M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

531쪽

sal ORATIO

do. Tu deligas ex omni populo aut amicos tuos, aut inimicos meos , aut denique eos, quos inexorabiles, quos inhumanoS, quos crudeles existimes t Tu, me ignaro , nec opinante , inscio , notes &tuos, & tuorum necessarios, vel inimicos meos, vel etiam defensorum meorum eodemque adjungas, quos natura PuteSasperos, atque omnibus iniquos t deinde

effundas repente , ut ante consessum eorum judicum videam , quam potuerim , qui essent futuri, suspicari apud eosque me , ne quinque quidem rejectis, quod in

proximo reo de consilii dententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere Non enim , si aut Plancius ita vixit, ut offenderet sciens neminem , aut tu ita errasti, ut eos ederes imprudens , ut noS, invito te , tamen ad judices , non ad carnifices veniremus , idcirco ista editio per se non acerba est. XVII. An vero nuper clarissimi cives nomen editi judicis non tulerunt, quum

ex CXXV judicibus, principibus equeStris ordinis, quinque & LXX reus rejiceret , quinquaginta referret, omniaque potius permiscuerunt, quam ei legi conditionique parerent; nos neque ex delectis judicibus, sed ex omni populo , neque editos ad rejiciendum , sed ab accusatore constitutos judices ita feremus, ut nem nem rejiciamus S

532쪽

PRO CN. PLANCIO.dE. Neque ego nunc legis iniquitatem queror , sed factum tuum a sententia legis doceo discrepare ; & illud acerbum judicium , Si, quemadmodum senatus censuit, populusque jussit, ita inisses , ut in hunc& suam, & ab hoc observatas tribus edereS ; non modo non quererer , sed hunc, judicibus editis, qui testes iidem esse possent, absolutum putarem et neque nUne multo secus existimo : quum enim has triabus edidisti; ignotis te judicibus uti malle, quam notis, indicavisti: fugisti sententiam legis : aequitatem omnem reiecisti: in tenebris , quam in luce , causam versari maluisti. 3. Voltinia tribus ab hoc corrupta et Terentinam habuerat venalem. Quid diceret apud Voltinienses, aut tribules suos judices immo vero tu quid diceres quem judicem ex illis aut tacitum testem haberes , aut vero etiam excitares Etenim , si reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius, propter vicinitatem ac neceSSitudinem suam , non edidisset: & , si quaesitor edendus fuisset, quem tandem potius , quam hunc C. Flavium , quem habet, cui notissimus esse debet, vicinum, tribulem , gravissimum hominem, justissimumque edidisset cujus quidem aequitas, &meae similis voluntas erga Cn. Plancii salutem, quam ille sine ulla cupiditatis sus-

533쪽

picione prae se fert, facile declarat, non isse fugiendos tribules huic judices, cui

quaeSitorem tribulem exoptandum fuisse videatiS.

XVIII. Nequv ego nunc consilium

reprehendo tuum, quod non eas tribus, quibus hic maxime notus erat, edideris, ted a te doceo consilium non servatum senatus. Etenim quis te tum audiret illorum aut quid diceres t sequestremne

Plancium t respuerent aures, nemo agnos Ceret , repudiaretur et an gratiosum illi libenter audirent; nos non timide confiteremur et noli enim putare , Laterensis ,

legibus istis, quas senatus de ambitu sancire voluerit, id esse dictum , ut suffragatio , ut observantia , ut gratia tolleretur: semper fuerunt boni viri, qui apud tribules suos gratiosi esse vellent. S. Neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit, ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit: neque hoc liberis nostris interdicendum est , ne obse vent tribules suos , ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab iis munus in sua petitione respectent: haec enim plena sunt ossicii, plena observantiae , plena etiam antiquitatis. Isto in genere & fuimus ipsi, quum ambitionis nostrae tempora postulabant , &clarissimos viros esse vidimus , & hodie

534쪽

PRO CN. PIANCIO. IIT

esse videmus quamplurimos gratiosos. De- curiatio tribulium , descriptio populi, suo fragia largitione devincta, severitatem senatus, & honorum omnium vim ac dolorem excitarunt: haec doce , haec profer,

huc incumbe, Laterensis , decuriasse Plancium , conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse ; tum mirabor , te iis armis uti , quae tibi lex dabat, noluisse et tribulibus enim judicibus , non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne vultus quidem ferre possemus. Hanctu rationem quum fugeris, quumque eos iudices habere nolueris, quorum in hujus delicto quum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit ; quid apud hos dices, qui abs te taciti requirunt, cur hoc sibi oneris imposueris , cur se potisS mum delegeris , cur denique se divinare malueris, quam eos , qui scirent , judicare

XIX. Ego Plancium, Laterensis, &ipsum gratiosum esse dico , & habuisse in petitione multos cupidos sui , gratiosos;

quos tu si sodales vocas, ossiciosam amicitiam , nomine inquinas criminoso et Sin,

quia gratiosi sunt, accusandos putas ; noli mirari, te id , quod tua dignitas postularit, repudiandis gratiosorum amicitiis non

esse assecutum.

T. Iam, ut ego doceo, gratiosum esse

535쪽

tribulibus Plancium , quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimo S patris auctoritate & gratia miserit ; quod denique omnibus ossiciis per se, per patrem, per majores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit : sic tu doce, sequestrem fuisse, la gitum esse , conscripsisse , tribules decuriasse: quod si non potes ; noli tollere ex ordine nostro liberalitatem , noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena. Itaque haesitantem te in hoc sodalitiorum tribuario crimine, ad communem ambitus causam contulisti, in

qua desinamus aliquando ( si videtur vulgari & pervagata declamatione contendere et sic enim tecum ago.

8. Quam tibi commodum est, unam tribum delige tu ; doce id, quod debes,

per quem sequestrem , quo divisore corrupta sit: ego , Si id facere non potueris, quod , ut opinio mea fert, ne incipies quidem , per quem tulerit , docebo. Estne haec vera contentio E placetne sic agi non possum magis pedem conferre , ut aiunt , aut propius accedere. Quid taces quid dissimulas quid tergiversaris

etiam atque etiam insto , atque urgeo , insector , posco , atque adeo flagito crimen : quamcumque tribum, inquam , delegeris , quam tulerit Plancius, tu ostenditos

536쪽

dito , si poteris, vitium; ego , qua rati omne tulerit, docebo : nec erit haec alia ratio Plancio , ac Laterensi: nam , ut quas tribus tu tulisti , si jam ex te requiram , possis, quorum studio tuleris, explicare sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario , cujuscumque tribus rationem poposceris, redditurum.

XX. Sed cur ego sic ago quasi non comitiis jam superioribus sit Plancius designatus aedilis : quae comitia primum habere coepit consul quum omnibus in rebus summa auctoritate , tum harum ipsarum legum ambitus auctor : deinde habere coepit subito, praeter opinionem omnium; ut

ne, si cogitasset quidem quispiam largiri,

daretur spatium comparandi. Vocatae tribus : latum suffragium et descriptae, renuntiatae. Longe plurimum valuit Plancius et nulla largitionis nec fuit, nec esse potuit suspicio. An tandem una centuria praero gativa tantum habet auctoritatis, ut nemo umquam prior eam tulerit, quin renuntiatus sit; tu aut his ipsis comitiis consularibus , aut certe in illum annum aedilem Plancium factum miraris , in quo non EXigua pars populi , sed universus populus

voluntatem suam declararit cujus in honore non unius tribus pars, sed comitia tota comitiis fuerint praerogativa

Q. Quo quidem tempore , si id, Lamrimus VI. Z

Disii ipse dirum Cooste

537쪽

s 3I ORATIO

terensis, sacere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae, quod multi nobiles saepe fecerunt , ut , quum minus valuissent suffragiis, quam putassent, postea, Prolatis comitiis, prosternerent se, & populo Romano , fracto animo atque humili supplicarent ; non dubito, quin omnis ad te conversura se fuerit multitudo. Numquam enim nobilitas, integra praesertim, atque innocens, a populo Romano supplex repudiata fuit. Sed , si tibi gravitas tua , &magnitudo animi pluris fuit, sicut esse debuit , quam aedilitas ; noli, quum habeas id, quod malueris , desiderare id , quod

minoris putaris. Equidem primum ut honore dignus essem, maxime semper laboravi : secundo , ut existimarer : tertium

mihi fuit illud , quod plerisque primum est, ipse honos : qui iis denique debet esse jucundus, quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium am-hitioni dedit. XXI. Quaeris etiam, Laterensis, quid

imaginibus tuis , quid ornatissimo atque optimo viro , patri tuo, respondeas mortuo. Noli ista meditari; atque illud cave Potius, ne tua ista querela, dolorque nimmius ab illis sapientissimis viris reprehendatur : vidit enim pater tuus , Appium Claudium , nobilissimum hominem , vivo Patre suo, potentissimo & clarissimo. ci-

538쪽

ve , C. Claudio , aedilem non esse factum,& eumdem sine repulsa factum esse consulem : vidit, hominem sibi maximh conjunctum , egregium virum , L. Volcatium ; vidit, M. Pisonem in ista aedilitate , offensiuncula accepta, summos a populo Romano esse honores adeptos. Avus Xero tuus , & . P. Nasicae tibi aedilitiam praedicaret repulsam, quo cive neminem

ego statuo in hac repuhlica fortiorem ; &C. Marii , qui duabus aedilitatis acceptis repulsis , septies consul est factus ; ML. Caesaris, Cn. Octavit, M. Tullii, quos

omnes scimus aedilitate praeteritos , consum les esse factos.set. Sed quid ego aedilitias repulsas coli ligo e quae saepe esusmodi habitae sunt, ut iis, qui praeteriti essent, benigne a populo factum videretur. Tribunus militum, Lucius Philippus, summa nobilitate & eloquentii; quaestor C. Coelius , clarissimus ac sortissimus adolescens ; tribuni plebis P. Rutilius Rufus , C. Fimbria , C. Cassius , Cn. Orestes , facti non sunt: quos

tamen omnes consules factos scimus esse. Quae tibi ultro pater. & majores tui non consolandi tui gratia dicerent; neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris , ne a te suscepta videatur; sed ut te ad cursum istum tenendum , quem a

prima aetate suscepisti, cohortentur: nihil

Diuitia es di, Coo le

539쪽

el enim , mihi crede, Laterensis, de ici detractum : detractum dico si mehercules vere, quod accidit, interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum

tua a

XXII. Noli enim existimare, non magnum quemdam motum fuisse illius petitionis tuae , de qua ne aliquid jurares , destitisti. Denuntiasti, homo adolescens , quid de summa reipublicae sentires et fortius tu quidem , quam nonnulli defuncti honoribus , sed apertius, quam vel ambitionis , vel aetatis tuae ratio postulabat. Quamobrem in dissentiente populo noli putare, nullos fuisse , quorum animos tuus ille fortis animus offenderet: qui is incautum fortasse nunc tuo loco demovere potuerunt , providentem ante , &

Praecaventem numquam certe movebunt.

An te illa argumenta duxerunt Dubita-hitis , inquit, quin coitio facta sit, quum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius t An una fieri potuerunt, si una trihus non tulissent At nonnullas punctis Pene totidem. Quippe quum facti jam Prope superioribus comitiis , declaratique venissent: quamquam ne id quidem suspicionem coitionis habuerit ; neque enim umquam maiores nostri sortitionem constituissent aedilitiam , nisi viderent accidere Posse, ut competitores pares suffragiis

essent.

540쪽

sq. Et ais , prioribus comitiis Aniensem a Plotio , Terentinam a Plancio tibi

esse concessam; nunc ab utroque eas avUlsas, ne in angustum venirent. Quam convenit, nondum cognita populi voluntate,

hos , quos jam tum conjunctos fuisse dicis , jacturam suarum tribuum , quo vos adjuvaremini, fecisse ; eosdem, quum jam

essent experti, quid valerent, restrictos , & tenaces fuisse Etenim verebantur , credo , angustias et quasi res in contentionem , aut in discrimen aliquod posset venire. Sed tamen tu an Plotium , virum ornatissimum, in idem crimen vocandum judicas 3 an dicis , eum te arripuisse , a quo non Sis rogatus Nam quod questus es, plures te testes habere de Voltinia , quam quot in ea tribu puncta tuleris: indicas , aut eos testes te adducere , qui, quia nummos acceperint, te praeterierint;

aut, te ne gratuita quidem eorum suffla-- gia tulisse. XXIII. Illud vero crimen de nummis , quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti, caluit re recenti; nunc in causa refrixit: neque enim , qui illi nummi fuerint, nec , quae tribus , nec , qui divisor , ostenderis. Atque is quidem eductus ad consules , qui tum in crimen vocabatur , se inique a tuis jactatum graviter querebatur : qui si erat divisor, praesertim ejus ,

SEARCH

MENU NAVIGATION