장음표시 사용
541쪽
quem tu habebas reum, cur abs te reUs non est factus cur non ejus damnationctaliquid ad hoc judicium praejudicii comparasti Sed neque tu habes haec, neque
eis confidis: alia te ratio , alia cogitatio ad spem hujus opprimendi excitavit: magnae sunt in te opes et late patet gratia tmulti amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae et multi huic invident :multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris & libertatis videtur : multi etiam communes inimici reorum omnium; qui ita semper testimonium de ambitu dicunt, quasi aut moveant ania mos judicum suis testimoniis, aut gratum Populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam, dignitatem, quam volunt , conse antur. 6. Quibuscum me, Iudices, pugna tem meo more pristino non videbitis et
non quo mihi fas sit quidquam defugere, quod salus Plancti postulet; sed quia neque necesse est , me id persequi voce, quod vos mente videatis; & quod ita de me meriti sunt illi ipsi , quos ego testes
video paratos , ut eorum reprehenSionem vos vestrae prudentiae assumere , meae momdestiae remittere debeatis. Illud unum vos magnopere oro , atque obsecro , Iudices, , quum hujus , quem defendo , tum Communis periculi causa , ne fictis audition,
542쪽
bus , ne disseminato , dispersoque sermoni
fortunas innocentium subjiciendas putetis. T. Multi amici accusatoris , nonnulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores atque omnium invidi, multa finxerunt. Nihil est autem tam volucre , quam maledictum : nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur , nihil latius dissipatur. Neque ego , si fontem maledicti reperietis, ut aut negligatis , aut dissimuletis , tamquam postulabo : sed, si quid sine capite manabit, aut si quid erit ejusmodi , ut non exstet auctor , qui audierit; aut ita negligens vobis esse videbitur, Ut, unde audierit, oblitus sit; aut ita levem ha-hebit auctorem , ut memoria dignum non putarit: hujus illa vox vulgaris , audivi, ne quid reo innocenti noceat, oram US.
XXIV. Sed venio jam ad L. Cassium,
familiarem meum , cujus ex oratione ne
illum quidem Juventium tecum expostulavi; quem ille omni & virtute, & humanitate ornatus adolescens, primum de plebe sedilem curulem factum esse dixit. In quo , Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum , neque fuisse qui id nobis narraret, praesertim mortuo Longino ; non , ut opinor , admirere, quum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis , me hic id ex te primum audisse confitear. Et, quoniam tua fuit perelegans,
543쪽
ac persubtilis oratio , digna equitis Romani vel studio , vel pudore; quoniamque sic ab his es auditus , ut magnuS hono S,& ingenio , & humanitati tuae tribueretur; respondebo ad ea , quae dixisti; quae pleraque de ipso me fuerunt s in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo , tamen mihi non ingrati accide
s. Quaesisti, utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam, an futuram esse filio meo, qui esset familia consulari. Ego vero, quamquam illi omnia malo, quam mihi; tamen illi honorum aditus numquam faciliores optavi, quam mihi fuerunt: quin etiam , ne forte ille sibi me potius peperisse jam honores, quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere ( quamquam ad praecepta aetaS non
est gnati) quae ille a Jove ortus suis prae cipit filiis: Vigilandum es semper et multae insidiae
sunt bonis. Nostis cetera, Non te id quod multi inνideant. .
Quae scripsit gravis ille & ingeniosus
poeta, scripsit, non ut illos regios pueros , qui jam nusquam erant, sed ut nos, ta nostros liberos ad laborem & laudem
elicitaret. Quaeris, quid potuerit amplius
544쪽
assequi Plancius, si Cn. Scipionis suisset filius. Magis aedilis fieri non potuisset ; sed
hoc praestare, quod ei minus invideretur. Etenim honorum gradus summis hominibus & infimis sunt pares ; gloriae dis
XXV. Quis nostrum se dicit MV Curio. quis C. Fabricio , quis P. Duellio parem quis Atilio Calatino i quis Cn. & P. Scipionibus t quis Asricano, Marcello, Maximo tamen eosdem sumus honorum gradus , quos illi, assecuti. Est enim in virtute multis: adscensus ; ut is gloria maximhexcellat, qui virtute plurimum praestet: honorum populi finis est consulatus ; quem magistratum jam octingenti ferh conlecuti sunt : horum , si diligenter quaeras, vix decimam partem reperias gloria dignam et sed nemo umquam sic egit, ut tu et Curiste fit consul quid potuit amplius , Si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio liberavit honore nihil amplius, laude multum. Sic igitur Plancius nihilominus quaestor est factus, & tribunus ple- his , & aedilis, quam si esset summo loco natus : sed haec, pari loco orti, sunt innumerabiles alii consecuti.
6 I. Profers triumphos Titi Didii , MC. Marii; & quaeris, quid simile in Plancio. Quasi vero isti , quos commemo-xas , Propterea magistratus ceperint, quod
545쪽
triumpharam, & non, quia commissi suntiis magistratus, in quibus re bene gesta triumpharent. Rogas, quae castra viderit: qui & miles in Creta, Metello hoc imperatore , &. tribunus in Macedonia militum fuerit , & quaestor tantum ex re mi- Iitari detraxerit temporis, quantum in me custodiendum transferre maluerit.
62. Quaeris, num disertus sit Immo , id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. Num iurisco ultus Quasi quisquam sit, qui sibi hunc fallam de iure respondisse dicat. Omnes enim istiusmodi artes. in iis reprehenduntur, qui quum professi fuerint , satisfacere non pomant non in iis,qui se abfuisse ab istis studiis confitentur. Virtus, probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non scientia requiri solet. xIt nos in mancipiis parandis , quamvis frugi hominem si pro fa-hro, aut pro iratore emimus, ferre molasth solemus, si eas artes, quas in emendo secuti sumus , forte nesciverit; sin autem, emimus , quem villicum imponeremus , quem pecori praeficeremus , nihil in eo , nisi frugalitatem , laborem , vigilantiam, esse curamus : sic populus Romanus deligit magistratus , quasi reipublicae villicos et in quibus si qua praeterea est axis , faetidi patitur; sin minus , uirtute eorum & innocentia contentus est. Quotus enim quis-
546쪽
PRO CN. PLANCIO. que disertust quotus quisque juris peritus
est ut eos numeres , qui volunt esse et quod si praeterea honore dignus nemo , quidnam tot optimis & ornatissimis civibus est futurum XXVI. Iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere. Nihil potest, nisi eum nimis in se iracundum putabis fuisse. Idem effers Laterensem laudibus. Facile patior, id te agere multis verbis, quod ad judicium non pertineat; & id te accusantem tamdiu dicere , quod ego defensor sine periculo possim confiteri. Atqui non modo
confiteor summa in Laterente ornamenta
esse; sed te etiam reprehendo , quod ea non enumeres; alia quaedam inania , Sclevia conquiras. Praeneste fecisse ludos.
Quid i alii quaestores nonne fecerunt Cyrenis liberalem in publicanos , justum in socios fuisse. Quis negat Sed ita multa
Romae geruntur , ut vix ea , quae fiunt in provinciis, audiantur.5 . Non vereor, ne mihi aliquid, Iudices, videar arrogasse, Si de quaestura mea dixero : quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis rebus arbitror, ut non ita mihi multum sit ex quaesturae laude repetendum : sed tam eranon vereor , ne quis audeat dicere, ullius in Sicilia quaesturam, aut gratiorem , aut
clariorem fuisse. Verh mehercules hoc dia
547쪽
cam : sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae, nisi de quaestura mea, loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram : negotiatoribus comis,
mercatoribus justus , municipibus liberalis, sociis abstinens , . omnibus eram visus in omni officio diligentissimus : excogitati quidem erant a Siculis honores in me inauditi. 6s. Itaque hac spe decedebam, ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum , Putarem. At ego, quum casu diebus iis, itineris faciendi causa, decedens Eprovincia, Puteolos forte venissem , quum plurimi, & lautissimi solent esse in iis locis ; concidi pene , Iudices, quum ex me quidam quaesisset, quo die Roma exissem,& num quid in ea esset novi: cui quum respondissem , me e provincia decedere :Etiam mehercules , inquit, ut opinor, ex Africa
XXVII. Huic ego iam stomachans , fastidiose, Immo ex Sicilia, inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret, Quid Z tu nescis, inquit, hunc Syracusis quaestorem filissa Quid multa destiti stomachari ,
& me unum ex iis feci, qui ad aquas venissent. Sed ea res, Iudices, haud scio an plus mihi profuerit, quam si mihi tum
essent omnes congratulati: nam posteaquam sensi, populum Romanum aures he-
548쪽
hetlores , oculos acres atque acutos habere , destiti, quid de me audituri essent homines, cogitare; feci, ut postea quotidie me praesentem viderent: habitavi in oculis : pressi forum: neminem a congressam eo , neque janitor meus, neque somnu Rabsterruit. Ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum nam, quas tu commemoras , Cassi, legere te solere orationes , ouum otiosus sis , has ego scripsi ludis & feriis , ne omnino umquam essem
otiosus. Etenim M. Catonis illud , quod in principio scripsit Originum suarum, semper magnificum & praeclarum putavi ,
clarorum virorum, atque magnorum, Non
minus Otii, quam negotii rationem exstare oportere. Ita, si quam habeo laudem, quae quanta Sit, nescio, parta Romae est, quaesita in foro et meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut
etiam summa respublica mihi domi fuerit gerenda , & urbs in urbe servanda.6 . Eadem igitur, Cassi, via munitae Laterensi est, idem virtutis cursus ad gloriam ; hoc facilior sortasse, quod ego hueta me ortus, & per me nixus , adscendi, istius egregia virtus adiuvabitur commendatione majorum. Sed, ut redeam ad Plancium , numquam ex urbe abfuit, nisi sorte, lege, necessitate: non valuit rebus
549쪽
iisdem , quibus fortasse nonnulli; at valu tassiduitate , at valuit observandis amicis , valuit liberalitate: fuit in oculis: petivit et ea est usus ratione, qua, minima invidia, novi homines plurimi eosdem honores consecuti sunt.
XXVIII. Nam, quod ais, Cassi, non plus me Plancio debere , quam honis omnibus , quod iis aeqvh mea salus cara fuerit . ego me debere bonis omnibus fateor et sed etiam hi, quibus ego debeo , boni viri & cives, aedilitiis comitiis , aliquid meo se nomine debere Plancio dicebant. Verum fac me multis debere . & in iis Plancio: utrum igitur me conturbare oportet an ceteris , quum cujusque dies venerit; hoc nomen, quod urget, nunc quum phtitur , dissolvere Quamquam dissimilis est pecuniae debitio, & gratiae et nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id,
quod reddidit; qui autem debet, aes retinet alienum et gratiam autem & qui refert,
habet; & qui habet, in eo ipso quod habet , refert: neque ego nunc Plancio desinam debere , si hoc solvero ; nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc moestite non accidisset.
6'. Quaeris a me , Cassi, quid pro fratre meo , qui mihi est carissimus, quid Pro meis liberis , quibus nihil potest esse Iucundius, amplius, quam quod Pro Plam
550쪽
cio facio, sacere possim; nec vides, istorum ipsorum caritate ad hujus salutem defendendam maxime stimulari me, atque excitari. Nam neque illis hujus salute, a quo meam sciunt esse defensam, quidquam est optatius ; & ego ipse numquam illos adspicio, quin per nunc me his conservatum esse meminerim , hujusque, meriti in me recorder. Opimium damnatum esse commemoras , servatorem ipsum reipublicae: Calidium adjungis, cujus lege Q. Metellus in civitatem sit restitutus et reprehendis meas pro Plancio preces, quod nec Opimius tuo nomine liberatus sit , nec
Quinti Metelli Calidius. XXIX. De Calidio tibi tantum respondeo , quod ipse vidi; Q. Metellum pium ,
consulem , praetoriis comitiis , petente Q. Calidio, populo Romano supplrcasse, quum quidem non dubitaret & consul, &homo nobilissimus , patronum illum essae suum, & familiae suae nobilissimae dicere. Quo loco quaero ex te, num id in judicio Calidii putes, quod ego in Plancii facto , aut Metellum Pium , si Romae essae Potuisset, aut patrem ejus, si vixisset, non fuisse facturum. Nam Opimii quidem
calamitas utinam ex hominum memoriar
posset evellit vulnus illud reipublicae, dedecus hujus imperii, turpitudo populi Romani, non judicium putandum est. Quam
