장음표시 사용
91쪽
68 4 D E. A N T IQVIT. L vs IT. Atque ad arcendos ab ora maritima Piratra Tetente,& curante i . Domino Ludovido Athaidis Limiris catougiaci toparcha i
Eamq. rem, ne in historia urbium poste Grepeteremus, hic oblata occasione, visum est non praetermittere. Epigramma quoquo in tanti viri memoriam hoc, qualecumque est, ipsi fecimuS. Haec infesta prius, Praedoners e marinil quifaciebatis Ultiora, 'iq. mare , Ite alio posthac, longeq. facessite portli: Longe hic per vastum velificate salum. Donec o thaidius nostram tutabitur oram, Stabit G haec moles pulchra, superba,minax Piratis nullas datur hinc auertere praedas. ωl rapere hac vobis in regione licet. Ac de Herminio satis iam multa.
D E T a P I ME O M O ET Apiari montis nomen apud scriptorum antiquorum quempiam non legi, inueni tamen in vita sancti Martini, Sauriensis Presbyteri, scripta a Salviano alumno eius familiari. Eam reperi in libro testamentorum, Veditionum q. Coenobi j Canonicorum sanctae Crucis Coninabrigensis, charta quadragesi tria sexta. Quod adnotare volui, ut memoria
92쪽
LIBER PRIΜVS. 69 sancti viri, quae interciderat , renouarem. Quam aliquando spero me editurum, iisdem, quibus scripta est, verbis, ut lectori maiorem fidem faciam . Sed de hoc alibi. Quod ad rem facit,de qua agimus, scriptor ille, qualis qualis est, cum oppidum Saurium iuxta decursum Anaei suminis in Mundam labentis paene superflua curiositate describit, ita ait: Aburbe Colimbrianorum decimo octauo Austrum versus distat milliario. Ad Orientem sunt Tapiaei montis saxo se cacumina. Et alia, quae sequuntur . Ex quibus patet Tapiaeum montem esse, quem Ansidianum ab oppido nominamus, & inter Rapaciale,& Palumbare oppida excurrit, qui q. a Thomario CO- nimbriga euntibus saxoso nimis itinere perquam molestus est. Quod nos in carmine ad Lupum Scintillam testati ita sumus. Sic ereptavi clivum lapidine superbum Uidiane tuum,sic per me sole molestos Anfractus Taprae tuos, vergente senecta. Ac eger anhelaui.
Summum montis iugum supra Rapaciat oppidum,adhuc, ut ab indigenis didici, portus Tapiaeus dicitur.
Corduba mons in Portuensi dioecesi nomen adhuc vulgo retinet, nisi quod ru-
93쪽
ssicorum inscitia, primum concise montem Cordua coepit appellare,postea deprauatius, montem Coruam. De quo, &de Bassilicis in eo Saluatoris, ac sancti Michaelis Archangeli , particularis fiet mentio in rebus, ac historia sancti Rodesindi Episcopi, & confessoris, quam etiam aliquando,Deo bene iuuante, ex tenebris in lucem proserendam curabimuS.
ALcoba mons ex Conimbrigensi dioecesi,
per Visensem protensius, in Lamecensi, Muro monti coniungitur, nulla re alia magis clarus, quam insigni. Virginis Aroccensium parthenone, & fluuiis nobilium piscium tro-ctarum, Lampetrarum, alosarumque, praeter alia vulgata genera, feracissimis. Quorum tamen alij in Mundam, alij in Vaccam, in Durium alii se condentes, sitiorum nominum interitu,dant incrementum alueis alienis.
MAranum, Iuressum, & Murum, adde, si placet Sualum,ob id tantum reserendos putaui, quia Bracarorum prouinciam , ita mediam secant, ut pars, quae ab iis tendit ad mare, Interduriominia vocetur. De cuius regioni
94쪽
LIBER PRIΜVs. 7 regionis laudibus, fertilitate, amoenitate, ac salubritate extat opusculum lectione minime indignum. Altera vero pars,quae ultra eos montes, Minio ab ima relicto , Orientem versus adscendit, Transmontana Vulgo appellaturo . Videntur autem hi montes quasi rami esse quidam montis Vindui:cuius Florus, & Orosius meminere. Ptolemaeus Vindium vocat, qui ex Pyrenso supra Pompelonem,Calabrorum Vrbem , per Victoriam, eiusdem gentis ciuitatem,& Geminos Astures late excurrit, donec in duo diuisus cornua, altero Callaicum petit Oceanum, &Nerium promontorium, altero in meridiem flexus, BracarOS, uti dictum est , dissecat iuxta aquas Flauias Lusitanam ingressus ditionem, ac varijs subinde locis nomina quoque varia sortitur.
95쪽
VLT 1s suminibus irrigatur Lusitania. Id silentio non praeterijt Strabo. Regio, inquit, de qua loquimur, felix est, & amnibus magnis, ac paruis irrigua. Qui omne S ab oriente pariter disiuncti a Tago sunt, & maiori ex parte nauigabiles, atque Anae, Tagi, Mundae, Vascae, Durij, Aui, Limiae, ac Mini j tanta clarita S est, ut in eiSexplicadis operam in sutriere superfluum videatur . Sunt tamen singulis quaedam peculiaria, quae lectoribus,ut opinor,non iniucunda sunt futura . Veluti Anae, tanto flumini, cuniculis se totum condere non semel, alicubi interstitio quadraginta millium pastium, rur susq. impetu maiori renasci. Potu eiuS ac pastu , ingenita naturae vi adeo grandescere Pe cudes , v t Λ natu S armentis, ac bobus, prima
96쪽
L18ER SECUNDUS. 73 ex magnitudine palma, in Hispania tribuatur . Cumque piscosissimus amnis sit, piscestamen eiuS non tam iucuditate saporis,quam proceritate commendantur. Myrtilin usque a mari sube ut alosae, & lampetrae, siue mustellas eas, siue fluuiales murenas magis conueniat appellare, ut eaS appellauit Tertullianus in libro de pallio , notata Vedi j Pollionis immanitate, qui damnata mati pia vitiariis earum immergebat, ut murenarum suctu paullatim absumerentur.Et quidem lampetras Septimiu intellexisse, indicat verba , quae subdit:Terrenae best iae, exedentulae, exungueS, & excornes . Marinae siquidem murenae, ut neque terrenae bestiae erant nuncupandae , ita neque exedentulae sunt, verum dentatae etiam eminentius. Subeunt & Anam sub Idus Martias usque ad iam adultam aesta tem, Asturiones iusta magnitudine, sed raro maiores, quam ut bini mulum onerent clitellarium .
ΡEto vero a lectoribus hanc veniam,vt isto nouitio excellentis plicis nomine hic me usum non indignentur, quando medicorum, quorum maxime interest, & eruditorum, qui de piscibus scripserunt, concertatio adhuc sinem non reperit, & dissidentium mutuo sentcntiae
97쪽
DE ANTIQUIT. LUSIT.tentiae in aliqua certa appellatione, nondum conquiescunt. Eorum, qui magis ad Veritatem accedero videntur, Paulus Iouius Silurum esse e istimat.Et sane sunt non pauca quae fidem videntur facere,si e diuerso non essent alia, quae manifeste abrogarent . Nam cum Asturionem fateatur, maleficum neque esse, neque essi posse, quia dentibus omnino careat, sic ab natura sormatus, quoniam piscibus non alatur,' hoc uno argumento, suam de Siluro opinionem tueri non poterit.
Nam Silurus maleficus est , &, ut scribit
Plinius lib. nono,capite decimo quinto, gras fatur ubicumque est, omne animal appetenS,& equos innatantes saepe demergens. Ad haec, hamo prehensius, morsu durissimi dentis saepe hamum frangit, ut in nono historiae animalium capite trigesimo septimo inquit Aristoteles, quibus nihil alienius ab Asturione commemorari potest. Praeterea eodem loco Aristoteles Silurum fluviatilem piscem esse ait, quem sequitur Plinius libro nono capite decimo quinto . Cum enim de Thynnorum magnitudine esse locutuS, Sunt, inquit, & in quibusdam amni-nibus non minores, Silurus in Nilo, Esoxia Rheno, Attilus in Pado. Et capide decimo- sexto: Fluviatilium, Silurus caniculae exortu
sideratur. Libro quoque trigesimo secundo, capite
98쪽
capite decimo: Siluri fluviatilis, qui, & alibi
quam in Nilo nascitur carnes impositae, &c. .
Strabo etiam libro decimoseptimo, Siluris abundare Nilum ostendit. Quod siquis, propter Plinii verba postremo a me posita, Siluri fluviatilis, ideo dictum existimet, quia sint& marini, qui tamen amneS adscendant, tum alios, tum etiam Nilum, id Strabo de Nilo constanter negat Aristobuli auctoritate lib. decimo quinto. Tradit etiam, inquit, AristobuluS, nullum ex marinis piscibus in Nilum recurrere, praeter alosam,& mugilem, & delphinum , propter crocodilos . De Siluro tamquam Nili indigena nihil dixit. i. Fluviatilis ergo est . Asturiones vero pela
gici , nisi quod pinguioris pabuli gratia, dul
ceS petunt aquaS, quibus &pinguescunt, &sallirginis deposita tristitia in obsoniis longe suaviores gustui efficiuntur. - Gulielmus R5deletius, laborioso,& docto, de piscibus edito volumine, qui nunc Asturio est, Acipenserem Latinis fuisse contendit, Dorioni Graeco auctori Oniscon dictum, Gala-xiam Galeno. Sed quid respondebit Plinio, qui libro nono, capite decimo septimo ait: Apud antiquos piscium nobilissimus habitus
Acipenser, unus omnium squamis ad os versis contra aquam nando meat. Nullo nunc inhonore est, quod quidem miror, cum sit rarus inuentu, quidam eum Elopem vocant.. ' Quid
99쪽
Quid etiam Plutarchoλ qui in libro de indu
stria animalium , cum dixisset pisces omnes cauere, ne VentuS a tergo incumbens squamas surrigat, cie atque, addidit: Hoc igitur commune piscium est omnium, Acipenser tantum excepto, secundum ventos,& fluctus meat hic, squamae vulsionem veritu S, Vt quarum commissuras ad os versas habet. Vbi enim squamae in Asturione Z ut de conuersis ad os sileam. Nam , quod Rondeletius litem se diremisse autumat, respondens, dictum esse hoc, ab iis, qui Acipenserem eumdem esse cum Elope existimarint, equidem probare non pos-lum. Piscem hunc, cui Asturioni nomen fecerunt neoterici, aut norat Plinius, aut non norat. Plutarchum praetereamuS. Non nos se, verisimile non videtur, cum esset omnium
marium indigena , & amnium fere omnium in Romano orbe, tum vero in ipsa Italia hospes assiduus. Si norat, & is Acipenser erat, qui poterat, squamas eum non habere, ignorare Z Quomodo ergo Aci Penseri, non modo squamas , verum ad OS versias attribuit Videlicet dormiens litteris ista mandabat. Non norat fortasse, quoniam rarus inuentu esset. Ita certe Acipenser. Admodum enim raro capi, etiam in libro de fato Cicero testis est, ut asserit in tertio Saturnalium Macrobius. Nam nos eum Ciceronis librim, im-
100쪽
LIBER SECUN Dus. 77persectum habemus . Cui ignotum quoquesu isse Acipenserem,indicant ipsiusmet verba. Etenim cum allatum ad Scipionem dixisset, Raro, inquid, aedmodum capitur, sed est piscis , ut serunt, in primis nobilis. Et Pluta chus ipso in libro de Anthia sacro pisce apud
Homerum, Eratosthene S, inquit, Auratam videtur, Pernicemq. . supercilio flavente, sacrum q. dicere. Multi Acipenserem. Nam &hic rarus est , & aegre capitur. Consipieitur autem circa Pamphyliam saepe . Martialis quoque rarum dicit: : Ad Pallatinis C. cipensem mittite mensas :Ambrosititis ornent munera rara dapes.
Quis autem vel Plinio, vel Ciceroni, vel etiam Martiali credat , raro capi eum piscem, qui Pado, qui Tiberi, ut nihil amplius dicam , tam familiaris sit ξ Acipenser autem
non tantum rarus admodum, sed etiam om-
In Halicutico dixit Ouidiu S , . ... Tuq. peregrinis Acipenser nobilis odis. Sed dolendum, quoniam in hoc versu fragmentum eius libelli nos depituit . Forte enim de Acipensere plenius instrueremur. Ιllud tamen satis est, peregrinum vocasse piscem,ut ea peregrinitatis appellatio Asturioni conuenire nullo modo queat, pisci perquam domestico.
