deligere partem , ad quam nos illius utilitas , salusque' converterit. XXXIX. Ego autem Cn. Pompeium, non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae ( nam haec privatim fortasse ossiciorum memoriam , & gratiam quaerunt sed dico hoc , quod ad saltatem reipublicae pertinet et ego emn non tuear ,
quem omnes in republica, principem esse concedunt ego C. Caesaris laudibu& desim , quas primum populi Romani, nune etiam senatus , cui me semper addixi, plurerimis atque amplissimis iudiciis videam esse eelebratas Tum hercule me eonfitear non judicium aliquod habuisse de reipublicae utilitate, sed hominibus amicum, aut inimmicum fuisse. e. O . An, quum videam navem seeundis ventis cursum tenentem suum , Si non eum Perat Portum , quem ego aliquando prohavi , sed alium non minus tutum atquae tranquillum , cum tempestate pugnem Periculo fh potius , quam illi . salute praesertim proposita , obtemperem , & paream tNeque enim inconstantis puto , sententiam , tamquam aliquod navigium , atque cursum , ex reipublicae te euate moderari. Ego verb haec didici, haec vidi, haec scripta legi: haec de sapientissimis & cla
566쪽
gissimis viris, & in hac republica, & in aliis civitatibus monumenta nobis litterae prodiderunt et non semper easdem sententias ab iisdem , sed , quaseumque reipublicae status , inclinatio temporum , rati concordiae postularet , esse defendendas et quod ego & facto , Laterensis , & semper faciam; libertatemque , quam in me requiris , quam ego neque dimisi umquam , neque dimittam , non in pertinacia , sed in quadam moderatione positam putabo.X L. Nunc venio ad illud extremum , quod dixisti, dum Plancti in me meritum verbis extollerem , me arcem sacero exeloaca , lapidemque e sepularo venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum , neque mortis fuisse. Cuius ego temporis rationem explicabo brevi , neque invitus : nihil enim ex meis est temporibus , quod minus pervagatum, quod
que minus aut mea commemoratione ce
lebratum sit, aut hominibus auditum, atque notum. Ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum , juris , senatus , bonorum omnium, cedens , quum mea domus ardore suo deflagrationem urbi , atque Italiae toti minaretur , nisi quievisiem , Siciliam petivi animo , quae & ipsa erat mihi , sicut domus una, conjuncta ; & obtine-hatur a C. Virgilio , quocum me uno vel maxime quum vetusta amicitia, tum mei
567쪽
fratris collegia, tum respublica sociarat. y6. Vide nunc caliginem temporum illarum. Quum ipsa pene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille , ejusdem tribuni plebis concionibus propter eamdem reipublicae causam saepe vexatuS , nimhil amplius dico , nisi me in Siciliam venire noluit. Quid dicam C. Virgilio , tali civi Sc viro , benevolentiam in me , memoriam communium temporum , Pietatem , humanitatem , fidem defuisse Nihil,
Iudices , est eorum : sed , quam tempeStatem nos vobiscum non tulissemUS, memtuit , ut eam ipse posset opibus suis sustinere. Tum consilio repente mutato , itera Vibone Brundisium terra petere contendi : nam maritimos cursus praeclude-hat hiemis magnitudo. XLI. Quum omnia illa municipia , quae sunt a vibone Brundisium, in fide mea, Iudices , .essent ; iter mihi tutum, multis minitantibus , magno cum suo metU praes iterunt. Brundisium veni, vel potius ad moenia accessi: urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se vel potius exscindi, quam e suo complexu ut eriperer, facile pateretur. In hortos me M. Lenii Flacci contuli e cui quum omnis metuS , publicatio bonorum , exsilium, morS promponeretur , haec perpeti, si acciderent, maluit, quam custodiam mei capitis dimittere. Huius ego , & parentis ejus , Prum
568쪽
dentissimi atque optimi senis, & utriusque filiorum manibus in navi tuta ac fideli collocatus , eorumque preces & vota de meo reditu exaudiens , Dyrrhachium, quod erat in fide mea , dpetere contendi.&8. Quo quum ventilem, cognovi , id quod audieram,refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum , ac nefariorum.
quorum impium ferrum , ignesque pestiferos. meus ille consulatus e manibus extorserat: qui antequam de meo adventu
audire potuissent . quum tum abessent ali- uot dierum viam , in Macedoniam, ad lanciumque perrexi. Hic vero simul at Nue me mare transisse . cognovit ( audi, audi, atque attende, Laterensis, ut scias, quid ego .Plancio debeam, confiteareque aliquando , quod faciam , me & ath, & pie facere : huic , quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint , obesse certe non oportere ) nam simul ac the Dyrrhachium attigisse audivit ; statim ad me, lictoribus x dimissis insignibus abjectis ,
veste mutatai, profectus test. sva O acerbam, mihi, Iudices, memoriam,temporis illius, & loci , quum hic. in me incidit, complexus est, conspersi , que lacrymis, nec .loqui prae moerore pomtuit l 5 rem quum auditu crudelem , tum. visu nefariam l o reliquos omnes diesi, - noctesque eas . quibus iste a me non re-- cedens i, Thessalonicam me , in quaesto
569쪽
riumque perduxiti inc ego nune de praetore Macedoniae nihil dieam amplius, nissi , eum & civem optimum semper &mihi amicum iuisse, sed eadem timuisse ,
quae ceteros et Cn. Plancium misse unum , non, qui minus timeret, sed, si acciderent ea , quae timerentur, mecum: ea --
ire , & perpeti vellet. . ioo. Qui , quum ad me L. Tubero , meus necessarius , qui statri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset , eas que insidias , quas mihi paratas ab exse-libus conjuratis audierat, animo amicius mo detulisset , in Asiam me ire , propter ejus provinciae mecum & cum meo tabe necessitudinem , cd arantem , non est passus et vi me , vi me inquam, Planciux, ct complexu suo retinuit, muliosque men ses a capite meo non discessit, abjecta quaestoria persona , comnisque sempia. XLI i. O exeubias tuas , Cn. Planci, miseras i o flebiles vigilias i h noctes acer- has i h eustodiam etiam mei capitis ins licem l si quidem ego tibi vivus non Prosum, qui fortasse mortuus proiuissem. Memini enim , memini, nequo umquam obliviscar noctis illius , quum tibi vigilantit, assidenti, moerenti, vana quaedam miser, atque inania , falsa spe inductus, pollic har ; me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratiam relaturum et Sin autem vitam mihi fors ademitatae aut vis ali-
570쪽
qua major reditum peremisset; hos , hos
quos enim ego tum alios animo intuebar omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos. Quid me adspectas uid mea promissa repetis quid meam fi-em imploras nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me
henevolentia promittebam et hos pro me lugere, hos gemere , hos decertare pro meo capite, vel vitae periculo velle videbam et de eorum desiderio, luctu, quer iis quotidie aliquid tecum simul audiebam: nunc timeo , ne nihil tibi, praeter lacrymas , queam reddere , quas tu in meis acerbitatibus plurimas estudisti. io a. Quid enim possum aliud , nisi moerere 3 nisi flere 3 nisi te cum salute meaeomplecti salutem tibi iidem dare possunt, qui mihi reddiderunt. Te tamen, exsurge quaeso , retinebo , & eomplectar;
nec me iplum deprecatorem fortunarum
tuarum , sed comitem , sociumque profi tebor et atque ( ut spero ) nemo erit tam
erudeli animo , tamque inhumano , nee tam immemor , non dicam meorum in honos meritorum , sed bonorum in me , qui a me mei servatorem eapitis divellat, ac distrahat. Non ego meis ornatum beneficiis a vobis deprecor . Iudices , sed custodem salutis meae et non opibus contendo , non auctoritate, non gratia . sed precibus , sed lacrymis, sed misericordia: me-
