Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

t et ergo, quod illi, qui magni fuerunt in saeculo, non debent fastidire alios, qui venerunt ex pauper tale, tum . quia fratres, tum quia societas sancta, tum quia pauperes; magis autem debent gloriari de eorum societate, quarta de parentum diuitii in di- ignitate. ubi nota, quod aliqui reperiuntur, qui gloriantur,qubd sciuntur esse generosi;contra quos legitu de sancto Alexio, qui fuit de nobilissimis Romanorum, de multis alijs sanctis, quod fugerunt , Ut eorum nobilitas lateret, & intantum latuit , ut in persena pauperu eleemosynam accipereta seruis suis ; Alij vero sunt, qui continere se non possunt, quin interdum aliquod verbum proserat, per quod se genero sostendant; contra quos Patriarchae nobilissimi iudeorum dixerunt cora Pharaone,Viri pastores sumus, Gen. 7. Isti si vere Chrissi serui essent, non ostenderent se nobiles, sed potius contrarium cum Agatha nobilissima dicerent , Ancilla Christi stim, &ideo seruilem perωnam me ostendo; Sunt iterum alij, qui his non contenti , faciunt se maiores, quam verὸ fuerunt in seculo, . contra quos Moy ses negauit se esse filium filiae Pha raonis, Heb. I 3. quod credi poterat, nolens se extollere su per id, quod erat; um ergo omnia haec ,α similia sapiant gloriam de dignitate parentum.

interdicuntur.

Nec extoliamur, si com ni vitae aliquidis fui,

facultatibus eontulerunt, nec desuis diuiti's magis superbiant, quia eas in monasterio partiuntur,quam s-- eis in Iaculo fruerentur. ' L.

p. XXXI. H Ictraditur mandatum ad cauendiim superbia; quae oriri solet in diuitibus occasione ieriami

Nota

72쪽

Nota, quod diabolus, inimicus totius boni,nititiir impedire, ne bonum propositum concipiatur; quod, cum non potest, impedit ne ad effectum perducatur, quod, cum nequit, perdere laborat; Apocal. I 2. Draco stetit ante mu lierem, quae erat paritura,vi cum peperimet, filium eius deuoraret Hine est, in mul tos, qui posteaquam contemptum mundi ad effectum perduxerunt,tentat de superbia, ut bonum iam consummatum pereat. Est autem duplex superbia, scilicet quaedam latens in cogitation ;Eccles. II. Non te extollas in cogitatione; Alia apparens exterius aliquibus actibus exterioribus; Eccles. I 3. Qui communicauerit superbo,induet superbiam. Volens ergo Beatus August. neutram relinqui in diuitibus, dicit duo; scilicet, Nec extollantur) propter primum, Nec de suis diuitijs ma-igis superbiantὶ propter secundum . - Nota, in uno vocat religionem communem vitam, in alio monasterium, Superius autem vocat ea sanctam societatem;Et sic per tria nomina designantur, quae pertinent ad tria vota. Dicitur enim sancta societas, contra immunditiam, Communis vita, contra proprietatem, Monasterium, quod est monachorum statio, propter obedientiam.

Nota etiam, quia de bono opere, & praecipue mundi cotemptu non est superbiendum; Tum quia omnia bona nostra sunt deformia; Esa. M. Omnes

iustitiae nostrae tanquam pannus menstruatae; Item,

Si quid sunt, a Deo sunt, & non a nobis, Esaia 26.

Omnia opera nostra operatus es in nobis; Item sunt debitum, non gratuitum; Luc. I 7. Cum omnia be- feceritis, dicite , quoniam serui inutiles sumus, quod facere debuimus, fecimus; Quae est ergo materia superbie obde aliquibus bonis, cum ita sinteuli D turpi; ,

73쪽

rurpia, cum non sint ab ipso, cum sint debitum Quis enim solet de solutione debiti superbire 3 Ad huc de dispersione omnium, specialiter tempor lium, quis audeat superbire λ Nonne multi Philosophi hoc fecerunt λ Nonne innumerabiles haeretici r Nonne, & ipse Iudas,& alij quam pluxes,qui omnes a domino sunt reprobati λ Bene ergo dicitur illis qui diuites fuerunt in taculo) quod de eotiatis in monasterio nec extollantur in corde, nec superbiant in opero.

bus exercetur, ut sanis Superbia vero etiam bonis oparibus insidiatur, m.peream. . Benenecessarium est cauere ab ipsa superbia, quia contra rnorem aliorum peccatorum superbia noest solum in malis operibus, immo oritur etiam ex bonis, de

destruit ipsa ε, mi patet Lucae I 8. de pharisaeo iusto; Et de illo in uti spatrum, qui elatus in cogitatione accepit diabolum in specie mulieris oberrantis. Tangit autem August. tria, propter quae superbia praedicta est valde timenda religiosis. Primum est, quod insidiatur ε, In quo innuitur, quod latet apud eos ε, Hieronym. Superbia in cinere, & cilicio latet; plus autem timendus est ocultus hostis,quam manifestus, quia minus potest caueri. Secundum est , quod insidiatur honis operibus. Religiosi sunt ditiores bonis, quia implent non solum praecepta, sed ' &consilia, Et insudant diligentius in congregandis virtutibus, & meritis, ita,ut eis competat illud primae ad Corint. I. In omnibus diuites facti estis

in illo; Mercatori autem quavi ditior est , tanto plus

74쪽

plus timendus est latro spolians. Tettium est,quod dicit ut pereant.) Inuidia enim dolet de bono, A cidia differt bonum, Ira simulat bonum, quia quod facit, idetur esse iustum, quamuis iustitiam Dei non operetur; Iacob. I. Luxuria desipit bonum propter infectionem palati, Auaritia avertita bono terrenis ex toto intenta, Gula non curat de bono dicens illud Esa.21. Comedamus, & bibamus, cras enim moriemur, Venialia maculant bonum; sed suprebia, quod peius est,destruit omne bonum. Greg. Superbia omnes virtutes destruit. Minc est . quod Iob ao. Vocatur ventus Vrens.

B. XXXIII.

OVidenim priaest dispergendo dare pauperibus,

ct pauperem fieri; cum anima misera ruperbiore citur diuitias cotemnendo,quam fuerat posidendo ' Reddita ratione traditionis mandati praedicti, rationem reddit obseruationis. M. Hoc madatum non sine ratione est traditum, & ideo requirit , Ut Observetur; quid enim prodest &c.Nota,quod quu-dam fuerunt, qui disperserunt, sed non dederunt, ut multi Philosophi, dc haeretici, qui in signum contemptus mundi, per vicos, & plateas disper runt pectinias ;Qmdam vero dispergunt, Δ dant , sed no pauperibus, immo mundo, ut vani prodigi ;Alij dispergunt, &dant pauperibus , sed non fiunt pauperes, quia non dant omnia, ut boni eleemosynari) in taculo remanentes, Similes illi de quo diacitur, Dispersit dedit pauperibus; Alij. vero dispergunt, & dant totum pauperibus, & fiunt pauperes , quod est super omnia alia; Qui enim hoc tacit, nihil illi deesti unde loquens dominus ad

D a lescenti,

75쪽

Iescenti, qui mandata seruauerat, dixit, Adhuc unum tibi deest, Luc. I 8. Innuens per hoc, qubd si illud haberet, quod erat omnia dare pauperibus,& pauperem fieri, nihil ei deesset, Cui autem nihil deest,in summo est.Sed veli talibus quantumcumq; sint magni, si ex hoc superbiant. Priuantur enim ex hoc Oct ovili i tatibus, quae secundum Euangelium sequi solent ex tali dispersione. Tales enim ex hoc non solent fieri discipuli domini , Lucae I . Omnis ex vobis, qui non renunciauerit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus; vnde a contrario sensu, qui huiusmodi renunciat, a sequitur eius emedi stipulus; Sed superbia facit esse de familia diaboli; Iob o. Ipse est rex se per omnes filios superbiae. Secundo assequi non solent cumulum persectionis ; Matth. I 0. Si vis perseistus fge, vade, Vende omnia, quae habes, dc da pauperibus ; Pertichus autem est, cui nihil deest; Sed superbia, quantumcunque abundet homo, ipsum ex toto anni hilat; Eccles 2I. Domus , quae nimis est locuples, anni hi labitur superbia. Tertio, non assequi solent studium coelestis desiderij. Contemptis enim terrenis, cor eleuatur ad coelestia,Matili. 13. Simile est regnum coelorum thaesauro abscondito in agro, Mem, qui inuenit homo abscondit , & prae gaudio illius vadit, & vendit uniuersa, quae habet, & emit agrum illum, Tharsaurus ille coeleste desiderium est, Ager disciplina coelestis studij; Ex distributione ergo omnium, acquiritur in vita disciplinata coeleste desiderium; Sed superbia deij-cit de coelo, Luc. Io. Videbam sathanam sicut fal-gur de coelo cadentem, scilicet propter superbiam, quanto magis it coelesti desiderio 3 Q rto, assequi non seleat per praegustationem consolationem in ternam

76쪽

ternam, scilicet gaudij ccxlestis ; Matth. Io. Nemo est, qui reliquerit domum &c.qui non accipiat centies tantum; Gloc omnes,qui propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac vita regni gaudium praegustant; Sed superbia laetari mit in bonis proprijs ; Iob 3 i. Si laetatum est in abscondito corarieum,& osculatus sum manum meam ore meo, Osculari manum,est delectari in operibus suis,in quo quia consolationem habet superbus, priuatur diuina consolatione;Bernardus; Delicata est diuina c5- solatio,& non datur admittentibus alienam. Quinto , non promittitur eis thaesaurus in coelo; Luc. I 8.

Omnia quaecumq; habes, uende, dc da pauperibus,& habebis th siaurum in coelo; Disperserant omnia Apostoli, sed dictum est eis, Matth. 18. Nisi essiciamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum coelo-.rum. Sexto, non promittitur eis honor iudiciarius; Matth. I9. Vos qui secuti estis me, scilicet omnibus relictis, sedebitis super sedes I 2. iudicantes I 2. tribus Israel ; Sed in die illa, superbus erit subtus, de

non supra ; Esa. a. Dies Domini super omnem superbiam, S arrogantem,& humiliabitur. Septimo, non promittitur illis possessio uitae aeternae, Matth. io. Omnis qui reliquerit domum &c. uitam aeternam possidebit: sed superbia ducit ad mortem aeternam ; Esa. I . Detracta est ad inferos superbia tua. Oetatio, Christo, qui pretiosae Margaritae comparatur, priuantur; Matth. I . Inuenta una pretioia

Margarita, abijt,&uendidit omnia, quae habuit,& emit eam; glosi. Christum; Sed superbia aufert eum; Psalmus, Et alta a longe cognoscit. Benὰ ergo dicitur, sin id prodest dispergendo dare pauperibus, ct pauperem fieri, cum anima misera superbior essicitur diuitias contemnando, quam fuerat

77쪽

possidendo, quia per huiusinodi superbiam) priuatur omni utilitate, quae sequi solet ex huiusmodi dispersione. Veli igitur anima ,quq tanto fructu Privatur, pro tam inutili,&'ana superbia. Vehilli, qui per iter virtutum tendit ad vitium. Vehilli, qui de medicamento infirmitatem incurrit; Gregor. Qui de virtutibus habitis extollitur, quasi de medicamento infirmatur. Veli illi, qui hic de pauperatur, & tamen partem non habebit in regno coeloriam, hic luget, & ibi non consolabitur. Vehilli, qui de via coeli sci licet angusta, facit sibi viam inferni. Quanta confusio erit, cum diuites seculi cum humilitate mi debunt coelos ascendentes, se Vero cum paupertate superba in baratrum inferni praecipitari λ Et ideo bene vocat Augustinus talem

animam miseram .

p. XXXIV.

Notanda sunt remedia contra talem elationem. Primum stilicet, & optimum, est consideratio propriorum defectuum, quibus subiaceth mo. Unde in Viti spatrum dixit quidam senex. Quando cogitatio elationis intrauerit, scrutare conscientiam tuam, si domini mandata custodisti,

si inimicos diligis, si gaudes in aduersarij glorificatione, si contristaris in minoratione eiusdem, si recognoscis te seruum inutilem; si recognoscis tei plus omnibus peccatorem. Sic autem faciebat ab- has Moy ses, qui fuit in taculo magnus peccator, de postea magnae poenitentiae. Cum enim tentabatur de elatione, recurrebat ad peccata sua, recogitando; unde facta est ad eum vox demoniacad. Vicisti nos, quia cum te ea altamus, tu te humilias . .

78쪽

Ecclesiastici ii. In die bonorum non immemor sis

malorum. Secundum remedium,consideratio meliorum . Qtiae enim resta1nobis superbiendi occasio ; si consideremus quam parita sunt bona nostra in comparatione ad illa, quae alij innumerabiles fecerunt Greg. Sicut incentivum stiperbiae est respectus deteriorum, ita cautela humilitatis est consideratio meliorum. Tertium est,consideratio incertitudinis valoris operum nostrorum.Etenim quan doque, quod reputamus magnum, nihil est in oculis Dei. Gregor. Sordet interdum in oculis iudicis, quod fulget in oculis authoris. Qiamuis autem omnibus sit necessaria humilitas, tamen praedicatoribus specialiter valet ad tria. Valet in praedicati me, ad aliorum conuersionem, Valet in studio, ad intelligentiam scripturarrm, Valet in operibus bonis, ad propriam saluten .

Mnes ergo una iter, ct concorediter visite . , Viventibus in congregatione non est latum necessaria pronitas animorum, & communitas re-nim,de quibus supra dictum est, sed etiam concordia actionum, de qua hic ponitur mandatum. Est autem duplex actio, scilicet Intrinseca, & extrin-ca; In harum utraque debet esse concordia, Et propter primam dicit hic unanimiter propter secumdam concorditer.

Nota autem, Psex sunt, quae multum selent conturbare concordiam,& contraria horum ipsam inducere. Primum est diuersitas animorum Icontra quod datum est mandatum supra, cum dustum est ,

79쪽

proprietas rerum; Meum enim & tuum faciunt di scordiam. Contra hoc dicitur s& non dicatis aliquid proprium.) Tertium est acceptio peribnarum, in distributione comunium. Contra hoc dictum est & distribuatur unicuique sicut cuiq; Nus fuerit. Quartum suorum incommunicatio. Contra hoc

dictum est Qui aliquid habebant in saeculo libenter Nelint illud esse commune.) Quintum est voluntas improba nimis habendi ; Contra quod dici-riar qui autem non habebant,no ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt.) Sextum est superbia; Superbi enim non possunt bene concordare;Contra quam,tanquam multum abundantem, data sunt mandata multa ab illo loco, Nec erigant ceruicem&c. Greg. In religione concorditerest vivendum, ratione cohabitationis, ratione fraternitatis, ratione religionis.

Sequitur autem triplex stumas ex huiusmodi concordia. Primus est profectus in bono. Amb. Res

paruae concordia crescunt S res Vero etiam magnae,

discordia dilabuntur. Secundus est hostis fugatio, I. Reg. I 6. Igitur quandocumque spiritus Dei malus arripiebat Saul, Dauid tollebat citharam, o percutiebat manu sua, & refocillabatur Saul, & leuius se habebat,Glos. Diuersorum sonoru moderatus, rationabilisque concentus, Eccles unitatem si-onat. Tertius delectatio regis coelestis. Sicut enim melodiae delectant magnates, sic ista concordia re-oem regum. Eccles. 23. In tribus beneplacitum est , hiritui meo, Et post, concordia fiatrum. Nota tamen qudd, sicut harmonia non sempex

consistit in omnimoda aequalitate vocum,sed in de- , bita proportione earum,ita concordia non requirit ,

semper aequalitatem Omnino ,sed debitam propo tionem

80쪽

tionem inter superiores, & inferiores , in eleuatione, α depressione conuenienti. Tantum enim superior interdum postat eleuari, vel deprimi,quod non concordaret cum inferiori, Similiter inferior.

honorare ivobis Deti inuice cuius replafanti estis. p. XXXVI. EX discordia frequenter sequitur inhonoratio,

modo merbis conuitiorum in praesentia, modo infamationum in absentia, modo factis per iniurias, vel in rebus, vel personis; Ideo dicitur, Pro Uerb.2o. Honor est homini, qui separat se a contentionibus. Bene ergo post mandatum de concordia, ponitur mandatum de honore mutuo, quasi sequela ad illud. Ab inhonoratione vero mutua Valdὰ cauendum est in congregatione. Nihil enim est, quod homines plus diligere soleat, quam honorem suum; Et ideo valde offenduntur ex tali iniuriata. Item cum quis in rebus iniuriatur, austi endo illas, emendare potest,honoi em vero no sic , Prouerb. 21. Quae viderunt oculi tui, ne prostras cito in iurgio, ne postea emendare non postis,cum de honestaveris amicum tuu D Irena hutiusmodi inhonoratio non

selum homini fit, sed ipsi Deo, qui summὰ est ho- randus; Matth. 21. QDd uni ex minimis meis fecistis , mihi fecistis, quod intelligitur in hono,dc malo; Econuerso in honore exhibito homini honoratur Deus, quod sic patet. Honorandi sunt omnes homines indistinctὸ, iuxta illud beati Petri, Omnes honorate; Et quid honoratur in homine quocumque, nisi imago Dei λ Honor vero,qui exhibetur imagini, illi, cuius est imago, potius exhibetur . Item honorandi sunt praelati specialiter ;

SEARCH

MENU NAVIGATION