Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ad cor praeparatur.Isti effectus sunt in anima.Quin tus diabolum fligat. I. Reg. 16. Datiid tollebat citharam,& psallebat manu sua, & remcillabatur Saul,& leuius se habebat,recedis at enim ab eo spiriritus malus. Sextus Deum delectat. I. Cant. Sonet mox tua in auribus meis. Septimus militantem Ecclesiam assimilat triumphanti, quae semper iubilat. Bernar. super Can. Nihil in terris ita proprie repraesentat quendam coelestis habitationis statum , sicut alacritas laudantium Deum. Ochauus inimi- eos Ecclesiae conturbat.χ.Pares.χo. Cumque coepissent Iaudes canere, vertit dominus insidias inimiacorum in semetipsos, & percussi sunt. .,

p. XLVIII.

Porro circa libros Ecclesiasticos benis correctos, & bene legibiles habendos est magna diligentia facienda . Peripsos enim dirigimur in ea, quae pertinent ad Deum, per scholasticos vero in ea, quaei . Pertinent ad proximum, Ut est docere, praedicare,& huiusmodi; Magis vero curandum est nobis de his, quae pertinent ad Deum, quam proximum , . Item huiusmodi libri sunt communes, & omnes il- .lis utuntur, non est autem ita de scholasticis ; con munia Vero praeponenda sunt proprijs.Item ad istos, neeesse habent recurrere senes, S malὸ videntes, & minus prouem. Item pertinent ad ornatum Eccle, sae. Item ex defectu eorum fiunt desectus, & errores in officio, unde plures turbationes ,& scandala. oriuntur,quam ex insufficientia aliorum librorum, quae valde sint cauenda in seruitio diuino. Caue dum est autem cuilibet, ne aliud, vel aliter, quam iscriptum est in libris, cantet, vel legat ex proprio

102쪽

sensu; magis enim sequenda est auctoritas maioris , quini etiam ratio,quia hoc humilitatem,illud prς- sumptionem sapit, lacut dicit expositor re*ulς. Prς-terea si iste vult cantare aliud, quam scriptum es ille similiter, fiunt diuisiones, de turbationes in o ficio. Item tollerabilius est aliquid minus benε cantari, vel legi,dummodo non sit error intollerabilis, qui nusquam inuenitur in libris, quam fieri turba..tionem in ossicio, & ideo semper est faciendum secundum libros, valdὸ etiam curandum est cuilibet, ut sciat,quae scripta sunt de ossicio, si enim studetulcum tanta diligentia in illis, ad quae nullus tenetur, quantb magis ubi addiscunt homines illa, ad quae tenentur 3 Haec enim est scientia salutaris, idest ad

salutem pertinens. a

p. XLIX. CArnem veham Amate ieiuni's, ct ab tinentia

esca, ct potus, quantum valetudo permittit. Hic tradit mandata circa secundam partem p nitentiae, quae pertinet ad carnis macerationem. Et circa hanc dat tria mandata. Primum pertinet ad

potentes,ibi, Carnem vestram,&c.) Secundum,ad impotetes,ibi, Cum autem aliquis,&c.) Tertium, ad utrosque,ibi, Cum acceditis,&c. Et vide,Dod secundum surgit ex primo,tertium ex secudo. Cum enim dicit,quantum valetudo permittit,quia posset aliquis dicere, Qiud faciendum ergo est in impotentibus λ subiungit, scum autem aliquis non potest ieiunare,&c.ὶ Et quia in illo dicit, non tamen extra

horam prandij ; Ideo quid in prandio utrisque sit agendum, subiungit Cum acceditis, &αὶ Circa

intimum vero dans mandatum dicit, quid carni sa

103쪽

ciendum, quia domanda, non exsinguenda, Quae, quia per duo, scilicet per ieiunia, & per abstinentias duplices,scilicet escae, & potus. Qiamuis enim ad omnes seruos Dei pertineat carnem domare, tamen specialiter requiritur hoc a Praedicatore. Haedicatores enim frequenter praedicant Iesum Christum, & hunc crucifixum, & ad huiusnodi stiam crucifixionem alios inducunt ; Quanta autem verecudia est huiusmodi Praedicatori a corpore in crassator Item Praedicatoris est in Praedicationi-hus, confessionibus, consilijspersiladere,vel impunere aliis, carnem doment; quid autem erodest huiusmodi ita esse solicitum M alijs circa ista,&pro salute sua disito nolle talia tangere Ideo dixit Apostolus. Castigo corpus meum, & m seruitutem redigo, ne &rte,cum ali)s praedicauerim; ipse reprobus essiciar. Item Praedicatoris est discurrere per mundum inter sceminas, dc alia incentiva ad malum, & ideo, si corpus eius non merit edomatum, de facili praecipitabit eum. Dideo dixit sancta Sincletice in viti spatrum; Iemnium frinum est monacho ad peccatum. Item Praedicator est nuncius mimis , rege c lesti, non let autem c di nuncio Inisi ostendat signa, per quae constet ipsium 'erum' esse nuncium,&de familia illius , a quo dicit semitami Praedicator igitur debet signa domini sui portare manifestD, Haec autem sunt carnis m ceratio , Gal. 1. Qui Christi seni,car m sitam cifixerunt. Item Praedicatoris est per famam sanctistatis mundum attrahere ad se, quod maximent per abstinentiam, sicut patet de sancto Iohanne Baptis sta. Item Praedicatoris est laudes Dei dulcius personare, Pellis autem pinguis non benὰ remnat;Ideo

scut de pellibus melius desiccatis fiunt tymona

104쪽

ad bene cantandum ; sic dulcius re nat laudes diuinas Praedicator siccus, quam pinguis; & ideo se- cundum Expositionem Gregor. dicitur in Psal. Laudate dominum in tympano, quod fit scilicet de pelle desiccata. Item Praedicatoris est praedicare descripturis sanistis,&ideo debet se aptare ad penetrandum subtiliter, ad quod multum ualet carnis maceratio, quia secundum Hieron. pinguis uenter non gi nit sensum tenuem: Danieli enim uescenti leguminibu ,&aqua data est intelligentia uisi num. Item Praedicatoris est inducere homines ad uitam Christi tenendam,ut sciit ipse ambulavit,ita&ipsi ambuleot; melius autem docet pingere, qui non solum uerbo, sed imaginem ostendendo docet, re ideo Pi aedicator debet uitam Christi, non solum Dei bis praedicare, sed etiam in se ostendere; & ideo Paulus -.Corinth.A. Semper mortificationem Iesu in corpore uest ro circumferentes,tu δ uita Christi in corporibus uestris manifestetrer. t i

S E d sunt quidam miseri religiosi, qui non secum.

dum spiritum, sed secundum carnem ambulantes uentris inpluuie superati uitae austeritatem , quam assumpserunt uoluntarie, post experientiam exhorrentes inconuenientia multa hac occasione committunt; hoc est enim, quod interdum eos furgat de statu claust rati, sicut dicitur de lupo famelico, qtiod fames fugat eum de nemore. Modo si o curratopportunitas, facile transeuntes ad dignitates, contempto periculo curae animarum: modo si hoc non possunt, libenter morantes in curijs, etiam

in statu uerecundiae pleno , inodo ad aliam religi

105쪽

nem se transserentes non animo austeriorem vitam

ducendi , sed laxiurem modo quod peius est, cum apostasiae crimine ad bEpyptum saeculi propter eius

cibaria reuertentes, & in his omnibus Ventris resectionem quaerentes ; & cum eam inuenerint, noti possitnt ab ea separari, sed in ea detenti, nunquam reuertuntur ad claustrum;sicut coruus adhaerens cadaueri non est ad archam reuersus. Item hoc est,

quod remanentibus in claustro quibusdam facit in terdum sic displiciter illud, ut carcerem. Vidi ego quend: im fratrem de morantibus in curijs, qui cum captus fuisset a domino suo domino Fedetico, &traditus cuidam ciui ad custodiam, laborauerunt fiatres, ut cum eis posset morari, quod cum obtinuissent, &aliquot diebus cum eis fulisset, videns austeram vitam ipsorum, magis elegit ire ad carcerem,quam cum eiS amplius commorari. Item hoc est, quod facit aliquos quasi in continuo discursu esse,nec possunt in claustris teneri:Cum autem sunt in conuentibus, in quibus melius procurantur qua extra, vix possiunt ad alia negotia, etiam sanista emitti .Et facti sunt similes histrionibus,qui semper fie-quentant loca, ubi sunt conuiuia meliora, contra

quos dicitur,Eccles7. Melius est ire ad domum Iutactus,quiun ad donium conuiuij. Isti, qui sic vexantur ab ista peste, non possunt residere in oratione, lectioni insistere, & huiusmodi spiritualibus vacare, sed assueti per domum circumeuntes, modo explorant, quid comedere,modo expectant, si aliquid de foris apportatur, modo solem respiciunt, quando deseendit, veI ascendit, modo sacristam mole-sant, modis pulsantem ad horas, quod transierit hora comededi, modo morantur prope hospitium,

106쪽

Si de sent aliqua, murmurant, sicut filij Israel in deserto , si restrictiones circa carnalia fiant, pro viribus se opponunt, si datur poenitentia pertinens ad abst inenciam, aut non faciunt, aut tantum differiit, quod sepelitur obliuione , In dispensationibus secum faciendis super abstinenlijs, necessitatem, vel rationem aliquam non attendunt; Praelatos circa hoc faciles, optimos reputant, & commendant, rigidos vero in his intollerabiles reputant; Si vero infirmitate contingat eos laborare, tantam curam habent carnis in medicinalibus, in recreationibus,& huiusinodi, quod ab his auelli non possitnt; Interdum vero propter huiusmodi vitium proprietatis incidunt, semper apud aliquos procurantes haberi aliquid, ad quod recursum habere possint, prouidelitia diuina deficiente eisdem; Interdum vero in tantum elice sunt in cibis ,& potibus, & medicinis , &coenis serotinis, quod carnem miseram, cui fomenta ministrare debuerant, destruunt more illorum , qui quos debent balneare, interdum suffocant, &extingunt. Quis his consideratis non videat, quod Nabuzardam princeps Coquorum; id est gula domum domini, scilicet religionem totam destruit, & incendit, I .Reg. 26.

PRoinde disciplina abstinentiarum, sicut statuta est, debet rigidὰ obseruari a quolibet, & a Praelatis est super hoc diligenter vigilandum, ne facile circa hoc aliquid relaxetur ; ad quod praeter dam-l na praedicta sunt multa alia inductiva, reperituri enim, quod Iudei cum tanto rigore obseruant absti-.l nentias suas, quod potius eligunt mori, quam con-F a tra

107쪽

tra facere, sicut patet 2. M.tchab. 7. Item etiam iri Haereticis, & Sarracenis inuenitur. Q anta ergo verecundia est,quod homines,qui reputantur summae perfect ionis inter Christianos, leues inuenia tur in suis obseruantijs relaxandis. Item non inuenitur aliquod peccatum humanum grauius punitu, quam stachio abstinentiae impositae primis parentibus, quantum ergo ex hoc exemplo timendum est 'illis, qui tam facile debitas abstinentias frangunt 31 deo dicitur Zach. I Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Item abstinentia habet multos impugnatores; ipsam enim impugnat caro: Item Creaturae visu pulchrae,& ad vescendum suaves: Ipsam impugnat, quod maius est, ratio, quae facile Contra eam inuenit argumenta: Item societas, quae

saepius sua importunitate ipsam molestat; ideo

ranto virtuosior, si perdurat, quanto magis impugnatur . Ideo viri virtutum, qaibus dicitur viriliter agite,districte eam seruant,vi ex hoc fiant in virrutibus gloriosiores, quia quanto pugna grauior, tanto victoria gloriosior. Item licet caro multa Possit,tamen interdam simulat se impotentem,sicut

vulpes, quae in horto simulat se mortuam, ut possit capere gallinam, Et ideo non est ei passim credendum,sed cauendum,ne decipiat. Item venter est si , Cui malus Episcopus, qui procurationem, quam semel accepit, iterum exigit, licet non habeatius in ea;& ideo sicut clerici propter hoc resistunt Epi sico Po in prima receptione, sic faciendum est ventri 1 Dono viro ; Iob 3. Vocem exactoris scilicet ventris non audit. Item spiritus habet ius in homine,simi- Iiter&caro, debet enim homo sibi suam necessitatem; sicut interdum duo nobiles habent iura sua iamdem castro. Consueuerant autem huiusmodi no-.

108쪽

biles , maxin .e hi non bene concordant, multum caueae ne alter acquirat aliquid in iure alterius, Cum ergo caro, &spiritus sibi inuicem aduersentur, quantum debet cauere spiritus, ne caro acquirat aliquid super eum Θ Certum est autem, qudd homo non debet carni itam secundum oluntatem suam, sed solum secundum necessitatem, Ro.8.Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus ; Et ideo malde timendum estUpiritui, ne vltra necessitatem carni aliquid ministretur, ne ex hoc caro iura sua in homine ampliet supra spiritum

extraordinarie. Item recreationeS, quae praeter

cursum consuetum recipiuntur, solent generare infirmitates . Item consuetudo facit hominem potentiorem: E contrario interruptio consuetudinis facit minus potentem. Et ideo frangentibus facile abstinentias semper est dissicilius ad consueta redire. Item huiusmodi dispensationes interrumpunt praescripticia es dc minij, quas ex consuetudine continua acquirit spiritus super carnen . .

p. LII.

SCierdum, quod licet abstinentiae districtὸ sint

Obseruandae, tamen semper cauenda est in istis indi scretio, S: hoc rat ione secietatis, paupertatis , ct c Ucij; cum enim suis affigit carnem indiscrere, incurrit interdum infirmitatem, impotentiam, perquam redditur alijs onerosus; Prudeniis autem est ab huiusmodi cauere, iuxta illud a.

Cor. I I. Sine onere me vobis obseruari & seruabo. Item cum aliquis hac occasione incurrit infirmitatem, C portet plures expensas pro eo fieri, quod cauendum est diligenter, ubi est paupertas. Exem-

109쪽

plum in vitis patrum de haeremita, qui factus Epiruscopiis plures faciebat abstinentias in Episcopatu, quam antea; Requi situs quare, quod, cum erat

in haerena o , conseruabat corpus suum , Ut poterat, bono modo cogitans, quod si infirmaretur, non haheret necessaria, in Episcopatu autem non timebat

hoc, quia in illo paratae erant sibi consolationes in omni infirmitate sua. Item prudentis viatoris, qui habet multas dietas facere, est cum multa diligentia equum suum custodire, multo magis viro, qui habet in praedicatione, vel alijs pertinenlijs ad acti- iram assidire occupari, est cauendum, ne deficiat ei equ' corporis proprij, & magis. quam de alio equo; Si enim deficit equus viatori, potest alium quaerere, Vel ipsum relinquendo pedibus iter conficere,vej alij custodiam comittere: Hic vero inon sic, quia corpus aliud nemo potest acquirere sibi, nec alij cvnodiendum committere. Ideo dicebat Pal. Fortitudinem meam, scilicet vires corporis mei ad te custodiam. Propter hoc etiam notabiliter dicit August. carnem domadam,non extinguendam; domandam, ne lasciuiat, ut pullus indomitus, ne rebellet, ut seruus malus, ne desaeuiat, ut fera crudelis. Gregorius in Moralibus. Per abstinentiam vitia sunt extingitenda,non caro.Et tanto quis sibi debet prς- esse moderamine, Vt& ad culpam caro non super- hiat, & tamen ad effectum rectitudinis in opere sibs stat. Hinc est, quod viri sancti solent interdum illas abstinentias libenter facere, quae parum nocent corpori ,& tamen multum valent ad virtutem, Ni sunt abstinentia a fiuctibus, a contrarijs suae complexioni non solum propter sanitatem, sed etiani propter virtutem, ab herbis, fructibus cludis a

salsis aliquibus, a multitudine ferculorum, a cibis

110쪽

. - D. AUGUSTI VI. trsumpruosis, & cur ossi paratis, ab extraordinarijs

comestionibus, ab omni notabilitate in potu, & similibus multis, per quae & vitia carnis domantur, nec multum laeditur curporis Valetudo.

p. LIII.

OV muis August. imponat abstinentiam escar,

& potus, tamen omni religioso specialiter cauendum est ab omni excessu circa potum; ad quod multa inductitia sunt. Sarracaeni enim secundum legem suam perpetuo abstinent a vino. Rechabitae in veteri lege nunquam bibebant vinum, Hiere.3S. Nazareni tempore consecrationis suae non bibebat Vinum, vel aliud, quod inebriare posset. Numeri s. Cum autem haec omnia fiant ab eis propter Disam religionem, vel siguram nostrae religionis, quim reprehensibilis est in viris religiosis excessus in vino λ Item sicut narrant historiae, Carolus non bibebat nisi ter in mensa, Ludovicus etiam Rex Francorum in vase, in quo bibebat, dicitur habuisse signum, usque ad quod nilnistrabatur ei vinum, residuum erat aqua,& erat fere in eadem quantitam te cum vino; Si ergo hoc ficiunt taculares, quanta erecundia est, quod religiosi excedant in potui Possunt autem esse multa reprehensibilia religiosis circa potum . Vnum circa quantitatem, Ideo dicit Apotatus Timotheo ; Modico vino utere; Ber. ad monachos, tantum placet nobis auctoritas Apostoli de bibendo vino, obsecro ne tradatis obliuioni , quod dicit modico vino. Aliud est circa sortit idinem vini. Dicitur in consilio, Vinum sibi tem' peret, & se vino, quanto magis hoc faciendum est rreligiosis Aliud circa varietatem vini. IndecenM

SEARCH

MENU NAVIGATION