장음표시 사용
41쪽
18 DA ANTIO VIT. LVs IT.ria, &Callaecia patere longitudine DXL. m. pass.latitudine D xxxvi. M. Agrippa prodidit. Omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promontorijs per maria totiuS orae circuitu P. XXIX. m. colligere existimantur. Ab alijs
hic terminari caput de Lusitania, iampridem in Vincenti meischoliis admonui.
I On videbimur a scopo digredi, si nostri .
quoque aeui Lusitaniae terminoS eXpΟ-namVS . Quamquam hi magis regni totius , quam unius Lusitaniae dicendi sunt. Protenditur enim regnum ultra Durium a septentrione, CallaicoS continen S BracarOS, non , modo eos, qui intra Durium, Miniumque , monteSq. Iuresium, atque Maranum clauduntur , sed qui ultra eos monteis per Aqui sauiens eis, Tama canos, & reliquos, qui ad Bracaraugustanum pertinent conuentur . Et deinceps per aliquot Asturum olim populos ascendit usque ad Saborem fluuium , Op pidum l. Sou tellum. Vnde resistens conuertitur limes ad orientem per Mirandam Vrbem ex aduerso Lamorae Durio impositam, ubi introrsus ad septentrionem curuatur amnis, excipitq. Estulam fluuium e Legionensi agro defluentem. Ex eaq. urbe prono flumine descendit flexu modico usque ad Fraxinu. Heinc
42쪽
LIBER PRIMvs. Is Heliae per Transcudanorum, Vettonumque aliquot populos recto fere margine percu xit ad oppidum Saluaterram; rursumq. reducitur maiore interius angulo ad Tagi ingreς
sum: a quo recto iterum limite procedi t,donec paulo supra Ouguellam oppidum ad Anam se inclinat, per Caiae,& Caiolae confluenteis quattuor circiter passitum millibus a Badioga insigni Baeticae prouinciae urbe Anae ipsi adposita. Traiecto inde flumine ad austrum versus, ex Baeticis Celticis , qui Lusitaniam attingunt, oppida complectitur memorabilia . O liuentiam, Moronem, Mauram, Serpiam,
non longe ab amne dissita, & Mortiganum, ac Noudar castella magis in Baeticam penetrantia, ad fonteis usque Ardillae, & Xanthiae non magni nominis fluuiorum, praeter vicos ignobileis quosdam . Atque haec, quam circum scripsimus, regio saeculi nostri more Portugaliae regnum appellatur. Ratio petenda est ex iis, quae nuper ad Kebedium super ea re prolixe respondimus. Id totum, quod Portugaliam dicimus , Lusitaniae propriae ac Verae parte S duaS continet,& ex Tarracone si prouincia BracaroS, vltraque monteis Maranum, atque Iuressum, Asturum nonnullos, & aliquot ex VettonibuS,accessionemq. vltra Anam, quam diximus.
Quod si a maiori portione uno id nomine Lu
43쪽
DE ANTIQUI Τ. LUSIT.sitaniam appellemus, erit hodie Lusitania a meridie quidem, & septentrione longior non paulo, & auctior, ab oriente vero propter Vettones sere omne is a nostris separatos aliquanto Vetere angustior. Lam ergo, quae proprie dicta Lusitania est, inter Durium atque Annam fluui OS, incolunt gentes, Lusitani peculiariter vocati, Turdetani, Celtici, Turduli, Vettone S, Barba-xi j , Paestiri, Turduli vetereS. Quorum limites atque confinia exacte discriminare nequaquam possumus, in tantiS antiquarum rerum tenebris, & inter mutuo se collidentia scriptorum testimonia. Numeris Ptolemaei per se rei maxime corruptioni obnoxiae, nemo quidquam se astringat. Qui si perseuera rei integri uti ab illo notati sunt, fidem integram adhuc no faceret,cu iS eΟS numerOS,no additis locis, sed relatione acceptis sub notarit.in quo labi potuit facillime. Depictae autem tabellar, atque illi adiectar plura habent, quae relicias, & adspernere, quam quibus credere merito vel debeas vel poliis.
AB Anna igitur ad secrum Promontorium , circumque Turdetanos alios a Baeticis Ptolemaeus habitare ait , maritimmasque illorum urbeis,Balsiam, Os nobam,
ante promontorium; deinde post fluuij Calli-
44쪽
podis eruptiones Salaciam, atque Caetobrigam. IntUS autem pacem Iuliam, ac Iuliam Myrtilim enumerat. Strabo regionem eam Celticis, & Lusitanorum plerisque tribuit, sicut diximus in epistola pro Colonia Pacensi ad Vasaeum. Plinius omissis Turdetanis,ab Anna ad Sacrum Lusitan OS ponit, nimirum ad genus respiciens, non ad speciem, cuiuSPtolemaeus rationem habuit. Sed tamen horum Turdetanorum terminos nimis extedit. tribuit enim illis non modo Algarbij regnia,& totum Orichiensem tractum, sed etiam aliquanto amplius ex Celticis, & Lusitanis Strabonis , videlicet Pacem Iuliam, Salaciam,atque Coetobrigam, olim in sinu Salaciensi positam, dirutam modo, sed multa pristinae frequentiae vestigia retinentem ; de qua suo dicetur loco.
DE CELTICIS. Contigui his sunt atque intermixti Cel
tici . Gallica natio, iuxta Annam late usque ad Turdulos, & Vettones multis ciuitatibus effusi; inter alias etiam nostro aeuo
Heluae clarae sunt, ipso nomine Oricinem praese serentes . Parentes suerunt hi uon solum Celticorum, qui Nerium Callaeciae promontorium insedere, cui Que nomen dedere, Ve'
45쪽
xa DE ANTID IT. Lus Iriram Anae ripam migranteS, in Baeturia Baetiacae parte urbe is condidere . De prioribus illis refert Strabo hisce verbi S:Extremi incolunt Artabri circa promontorium,quod Nerium vocatur, quod & Occidui, & septentrionalis terminus est lateris. Circum habitant ipsum Celtici consanguinei eorum , qui ad Anam sunt. Hos etenim , & Turdulos sociis armis exercitum cum duxissent, ibi post Lemij fluminis transitum seditionem egisse serunt, in eaque seditione facta ducis anat .sione, palanteis , ac dissipatos ibidem remansisse , & ab iis fluuium obliuionis esse
dictum. De alteris his Plinius libro tertio cap. primo . Quae autem regio a Baeti ad fluuium Anam tendit, extra praedicta Baeturia appellatur , in duas diuisa parte S,totidemque genteis, Celticos, qui Lusitaniam attingunt, Hispalensis couentus, Turdulos, qui Lusitaniam& Tarraconensem adcolunt , iura Cord bam petunt. Celticos a Celtis ex Lusitati iaaduenisse manifestum est , sacris, lingua , Oppidorum vocabulis, quae cognominibus in
Baetica distinguuntur. Diximus de hoc quoque fatis in epistola ad Vasaeum pro Pacensi
46쪽
Vrduli sequuntur, gens per Hispaniam I. vlteriorem late diffusa. Nam & Baeticae
partem tenuere , quorum metropolis erat Corduba, & Lusitaniae portionem iuxta Ve tones , & maritimam omnem regionem a Tago usque ad Durium, ex iis quidam Veteres appellati sunt; de quibus postea. Quorum , meminisse modo conuenit, ij sunt, qui a Turdulis Baeticis amne Ana discreti erant, do quibus Plinius in capite de Lusitania: Gentes Celtici, Turduli, & circa Tagum Vet
Hoc praetereundum nequaquam est, sui se se, qui Turdulos, ac Turdetanos eosdem arbitrarentur. E quibus Liuium nominare fuerit satis libro quarto quartae deca dis in hec verba: Fama deinde vulgatur, Cos. in Tudertaniam exercitum ducturum. & post : Interina P. Manliu S praetor exercitu vetere a in Minutio, cui successerat, accepto, adiuncto & Ap. Claudij Neronis ex ulteriore Hispania, Vetere item exercitu in Turdetaniam proficiscitur. Omnium Hispanorum maxime imbelles hebentur Turdetani, freti tamen multitudine sua, obuiaria ierunt agmini Romano. Nec tamen ea pugna debellatum est; de cena millia Celtiberum mercede Turduli co-I, 4 ducunt,
47쪽
α DE ANTI Q IT. Lus IT. ducunt, alieniSq. armis parabant bellum. . Deinde dum COS. exercitusq. Turdulo bello est occupatus, ubi cernere licet terram Turdetaniam dictam, incolas, cum Turdetanos, tum etiam Turdulos appellatos,bellum quoque Turdulum. Strabo autem horum subscribens opinioni diuersiam etia non tacuit: Regionem, inquit, ipsam a flumine Baeticam vocant, ab incolis autem Turdetaniam. In colas vero ipsos Turdetanos,& Turdulos appellant Quidam autem eosdem esse existimant; alij vero diuersos : e quibus etiam est Polybius, qui Turdetanis finitimos ad septentrionem dicit esse Turdulos. Verum tempestate hac nulla inter ipsos apparet distinctio Mihi non contigit eum Polybi j locum ex- pedere, cum praeter quinque eius libros Graece, & a Nicolao Perotto Episcopo Sipontino latine versos, ad hoc tempus nihil viderim : sed fidem Straboni habeo, & Polybium vere sensisse arbitror, etiam si Liuius, & alij
eo S propter vicinitatem confundant. Si quide Ptolemaeus distincte Turdulos alios a Turdetanis facit in ipsa Baetica: nam in Lusitania Turdetanorum tantum meminit, ut superiuS exposuimuS, Turdulos praetermisit. Econtrario Plinius de Turdetanis in Lusitania nullum verbum, Turdulos posuit geminos, videlicet hos Annae contiguos,& alterOS VC-
tereS vocatos, de quibus postea.
48쪽
D EV E T T O 2 c, Vectonibus. I B V S, V Ettones inter Lusitaniae populoS circa
Taga recesset Plinius, ita scribes: Ab Anna vero, quo Lusitania a Baetica discrevimus, getes Celtici, Turdici, & circa Tagii Vettones . Dissoluamus, si possumus , nodum hic, superius obiter tactum, cum de Lusitante ter- ininis agebamus , ubi ex Strabonis lententia VettoneS Lusitania exclusimus: atque de scriptura vel nominis orthographia quiescam a Stanti siner, dum cetera examinamuS. Conferat diligens lector quae Strabo dicit. Oretani maxime vergunt ad meridiem , peruen lentes usque ad maritimam, aliqua ex par te in- intra columnas. Post quos Carpetani declinant ad aquilonem. Inde Vettones,& Vaccet, per quos Durias labitur. Et paulo post, ubi Lusitaniam ab aurora cingi ait Vettonibus, Vaccaeis, & Callaec IS , conferat inquam haec cum Plini j verbis lib. 3. cap. 3. Primi in ora sunt Bastuli, post eos, quo dicetur ordine, intus recedentes Mente- sani, Oretani, & ad Tagum Carpetani, iuxta eoS Vaccaei, Vectones , & Celtiberi. Libro item quarto cap. I o. Durita S amni Sex maximis His paniae, ortus in Peledonibus,& iuxta Numantiam , lapsius per ArellaCOS,
Vaccaeosq. disterminatis ab Asturi a Vecto-- nibus,
49쪽
a6 DE ANTIc ΙT. LVsΙΤ.nibus, a Lusitania Callaecis, ibi quoque Tu dulos ab Bra caris arcens . & Collatis inter se altrinsecus utriusque verbi S, videbit utrumque de Hispania citeriore loqui, Vectonesq. extra Lusitaniam ponere, sic tit & Caesar fecit in primo belli ciuilis commetario. Afranius,& Petreius, inquit, & Varro, legati Pompe- ij, quoru unus tribus legionibus Hispaniam citeriorem, alter a saltu Castulonensi ad Annam duabus legionibus, tertius ab Anna Vectonum agrum , Lusitaniam q. pari numero legionum obtinebat, ossicia inter se partiuntur: ut Petreiu S ex Lusitania per Vect neS cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur. Et post Petreius per Vectones ad Afraniuperuenit. Extra Luittaniam ergo Vecto neSerant. Atqui Ptolemaeus ex Lusitanis hos maxime orientales facit: inter q. eorum ciuitates ex nostra aetate notis Salmanticam, Ca-Param, atque Obilam ponit. Plinius etiam in Lusitaniae descriptione, & circa Tagum , inquit, Vettones. Quaerendum igitur, sint ne iidem isti Vectones, seu Vettone S, an diuersi,& an constent sibi auctoreS, an ne secuS. Durius, inquit Plinius, lapsus per Areua-COS, VaccaeoSq. disterini natis ab Asturi a Vectonibus, a Lusitania Callaecis . Qualis haec partitio est, disterminatis ab Asturia Uectonibus , a Lusitania Callaecis, si Vectones isto
50쪽
loco positi Lusitani ex Ptolemaeo sunt 3 Qualis & illa, Et circa Tagum Vettone Sῖ si circa Tagum, non ergo ij sunt, qui Durio interfluente ab Asturibus dirimuntur, quique ab eodem ipso Plinio in Citeriori Hispania ivxta Vaccaeos collocantur . Si vero ij sunt, munus apte dictum est, & circa Tagum VettoneS, curn magis ex re & aeque breuiter dici potuisset, & a Tago ad Darium Vettones. Sed tunc, quinam illi essent Vectones non Lusitani, ab Asturia amne Durio disterminati Paulo expressius rem indagemuS , eruamusque qui sint isti post Vaccaeos Durio ab Asturibus disterminati. Percurrat qui velit, in Hispaniae pictura Durij cursum usque ex
Numantia Pelendonum urbe, per Areuac OS,& eorum urbe is Uxamam, Saguntiam, Cluniam , & reliquas a Plinio commemorataS. Tum ubi se Areua eorum nominis causa, &origo Durio miscet. Deinde a Pisoraca fluuio Vaccaeos,eorum q. ciuitates Pallantiam, Caucam, & illis a Ptolemaeo tributas Pintia ,& Sarabrim, & Senticam; quarum Sentica , quae Lamora existimatur,vicina fluminis angulo est , ubi Estulam fluuium Asturum Durius excipit iuxta Mirandam, cuius in Lusiit niae descriptione meminimuS. Vectones modo istos iis conterminos , ac Durio ab Asturibus disterminatos quaeramus . Nulli appareat, nisi qui ab illo, quem dixi ν
