De Antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor

발행: 1597년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

8 DE ANTIQUIT. LVsIT. , pugnam commisisse: in qua septuaginta Lusi-.tan i, Romani autem trecentu viginti ceciderint. Cumq. victores sparsi iam, atque securi abiissent, unus'. ex illis longe a ceteris segregatus maneret , a Circumfusis equitibus pedes ipse est deprehensus: ille tamen unius eorum equo lancea perfosso, ipsius equitis uno gladij ictu caput desecuit . Quo facto, ita omnelS metu percussit, ut prospectantibus cunctis ipse contemptius atque ociosus abscederet.

Suppeterent nobis similia sortitudinis exempla, si modestius su a extulissent Romani.

NOS autem cum rerum nostrarum scriptoreSalioS non habeamus,ex ijs, siue aequis, sive iniquis cogimur accipere, quantum illis prodere de nobis fuit libitum. Nonnumquam ta men veritas excidit imprudentibus. A Gallis, & a Lusitanis Romanos per arma grauiter vexatos ait Iulius obsequens capit. decimo quinto de prodigiis, & cap. qo. a Lusiitanis exercitum Romanum caesum. Floru S lib. 2. cap. II. Tota certaminum moles

cum Lusitanis suit,& Numantinis. neotae immerito , quippe solis gentium duces contigerunt . Ex quibus verbis perspicuum fit,duces magnu ad victoriam afferre momentum: quoS cum semper haberent Romani,non mirum, si turbam hominum sine duce incompositam vincerent.

At quo

72쪽

LIBER PRIMUS. 69 At quoties duces contingebant militaris rei non ignari, non tantum se iactabant Romani. Esto indicium vel Lusitanus Viriatus, si fortuna cessisset, Hispaniae Romulus, ut idescribit Florus , vel Sertorius. Facetus est Iustinus lib. vlt. in tanta saeculorum serie nullus illis dux magnus praeter Viriatum fuit , qui anno S decem varia victoria Romanos fatigauit. Adeo feris quam hominibus propriora sunt ingenia. Quaeso te Iustine, cur seris qua hominibus propriora dicis nostrorum ingenia Θ Quia annos decem Romano S varia Victoria fatigauerunt)Quidὸ Romanorum, cum Lusitanos variis fatigabant victoriis, ingenia dijs credo quam hominibus existimares. Estne, an minime, quod superius dixi, Latinos scriptores semper ut potuerunt nostra detrecta illa Θ Sed de fortitudine istia aec sum ciant.

Mores Strabo, qualeS suo tempore acceperat , diligenter annotauit; neque tunc quidem malos,neque modo nobi S erubescendos . Quorum multi cum religione mutati sunt, multi etiam perseuerant . Ex iis exponam aliquOS. Quod insidiatores eos dixit, nemo in peiorem parte accipiat.Militare enim vocabulum est, ut admonuit Iulius pollux capite I O.

Cicero ea re ibium Maximum laudat libro de ossiciis primo. Callidum Hannibalem ex Sente Pinnorum, ex nostris ducibus, D in Ma

73쪽

3o DE ANTI Q V IT. LUSIT. Maximum accepimuS, facile caelare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia. Quod ad LusitanoS attinet, Dion Herminij montis incolas Caesari insidias parasse ait. Pugio lateri adhaeret. Pugionum usus Hispaniae antiquiisimus, qui me puero in magno honore viris adhuc erat, paulatim defluxit ad sicas, quibus etiam impubereS ante nimis properum ensium usum saepe in suam perniciem,& parentum Orbitate armantur. Vnusquisque plura fert iacula. Callai corti, &Bracarorum etiam nunc plerique ex plebe id seruant, cum ad agroS egrediuntur, bina

serentes iacula,& quidem amentata . 'Quidam utuntur & hastilibus. Transi aganorum mos hic est, etiam pedibus euntium , lanceas sane longaS extra urbe gestare.Equitibus habiliores sunt. Aquae potores. Id ad nostra aetatem etiam magna ex parte durat, praesertim inter nobileS. Certe pueri citra pubertatem abstem ij generatim sunt. Regibus,ac PrincipibuS nostris sollemnis est vini abstinentia . Ceterum, Spartano ritu degere Lusitanos, &Graeco more Hecatombas facere, gymnica

certamina exercere, quae q. sequuntur, Om

nia eo pertinent, ut Graecam Lusitanorum originem ostendant. Cetera possunt,qui VClin i, ex ipso S trabone petere. Leui

74쪽

LIBER PRIMUS. II Levi armatura uti Lusitanos, prImo belli ciuilis commentario Caelar asserit . Grauiorem, & quae Panopita vocatur, a Romanis Callis, atque Germanis accepere. CetratOS

pu gnare pedites, di Ox far, Liuius, & Silius , S plerique alij attestantur.

Prosequamur& illam Calleciae partem , quam annexam Lusitaniae supra memorauimus, videlicet Bra caros ab urbe gentis cap te nominatos. Vetusto hi nomine Gron ijdicebantur Pomponio, Plinioque . quamquam

in Plinio emendata iam lectio est, & pro Groniis siubstituti Gratiij, ex Silio lib. I.

Quique super grauios lucentes uoluit arenari Inferinae populis referens obliuia Lethes. Et libro tertio. Et quos nunc Grauios,uiolato nomine Graium Oenaeae misere domu s. Plinius quadrifariam partitur, in Helenos, Crauios, Leunos, Seurbos. Adhuc minutius Ptolemaeus, in TurduloS, NemetatoS, Coeletinos, Bibalos, Limicos, Grulos, quos alijGrauio S, Luangos, Quar quernoS,Lub OS,& Narbasos. Sed haec potius ciuitatum sunt nomina, ut est Aquis Flauiis in columna, de qua suo loco. ubi legitur:

75쪽

3, DE ANTIQUIT, LUSIT. i

Hoc est, Ciuitates decem, A qui Flauienses, Aobrigenses,Bibali,Coeleri ni,Equae silici,Ιntera mirici, Limici, Aebisoci, Quarquerni,Tamacant.

PomponiuS vero vino nomine Croni OS ,

seu potius Crauios complexus est . Addit Iustinus Amphilochos, Graecae originiS. Strabo Hellenas,& Amphilocos: & Graecorum sobolis omnia,dixit Plinius. Nam,praeter Teucru, Telamonis filium, quem scribit Iustinus ad Callaeciam venisse ,& genti nomen dedisso, etiam Diomedes, eo delatus , Tydeii urbem condidit, quam propterea Aetolam Silius cognominauit , lib. I. Aetolaq. Tyde. Durio vicinos amni, Spartano ritu degere, Strabo de Lusitanis agens, memoriae pro

76쪽

LIAE R P RIΜ vs. 3 didit. Hecato in bas, certamina gymnica, ludoS, armi S, equis, cestibus, &cursu solitos celebrare; itemq. coniugia Graecanico ritu et

ut absque dubio Graecam hi populi prae se se-

rant Originem.

Liberi patris, atque Olysiis vetustiora saecula supra memorauimuS. Adeo Verum est, Graecae originis multa in Hispania superest vestigia ut etiam linguae complura, & Vocabula , & Hellenismi, & plerae q. diphtongi, ipsiq. etiam additi nominibu S articuli, eorumque usus apud nos & sit, & custodiatur. Alia quando,curiositatis studio, atque animi causa , , Otio abusiu S, siluam collegi vocabulonum sere quingentorum, cum su a di alecto ,h obi seκ Graeco relictorum . quae persequi, huius loci nequaquam e st. DE M O PUT I B V S.

Montes nonnullos habet Lusitania: sed, quorum mentio facienda sit, Cicum , Barbaritim , Iunctum, Herminium , Lunae montem, Tapiaeum Gordibam. Alcobam, Murum, Maranum, & Iureis m. Mons Cicus ab Castro Marino oppido , wuaeq. fluminis exitu incipiens, tamquam Marianorum montium appendix, Algarbi j Regnum secat,& nonnullis emissis fluminibus, in mare propinquum condentibus , ad oppidum Algia Zur cum

77쪽

3 DE ANTIQUIT. Lus IT. fluuioeiusdem nominis in occidentalis oce1 ni littore deficit et uni sati S. De Barbario superius di- Lunae montem, nos Sintriae, ab oppido appellamus, efficitq. promotorium illud, quod magnum, siue Olysipponense appellant geographi . In cuius summis rupibus templum est Sanctissimae Dei Matri sacrum,ab indigenis maxima religione cultum, simulq. coenobium monachorum, ad S. Hieronymum vitae institutum referentium, non tam numero, quam morum integritate suspiciendum. Ad radices montis, in ipso promontor ij cacumine, quo in Oceanum praecipitatur, templum olim fuit, Soli, & Lunae sacrum. Cuius modo inter littorales arenaS ruinae tantum extant,& cippi aliquot inscripti, superstitiones antiquae indiceS.

Vnus sic habet.

SOLI. ET . LUNAEC EST. ACIDIVS PERENNIS L E G. A V G. PROPR. PRO V., LUSITAN IAE

Hoc est.

soli,& Lunae Cestius Acidius Perennis L i gatus

78쪽

taniae.

. . . . . C A E s.

DRUSUS. VALERIvS. CALLIANVS VIATI. VSI. . . . AUGUSTORUM

C V M V . . . SVALE.... NI ... SVA ET . Q . IVLIVS . SATVR . QVAL . . . . ET . A N TONI VS c .

Hoc est. Soli aeterno, Lunae, pro aeternitate impe- xij, & salute Imp. Caes. Septimii Seueri, Augusti Pij, di Imp. Caes. M. Aurelij Antonini Augusti Pij . . . . Caesari S, & Iuliae Augustae, Matris Caesaris, Drusus Vale

rius Caelian US ......... α . . . . . .

di in Iulius SaturninuS , & AntoniuS . . .

Est ibi praeterea ingens aliuS cippuS, qui habet supra triginta lineas littera minutiO

79쪽

s6 DE ANTIO VIT. LUSIT.re. veru iniuria temporis,& aspergine maris in tantam scabritiem deuem , Ut in Unaquaque linea vix litterae quattuor agnoscantur. Atque hic est locus in quo, qui sacrosanctae vetustatis inscriptiones typis in Germania

edenda S curauerunt, erutaS suilse aiunt quadrata S columna S tre S, in quarum Vna vaticianium Sibyllae contineri asserunt.

Via LVENTVR SAXA LITTERIS

ET ORDINE RECTIS...

Quod vaticinium ego fictum ex illi aro, &

tre S lilaS quadrata S columna S tre S cile Cippos, quos dixi ; iunt enim ingentes. Valentinum vero Morauum fabulae asteriorem, Virum bonum , negotiatorem splendidum, litterarum tamen Latinarum rudem fuisse ac

cepi , ut facile fuerit ab impol ore quodam decipi, & nouae rei gdmiratione inductum suspicon voluisse Germanos suos participar .

a Agrum montem, in quo equar Vento con

i cipiunt, Olysipponi vicinum Varro as serit. In faetura, inquit, res incredibilis est in Hispania, sed est vera, quod in Lusitania ad Oceanum, in ea regione, ubi est oppidum

80쪽

LIBER PRIMUS. 37Οljsippo , monte Tagro , quaedam e Vento,

certo tempore , concipiunt equor . NO disputo de conceptu ex vento, re nobiS mΟ-do lacomperta. Sed, quod ad institutu meum altillet, mouet mihi scrupuli nescio quid, similitudo Tagri, & Tagi, hoc est montis , &fluuij., Sstb dubitaui saepe , referendum ne e siet,qucd de monte ait, ad amnem,Vt pro Tagro monte , amne Tago substitueremus . Quemadmodum fecit Plinius, qui Circa Olysipponem oppidum,& Tagum amnem, dixir:&Iustinus, In Lusitania, iuxta fluuium Tagum. Sed duae res impedimento sunt: altera, quod non bene diceretur , equa S concipere amne Tago: altera Columellae verba molem quoque nominanti S, tametsi sacrum,non Tagru. erum,cum id a Varrone acceperit, ad illiuS lectionem reuocandus utique est . Quod si qui S opinatur etiam apud Varronem legendum, Monte sacro, non repugnarem, si montem aliquem sacram alicubi it sto in loco legeremuS . Sacrum montem in Callaecia esse nouimus ex Iustino. Sacrum & in Lusitania, qui eiusdem nominis efficit promontorium . Sed

horum uterque longissime ab Olysippone distat, cum Varro vicinum dicat. Quare non audeo lectionem eius immutarer neque temere in notae eius auctoribus id faciendum censeo.

SEARCH

MENU NAVIGATION