장음표시 사용
101쪽
8 DE ANTI Q V IT. L V s IT. Hoc numquam euincet per Plinium, neque per Nigidium Figulum , naturalium rerum maximum indagatore, ut eum honori S causes a vocat apud Macrobium SerenuS Sammonicus, neque per Plutarchum,neque per Macrobium psumq.Serenum, qui in Seueri prinicipis conuiuio Acipenserem crebro esitarit,& quae de squamis ad os versis a Plinio dicta sunt, vera esse ex Nigidio confirmarit. At ex Archestrati sententia, Athenaeo reserente, Galeus Rhodius idem est cum eo, qui apud Romanos cum tibiis, & coroni S, coronatisque ministris cenis inferebatur, Vocareturque Acipenser. sit ita fane. Sed ostendendum erat Rondeletio, Asturionem Galeum esse Rhodium, eumq. esse, qui tanta pompa ad mensas deueniret. Quod ille non facit. Immocille ipse Galeus Rhodius , potiuS idem esse a cum Elope videtur. Nam Elopem, quem in profundo tantum Pamphylio mari pasci, nec nisi raro, ac vix capi, aiunt Columella, &Αelianus, Rhodium quoque esse ostendit ex Varrone Gellius libro septimo capite decimo sexto, ut Gazus Rhodius , & elops Rhodius idem piscis sit, Romanis dictus Aci-
Vnde & Plinius Acipenserem , quosdam vocasse Elopem dixit Inter quos fuit Appion
Grammaticus, ut resert AthenaeuS.
Theodorus Gaza, homo non minuS Lati
102쪽
ne, quam Graece eruditus, quiq. Graeca nomina semper latine quo ad fieri poterat, reddere conatus est, apud Aristotelem de historia animalium libro secundo, capite decimo tertio, Elopem Acipenserem transtulit. Debranchiis enim piscium agens Aristoteles, ita scribit: Aliis binae utrinque, alterae simplice S, alterae duplice S, Vt congro, & sacro, aliis quaternae utrinque simpliceS, ut Acipenseri, dentici, murenae,anguillae. Quod si certi essemus, eundem cum Elope esse Acipenserem, Ut vertit Theodorus, & multi dixere Graecorum,
haec una quaternarum branchiarum nota,fatis nobis erat ad excludendum ab Acipenseris nomine Asturionem. Etenim pro ea mole, tam exiguae, simplices,& opertae illi branchiae sint, ut branchiis carere sit potius existimandus. Naribus autem refrigeratur ,&quam haustu collegit aqua,
eam illo semper patentis proni oris soramine reiicit. Verum sitne idem Elops Rhodius, vel Rhodius, vel Pamphylius, siue Galeus Rhodius cum Acipensere, viderint Graeci. Certe tam Elops, quam Acipenser peregrini sunt. Ouidius in superius c1tato libello, sic ait. Et pretiosus Elops nonris incognitus νndis, Tuq. peregrinis Acipenser nobilis undis.
ibus Ouidij carminibus adductus Plinius in sine libri trigesimi secundi falli eos dixit, qui Elopem Acipenserem existimassent,
103쪽
cum diuersi sint,licet & hic,&ille peregrinus. Asturio autem , ut ante dictum est , in omnibus Romani orbis fluminibus, paullo tamemaioribus, atque in Pado, ipsoq. Tliari tam frequens est,ut parum consider ii fuerit hominis , quae de Acipensere, siue Elope dicta sunt, Asturioni tribuere, & Nigidium, Ciceronem , Plutarchum , ac Plinium , illi Sq. minores, doctos tamen, & antiquos, tam pueriliter esse alucinatos existimare. Acipenser igitur , sit, si placet, cartilagineus, sit triangulάri corpore, ut eum contendit esse Ron deletius, dummodo sit paruus, Ut ait Athenaeus, dummodo perpgriuus, nec alibi, quam in Pamphylio, vel in Rhodio mari,&raro, ac vix captu S. Asturio certe vulgati Diimus piscis esse non potest. Atque haec responsa sint Ron deletio. Hermolaus Barbarus , nobilium studio-
rum gloria in liguis, a Paulo Cortesio sententiarn rogatus, per epistolam respondit, Asturionem antiquitus. Hyccam fuisse, Athenaei testimonio, hac adductus coniectitra, quod Hycca porculum significet, & Asturio praesertim adhuc paruus porcelletus ab Italis nominetur, a porco, vel porculo sane per diminutionem facto nomine . Cuius opinionem Sanctus iuuat Ambrosius, in Dominica palusione, cum dicit: Gutto, siue gulo porcellum amat, ut comedat. Et in Hexamero, Iudaeos
104쪽
marinis porcis vesci discit, cum terrestribus
abstineant. Quae conieci ura non tam frigida est, quam eam Iouius existimauit. Si tamen frigida vi deatur , calefaciamus nost& verbis Isidqri, scriptoris,neque externi, neque tamquam ignobilis . contemnendi. Is Etymoloingiarum libro decimo secundo , capite de piscibus, diserte, & sine ulla ambiguitate, Astu rionem modo Italis vocatum, ita describit: Porci marini, qui vulgo vocatur Suilli,quod , dum escam qinerunt, more siris terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris ossicium , &, nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt. Non potuit nequi Planius, neque euidentius res aperiri. Rostru habet piscis oblongum, instar proboscidis , sub meto circa guttur foramen, magis quam
os,dentes autem nullos,neque maxillaS. Quare dum pascituri rostrum linio, soloq. aluei Vt immergat , necesse est, nihil alioqui comprehensurus. Eoq. sit, ut cum pascitur, limi- reuolutio e fundo ad summam aquam pertingens indicium latentis eoioci faciat piscatoribus. Bene igitur piscem nobis expressit IsidoruS . Nec tacuit nomen hoc, quo Hispani omneS utimur. Suillos enim appellamus,sive, ut mere Lusitatae dicam, Sosibos .
Quod si de Isidori fide dubitabunt, quibus
is auctor idoneus non videtur,inter varias de
Siluro, Onisco, Galaxia, & Acipensere sei
105쪽
g, Da ANTIQvIT. LVsIT. tentias, ne videatur absurdum , si etiam nos
scrupulum doctis inliciamus, adductis duobus piscium generibuS, qui Asturiones non inepte videri queant. Ex Niliacis piscibus,
a Strabone primo loco numeratur Oxyrin-chus, ex eo utique dictus , quod oblongum, atque acutum rostrum habeat. Talia vero esse Asturionum rostra, indubitatum : nec minuS certum , frequentem in Nilo ess
- In Danubio quoque, ac Borysthene, piscis capitur,cuius ita meminit Plinius libro nono capite decimo quinto: Et in Danubio, mari extrahitur Porculo marino simillimus, & in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus, spinisve intersitiS, carne praedulci. Emendat eum locum Gelenius, &pro, Mari extrahitur, reponit Mario extrahitur, ut hic piscis ossibus, ac spinis carens, Mario vocetur. Emendandi occasionem sumpsit partim ex eo, quod, cum illic fluviatici pisces referantur, marino locus esse non videbatur, partim, quod hunc Itali, quibus ob salsamenta notus est: , Moronem adhuc semilatino appellent nomine. Iouius inter falsamenta praedura, valdeq. rubentia ignoti sibi piscis frustra, Moronem vocat. Sed enim, si tueri veterem lectionem velimus , intelligimus Plinium in nominatum reliquisse, signa autem
dedisse maximae cum marino Porculo similitu dinis.
106쪽
dinis. Et capi quidem in Danubio, ac Borysthene , verum a mari extrahi. A mari enim tractus, Danubium, ac Borysthenem subit.
Viro autem modo legamuS, non multum refert, ni si quod Geleni, lectio blandior est, Mari extrahitur, pro trahitur ex mari, & paulo coactior. Quamquam nec sic tota periodus mihi non suspecta est. Desidero enim Plinianae dictionis iuncturam, & concinnitatem , quae languida, ac dis luta hic videtur . Quare donec alius me felicius locum emendet, ego ita legerem. Et in Danubio Mario extra hi tur, Porculo marino simillimus, & in Borysthene. Memoratur praecipue magnitudo nullis ossibus, spinisve inter sitis, carne praedulci . Hos videlicet sensu: Praecipue memorari in eo pisce magnitudinem sine ossibus, sine
spinis intersitis, carne autem praedulci . Ceterum hunc piscem, siueinnominatum, siue Marionem dictum, Hermolaus in Corollario capite de Homotaricho , Antacarum existi mat, sortitum nomen hoc ab amne, qui in Maeotin ex regione Anta carum influit. Eos pisces Delphinibus: magnitudine pares lib. decimo septimo Strabo asserit. Herodotii S autem libro quarto de Borysthene agens, ma gnitudine ce taceos, spini S carentes,&ad Salsuramdicit optimos . Atqui a Borystheno , Phasi, & Tanai, falsamenta, ex Asturionum
ouis salitis, Caularia vulgo dicta, & ex dor-F x suali
107쪽
Da ANTr i T. LUSIT.su li parte, quae vocant schinalia,& pleuras, id ust, latera, & hypocauia,id est, abdominis, pubi . partes, per totam Italiam circumser-xi, vulgatissimμm est. ' ' LEa salsamenta, quae ex Astutione esse omnes fatentur, Hermolaus ex hycc a, vel hysica, id est porculo marino , constanter affirmat zΗyccam autem , siue bysicam Sturionem Ita lia consensu ait appellari.Considerent igitur; expendant eruditi, num Oxyriiachus Strabonis, Mario siue innominatus Pli nil piscis, quem Anta carum Hermollaus interpretatur, ipse q, Strabonis, & Herodoti AntacaeuS,hycca, siue hysica Athenaei,& porculus, idem otii nino piscis sit , Sturio , siue Asturio modo
Verum,Mario,vel innominati Plinij piscis. sine. idem, qui marinus porculus, an aliuS i trili simjllimus , liquido nobis non distit axit Plinius. Mihi satis est innominatum hunc vel Marionem, siue Au taceteum sine ossibus, sine spinis, carne autem praedulci, ac simillimum marino Porculo indicari. Iam enim hinc habeo, porculum marinum ossibus ac spinis c rere,& praedulci esse carne. Istaec Sturioni inesse, qui ignorat, Asturionem neque vidit, nem
. . Si Vero quis obiiciat, Asturioni ossa quae-dgm minime deesse, videlicet in capite, huic TςisOndcro, ea nequaquam vera esse ossa, sed
108쪽
gallosam quandam cartilaginem, aut si senior piscis est, eaq. offaehabeat duriuscula, id tam pusillum est, ut pro non ossibus merito habenda sint. Si vero idem est Mario,& Antacaruς,& Porculus marinus, immo etiam si diuersus est simillimus tamen, relinquitur recte no*
Tot nomina, inquiet aliquis uni pisci3Neminem ea nominum multitudo conturbet LSapienter enim Plinius loco ante citato.Graecis enim in plerisque nominibus, uti par erit, quando aliis, atque aliis eosdem diuersis appellauere tractu S. In Aegypto itaque a rostri essicie Oxyriiachum dixere ad Borysthene ,& Maeotim Antacae gentes sibi domestico Antacaeo nomen secere . Hyccam Graeci, vel Hyscam maluerunt. Latini Porculum,& P qcum,nominis ab Isidoro reddita ratione . rhiopiae regnum, cum
opera,&Ηudio pientissimorum Lusitan lar Regum, ab idolorum cultu conue sum est, & in Christi religione mira pietates perseuerat. Per eius medium, ut ferunt i colae, Nili brachium ab ipsis statim sontibus diuisum, tam vasta magnitudine, ac tanto impe tu non modo fluit, verum etiam rapitur, ut duodecim millia passuu latitudo excedat, alueo ad immesitatem profundo. In eo iidem Pisces, eademq. animalia gignuntur, quae in
brachio illo, quod per Aegyptum meat,pro
109쪽
omnia. Immanes ibi & Crocodili, & Hippo potami, & aliorum Nilo domesticorum pi
scium maxima toto flumine multitudo. Ast
rionum quoque ingens copia, fisci tamen Re gij, capitale l. eir, captum piscem Regium ad Regem non deferri. Delatum ipse cui vult climatu Angultum ibi vocant, id est Porcum.
Dufferentiae tamen causa, Angultum amazi, hoc est aquarum Porcum dicunt.' Duo hinc sumo argumenta . Alterum Nili
Aegyptiaci, Oxyrinchos, Asturiones in hoc Aethiopico brachio captos mihi videri. Nam& hic & illic, i idem Nil o familiares immeant,& nascuntur pisces, eademq. reperiuntur anirnalia: Neque futile videri argumentum debet, cum eodem bis utatur Plinius libro quinto, capite nono: Tum circa Nili originem ex lacu Nilide,ibi, inqmt, pisces reperiuntur Alabetae, coracini, siluri, CrocodiluS quoque. In de ob argumentum hoc Nili ortus creditus, tum mox, cum aliquot dierum itinere conditam, in Massae sylorum gente dicat erumpere, iisdem animalium argumenti S, Nilum agnOsci tradit. Cumq. se rursus condiderit viginti dierum desertis, prosilire tandem ad proximos Aethiopas, fonte nigri vocato. Diuidi autem in ramos, ut Aegyptum praeteream,
indicio est, Tanaga appellatus amnis iisdem resertus animalibus, quem a Nilo defluero
110쪽
compertum a nostris est. Alterum duorum, quae me sumere dixi a gumentorum, Porcorum videlicet nomen,
quod illis tribuit Isidorus, Aethiopicarum gentium consensu validius confirmari. Sed ut tandem finiam, si leuioribus coniecturis v si videamur, interim tamen, dum veritaSeruitur, arbitratu suo appellent Itali, ceteraeq. natione S, recenti nomine Sturiones, siue potius Asturiones, a Minio Asturiae flumine , ut apud Clementem Septimu Pont. Max. noster Michael Silvius disseruit, appellemus nos porcos marinos, aut si amphibologiam timemus, quia sunt & alij porci marini, tum Plinio, tum Straboni,simpliciter appellemus Suillos, nomine a mille iam annis,& supra Isidori aetatem, Hispaniae nostrae peculiari, ac Vernaculo. Sed de his nimis multa.
Allipodis meminit solus Ptolemaeus, estque is qui in Cetobrigensem,ac Salacien
sem sinum ingredi tyr , ad duodecim millia passuum supra Salaciam, onerariis nauigii S, ' & celocibus nauigabilis. Nos vulgo Sadanum appellamus. Quod nomen, ut non a sonte, vel ab origine,quasi suum detulit.Sed posteaquam Exarranaa, Odiuella, sancta detinentia, diuersis ex locis collecta, torrentium, ac
