M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

551쪽

s ORATIO

enim illi iudices, si judices, & non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt reipublicae infligere securim, quam, quum illum e civitate ejecerunt, qui praetor finitimo , consul domestico bello rempublicam liberarat t 1. At enim nimis ego magnum beneficium Plancio facto , & , ut ais , id ver-

his exaggero : quasi vero me tuo arbitra- tu , &. non meo , gratum esse oporteat.

Quod istius tantum meritum , inquit an quia te non jugulavit Z immo vero, quia jugulari passus non est. Quo quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos, meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. Posuit hoc idem Laterensis. Quamobrem de isto paulo post plura dicam: de

te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse. Quod fuit ullorum umquam barbarorum tam immane , ac tam crudele in hostem an fuisse in iis aliquem aut famae metum, aut PCenae , quorum vidisti toto illo anno serrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari nisi forte existimas, eos idcirco vitae meae pepercisse , quwd de reditu meo non timerent. Et quemquam putas fuisse tam excordem , qui, vivis hiS,s ante urbe & curia, rediturum me , si viverem , non putaret Quamobrem non debet is homo , & is civis praedicare, vi-

552쪽

PRO CN. PLANCIO. Isr

tam meam , quae fidelitate amicorum conis servata Sit, inimicorum modestia non esse appetitam. XXX. Respondebo tibi nunc , Lateren sis , minus fortasse vehementer, quam ab Ste sum provocatus ; sed prolachb nec considerato minus, nec minus amice : nam primum illud fuit asperius, me, quae der lancio dicerem , mentiri, & temporis causa fingere. Scilicet homo sapiens exco-8itavi, quamobrem viderer maximis beneficii vinculis obstrictus, quum liber essem,& solutus. Quid enim t mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum justae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis , patris amicitiae F quae si non essent, vererer , credo , ne turpiter facerem , si hoc splendore & hac dignitate hominem defenderem: fingenda suit mihi videlicet causa peracuta, ut ei, quem mihi debere oporteret, ego me omnia debere dicerem. At id etiam gregarii milites faciunt inviti, ut coronam dent civicam , & se ab aliquo servatos esse fateantur :non quo turpe sit, protectum in acie, hostium manibus eripi; nam id accidere,

nisi forti viro , & pugnanti cominuS, non potest : sed onus beneficii reformidant, quod permagnum est, alieno debere idem, quod parenti. Z3. Ego , quum ceteri vera beneficia,

553쪽

etiam minora , dissimulent, ne obligatresse videantur ; eo me beneficio obstrictum esse ementiar, cui ne referri quidem gratia posse videatur An hoc tu , Laterensis , ignoras i qui, quum mihi esses amicissimus ; quum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses; quum me in illo tristi & acerbo luctu , atque discessu, non

lacrymis solum tuis, sed animo, corpore, copiis prosecutus esses; quum meos liberos , & uxorem , me absente , tuis opibus , auxilioque defendisses : sic mecum semper egisti, te milii remittere , atque concedere, ut omne studium meum in Cn. Plancti honorem consumerem , quod

ejus in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas. q. Nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam illa testis est oratio , quae est a me prima habita in senatu in qua quum perpaucis nominatim

egissem gratias , quod omnes enumerari nullo modo possent , scelus autem esset quemquam praeteriri ; statuissemque eos solum nominare, qui causae nostrae duceS,Sc quasi signiferi fuissent; in his Plancio

gratias egi. Recitetur oratio , quae prompter rei magnitudinem dicta de scripto est: in qua ego homo astutus ei me dedebam, cui nihil magnopere deberem . & hujus tanti ossicii servitutem adstringebam testimo-

554쪽

nio sempiterno. Nolo cetera , quae a m*mandata sunt litteris , recitare : praeterm mitto illa, ne aut proferre videar ad tem-PuS , aut eo genere uti litterarum, quod meis studiis aptius, quam consuetudini judiciorum , eue videatur. XXXI. Atque etiam clamitas, LatErensis : Quousque isa dicis ' nihil in Cispio profecisti: absolutae iam sunt preces tuae. De Cispio mihine tu objicies, quem ego de

me bene meritum quia te teste cognoveram , te eodem auctore defendi & mihi dices , Quousque, quem negas , quod pro Cispio contenderim , impetrare potuisse tNam istius verbi, Quousque, haec poterat esse invidia, Datus est. tibi ille: eondonatus ille : non facis finem : ferre non possumus. Et quidem , qui pro uno laborarit , & ipsum id non obtinuerit , dic , Quousque, irridentis magis est ,quam reprehendentis : nisi forte ego unus ita me gessi in judiciis; ita & cum his, & inter hos vixi; is in causis patronus , is in republica civis & sum , & semper fui, solus ut a te constituar, qui nihil a judicibus debeam umquam impetrare. 6. Et mihi lacrymulam Cispiani judieii objectas et sic enim dixisti: Vidi ego tuam lac mulam. Vide , quam me verbi tui poeniteat: non modo lacrymulam , sed multas lacrymas, & fletum cum singultu via

555쪽

dere potuisti. An ego , qui meorum Iam

crymis , me absente , commotus , SimultateS , quas mecum habebat, deposuisset, meaeque salutis non modo non oppugnam

tor ( ut inimici mei putarant sed etiam

defensor fuisset, hujus in periculo non dolorem meum significarem Tu autem , Laterensis , qui tum lacrymas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.

XXXII. Negas, tribunatum Plancii quidquam attulisse adjumenti dignitati meae ;atque hoc loco ( quod verissime facere

potes ) L. Racilii , fortissimi & constantissimi viri, divina in me merita commemmoras: cui quidem ego, sicut in Plancio, numquam dissimulavi me plurimum debere , semperque prae me feram: nullas enim sibi ille neque contentiones, neque inimicitias , neque vitae dimicationes , nec pro republica , nec pro me defugiendas putavit. Atque utinam , quam ego sum in illum gratus , tam licuisset per hominum vim , & injuriam praetoris , ei gratiam rem ferri l Sed , si non eadem contendit in tribunatu Plancius ; existimare debes , non huic voluntatem defuisse, sed me, quum tantum jam Plancio deberem, Racilii beneficiis fuisse contentum. 8. An verti putas, judices idcirco minus mea causa facturos, quod me esse

556쪽

gratum crimineris An , quum populus Romanus illo senatusconsulto , quod in monumento Marii factum est , quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerit ( unus enim fuit de magistratibus, defensor salutis meae, cui senatus pro me gratias agendas putavit ) ei ego a me referendam gratiam non putem l Atqui, eum quum vides, quo me

tandem animo in te putas esse, Laterensis ullum esse tantum periculum , tantum laborem , tantam contentionem , quam ego non modo pro salute tua, sed etiam

pro dignitate defugerem Quo quidem

etiam magis sum, non dicam miser ( nam hoc quidem abhorret a virtute verbum sed certh exercitus et non quia multis deinbeo ; leve enim onus, beneficii gratia rsed quia saepe concurrit propter aliquorum de me meritorum inter ipsos contentiones , ut eodem tempore in omnes verear ne vix possim gratus videri. Sed ego hoc meis ponderibus examinabo ,

non solum quid cuique debeam, sed etiam quid cujusque intersit, & quid a me cujusque tempus poscat. A XXIII. Agitur studium tuum, vel etiam, si vis, existimatio, laus, aedilitas rat Cn. Plancii salus , patria , fortunae. Salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam , ut esse possem : distineor tamen, & divel-

557쪽

sso ORATIO

lor dolore, Sc in causa dispari offendi te a me , doleo: sed , medius fidius , multo

citius meam salutem pro te abjecero , quam Cn. Plancii salutem tradidero contentioni tuae. 8o. Etenim, Iudices, quum omnibus virtutibus me assectum esse cupiam, tamen nihil est, quod malim, quam me & gratum esse, & videri. Haec est enim una virtus non solum maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est pietas, nisi voluntas grata in Parentes qui sunt honi cives, qui belli, qui domi de patria henh merentes , nisi qui patriae beneficia meminerunt qui sancti, ut religionum colentes , nisi qui meritam iis immortalibus gratiam justis honoribus,& memori mente persolvunt Quae potest esse jucunditas vitae, sublatis amicitiis

quae porro amicitia potest esse inter ingratos 81. Quis est nostrum liberaliter educ tus , cui non educatores, cui non magistri sui , atque doctores , cui non locus ille mutus, ubi ipse alitus aut doctus est, cum

grata recordatione in mente versetur Cuius opes tantae esse possunt, aut umquam fuerunt, quae sine multorum amicorum ossiciis stare possint quae certh, sum blata memoria, &. gratia , nulla exstare possunt. Equidem nihil tam proprium hom

558쪽

minis existimo , quam non modo beneficio , sed etiam benevolentiae significatione alligari; nihil porro tam inhumanum , tam immane , tam ferum, quam committere , ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare.

82. Quae quum ita sint, jam succumbam, Laterensis, isti tuae orationi; in eo ipso , in quo nihil potest esse nimium ,

quoniam ita tu vis , nimium me gratum esse concedam : petamque a vobis, Iudices , ut eum beneficio complectamini , quem qui reprehendit, in eo reprehendit, quod gratum praeter modum dicat esse. Neque enim ad negligendam meam gratiam debet valere, quod dixit idem, vos nec nocentes, nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. Quasi vero in amicitia mea non haec praesidia

( si qua forte sunt in me parata semper

amicis esse maluerim , quam necessaria. Etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus, quam praesidio fuisse et meque vehementer vitae meae poeniteret, si in mea familiaritate Iocus esset nemini, nisi litigioso , aut nom

XXXIV. Sed hoc nescio quomodo frequenter in me congessisti, saneque in eo creber fuisti, te idcirco in ludos causam conjicere noluisse, ne ego mea consuetu-

559쪽

dine aliquid de thensis misericordiae caus Idicerem et quod in aliis aedilibus ante fecissem. Nonnihil egisti hoc loco : nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae t deridebor, si mentionem thensarum fecero , quum tu id praedixeris et sine thensis autem quid potero dicere ES . Hic etiam addidisti, me idcirco mea lege ex isto ambitu traxisse, ut miserabiliores epilogos possem dicere. Non vobis

viduor cum aliquo declamatore, non cum

laboris &. fori discipulo disputare t Rhodienim , inquit, non fui. Me vult fuisse: sed sui, inquit, Nicaeis ( putabam in Vaccaeis dicturum bis in Bithynia. Si locus

habet reprehensionis ansam aliquam, neScio cur severiorem Nicaeam putes, quam

Rhodum : si spectanda causa est ; & tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti, de ego Rhodi non minore. Nam , quod in eo me reprehendisti, quod nimium multos defenderim; utinam & tu , qui potes,& ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare t sed fit vestra diligentia, qui in causis ponderandis omnes fere repudiatis , ut ad nos pleraeque confluant , qui miseris & laborantibus nihil negare

8s. Admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitione tua dici potuisse: me id perdidisse. Uter igitur

nostrum

560쪽

PRO CN. PLANCIO. nostrum est cupidior dicti egone , qui,

quod dici potuit, non dixerim ; an tu , qui etiam ipse in te dixeris Te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae , quas ad aliquem misis- Sem , obfuissent : quas ego mihi obfuisse non intelligo; reipublicae video prodesse potuisse. XXXV. Sed sunt haec leviora : illa vero

graviora, atque magna, quod meum discessum , quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere , & subaccusare voluisti: dixisti enim, non auxilium mihi, sed maeauxilio defuisse. Ego vero fateor mehe cute, quod viderim mihi auxilium nocideesse , idcirco me illi auxilio pepercisse equi enim status , quod discrimen , quae fuerit in republica tempestas illa, quis

nescit Tribunitius me terror, an Consularis furor movit decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum, qUos ego florentes atque integros Sine ferro viceram Consules post hominum memoriam teterrimi, atque turpissimi, sicut Scilla principia , & hi recentes rerum exitus

declararunt; quorum alter exercitum permdidit , alter vendidit; emptis provinciis, a senatu , a republica, a bonis omnibus defecerant et qui exercitibus , qui armis, qui opibus plurimum poterant, quum , quid sentirent, nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis altaribus effemi-

SEARCH

MENU NAVIGATION