장음표시 사용
81쪽
iuxta illud Eccles io. In medio fratrum rector illorum in honore; Cuius autem est honor iste, nisi cuius ministri sunt Z Vnde Maximus in sermone. Dignitas, quae defertur ministi is ; illi, cuius sint ministri , exhibetur . Item honorandi sunt deuoti viri sancti; Ecclesio. Semen honorabitur hoc, quod timet Deum; hoc autem fit propter inhabitantem Ipirituria Dei in illis, sicut capsella honoratur propter reliquias. Bene ergo Ausust. ponens mandatum de honore mutuo, non dicit, Honorate Vos
Isauicem, sed honorate in vobis Deum inuicem quia in fratre, non ipse, sed Deus honoratur. H noratur quoque Deus specialiter rebus sibi consecratas, Ut sunt oblationes, & temporibus sibi dedicatis, ut sunt Dies festi, Iocis etiam sibi consecratis, Ut est tempIum; Et sicut honor, qui exhibetur templo, reputatur honor Dei, qui habitat in teplo, quia Vnum est: propter alterum, ita honorare fiatrem est honorare Deum in Dalre,cuius est temptu;
Primae Cor. 3. Templum Dei metum est, quod estis VOS; Quod specialiter conuenit viris religiosis,quia ct ipsi sunt Deo dicati, ut templum, & eius habitatio specialis per gratiam, ut templum est specialis Domus Dei, & excellentis nobilitatis aedificium ,
ut templum; Et ideo bene dicit August. cuius templa facti estis.) Reuocandum est autem ad memoriam, quod Pompeius nunquam fuerit fortunatUS, .
nisi postquam templum fuit 'a suis honoratum , . Quantum ergo est timendum illi,qui non illud in teriale, sed istud spirituale, & ideo charius, in pro pria persona in honorat 3 Proinde honorandi sunt praelati omnes tanquam patres, iuxta ilIud insta, Honore coram vobis praelatus sit vobis in praeci-
Puc vero boni ; primae ad Timotheum. Qui benet,
82쪽
praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni.Honorentur seniores aetate secundum illud Le-ustici 19. Coram cano capite consurge ,& honora per nam senis. Honorentur priores in ordine ,
tanquam primogeniti, qui super alios honorabantur in veteri lege; unde Genes. 9. dicitur Ruben Primogenito, Non crescas, scilicet super alios'; &secundum magistrum in histoxijs, idest ad honorem primogeniturae non ascendas. Honorentur a - . quales, Rom. I 2. Honore inuicem praeuenientes.
Honorentur, qui aliquid maius fuerunt in saeculo , venientes ad nuptias Christi, & quanto honoratiores fuerunt tanto plus honorentur,secundum quod dicitur Luc. I . In parabola de inuitato ad nuptias, in illo verbo, ne forte honoratior te, Sc. Honorentur sacerdotes; Propter quod dicitur Eccles Honorifica sacerdotes . Honorentur, qui sunt in gradu ordinis superioris; Rom. 12. Cui honorem, honorem. Honorentur missi a maioribus praeci-
pud ad aliqua ossici spiritualia exercenda, ut est uisitatio,& huiusmodii ad Phil. a. Et huiusmodi honore habetote; Et loquitur de Epastodito, quem
ad haec miserat Paulus ad eos. Donorentur confestares,& fallitis ministri; Eccles. 38. Honora medicum ; qu bd si uerum est de medicis corporum, quanto magis de medicis animarum λ Honorentur dono sapientiae praediti; Sapientiae 8. Propter hanc. scilicet sapientiam habebo honorem apud seniores . Honorentur specialiter laborantes in docendo , & praedicando; primae Tim. 1. Maximε qui la- , borant in uerbo, sic doctrina, scilicet honorentur. Honorentur sanctitate praecellentes; Credendum
est enim, quod quilibet habeat donum aliquod, Eccidateat, quon*s Παcellit, propter quod sunt
83쪽
honorandi ; ad Philo f. a. In humilitate superiones
Orationibus instate horis , ct temporibus connitutis.
p. XXXI ILT Raditis mandatis de pertinentibus ad religi
nem, in quatum est status degentium in unum, in praecedenti capitulo, tradit Augustinus in hoc capitulo mandata circa pertinentia ad religionem , inquantum est status poenitentiae. Sunt autem tria, ad quae reducuntur opera poenitentiae, scilicet oratio , qua erigitur animus in Deum, qua impugnantur mitia animae, Mortificatio carnis, quae insurgit in antis ain, qua impugnantur vitia carnis, Opus misericordiar, quo mouetur animus pie in proximum, quo impugnantur vitia mundi; Et circa hoc tria tradit mandata, Circa tertium, ibi Et si his, qui venerunt ex mo. delica.) Circa secundum, ibi scarnem, Jestram domate, Circa primum, hic orationibus instate. Sunt autem tria circa orationem valdὰ c petentia religiosis, scilicet Instantia in frequentando , Intentio in cogitando, Maturitas in cantando; Circa quae tradit hic Augustinus tria mandata,Circa tertium, ibi s& nolite cantare) Circa secundum,
ibi Psalmis dc hymnis,) Circa primum, hic. Et
traduntur duo mandata circa hoc, unum pertinens ad orationes ordinarias, aliud pertinens ad orationes ea traordinarias, ibi sIn oratorio nemo aliquid agat.) Ad instandum ergo orationibus ordinarijs, tradit mandatum dicens, Orationibus instate .
Nam, licet orationi omnibus instandum sit, Rom.12. tamen specialius hoc competit religiosis. Illis enim, qui sunt in tentationibus con tuti, cum ab
84쪽
nis sie non possunt defendere sine adiutorio aItissi, inuocandum est diuiniim auxilium instanter. Matth. 26. vigilate, dc orate, ne intretis lin tentationem . Item cum secundum Greg. dona Dei facile amittantur, nisi a largiente clistodiantur, qui
libet habens aliquod donum Dei, recurrere debet ad largientem, ut custodiat, α qui plus habet, plus debet recurrere. Item in rebus dissicilibus praecipite stoleti inplorari diuinum auxilium ;Cum ergo religiosi plus impugnentur 1 tentationibus. quam ij, Eccles. a. Fili accedens ad seruitutem
Dei ita In Iustitia, ct timore praepara animam tuam ad tentationem, Et 'plus habeant de donis coelestibus habeant opus arduum prae manibus. sc1licet opus persectionis ducere ad consiimmationem, Incumbit eis triplex necessitas plus orandi. scilicet tentationum assiduitas, Amittendorum ho-
norum facilitas, Proprij negotij difficultas. Praeterea multum facit ad opportunitatem orandi occupationum subtractiqe, Propter quod dicitur Eccles. Id. I e Impediaris orare semper, idest ne assumas tibi ea, quae impediunt te ab oratione. Item multum lacit ad idem loci congruitas; Psalm. Ado-2bimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Item sen-cta, α deuota societas dicentium verbo, & exemplo venite adoremus, & procidamus ante Deum . Item contemplativus obligatur magis ad oradum. cum secundum Ber. Oratio semper sit contemplationis. Item Vltientes de eleemosynis tenentur orare pro benesectoribus, exemplo Pauli dist.2.Tim. I. Det milaricordiam dominus Onesistri domui .
quaa saepe me refrigerauit, & cathenam meam non erubuit. Item sicut diuites, qui nonipossunt multum orate, Npplere debent in eleemosynis, Sic qui
85쪽
non possunt dare eleemosynas, debent hoc in orationibus compensare. Licet autem religiosis multum instandum sit orationibus, tamen magis horis,& temporibus constitutis) Hoc enim, sicut dicit Gilbertus sancti Ruili abbas expositor huius ruulae,Non est solum oratio, sed etiam obedientia;Cotistat autem, quod duplex bonum melius est. Item horis, & temporibus constitutis conuenit, non solum unus conuentus, sed innumera multitudo per uniuersum orbem ad orandum; Cum ergo, sicut dicit scriptura, impossibile sit preces multorum non exaudiri, sperari debet, quod, & si non ratione sui, tame ratione multitudinis orantis, cui se adiungit, debet citius exaudiri. Item probabile est, quod sicut locus deputatus orationi facit, ut preces citius exaudiantur, sic etiam tempus statutum a spiritu- sancto, Esaiae 49. Tempore placito exaudiuite , Sicut dc pauper veniens ad eleemosynam statuta hora citius accipit. amuis autem omnibus septem horis canonicis nobis instandum sit oratio.
ni, tamen specialius qilibusdam horis, scilicet Matutinis, Prima, & Completorio , contra quod sunt aliqui, qui vix surgunt ad Matutinas , sed occasio nibus fallaciter receptis quasi semper remanent ,
quasi sufficiat eis diuinis laudibus interesse solum de die. Non videntur isti pertinere ad illam bea
tam turbam innumerabilem astantem ante thronuDei, de qua dicitur Apocal.7. quod non solum die, immo die, ac nocte seruiunt ei in templo eius.Non sint isti de illis animalibus sanctis, quae nec die,nec nocte requiem habent dicentia, Sanctus, sanctus , sanctus, dominus Deus omnipotens, qui erat, e
qui est, & qui venturus est, Apocal. . Non sunt inrde illis custodibus sanctae Ecclesiae, qui non soluti i
86쪽
ce cite, sed etiam tota die,&tora nocte perpetuon 6 tacent, scilicet laudare nomen Diai, Ese. r. Excita- tur, qui hum sinodi est, Tre. 2.ubi dicitur Consiti ge,idest cum alijs surge, lauda in nocte. David nec occupationibus regijs diurnis, nec nocturnis derr-chs Uxoru retrahebatur, quin de nocte surgeret ad
Iaudes Dei; Nam dicit, Media nocte siurgebam ad confitendum tibi. Christus interdum, nἴn solum
partem noctis, sed etiam totam noctem expendebat orando ; Luc. Et erat per noctans in oratione Dei. Paulus, & Silas non impediebantur an Ou-- carceris, quin media nocte laudarent Deum, Act. 16. In istices somnolenti illi, qui tantorum exe-plo non excitantur ad Matutinas. Praeterea mulieres solent surgere de nocte pro sollicitudine domus tuae; Prouerb. ultimo, De nocte surrexit, deditque praedam domesticis; Item artifices magna parte noctis uigilant; Studentes sepientiae surgunt de nόcte; Si ergo studiosi pro sapientia acquirenda, & artifices pro lucro, mulieres pro cura domus suae sic susgut de nocte,quanto magis oportet seruos Dei pro seruitio regis aeterni surgere de nocte Z Praeterea tempus nocturiatim aptius est actibus contemplationis, quia liberius,& quietius est ab occupationibus; Ideo dicitur ire Psali In die mandauit domi: is
misericordiam suam,& nocte canticum eius. Item
bened:ctio nomium debetur Deo de die, sed etiam de nocte,Psal. Non dormitabit,iaequὸ dormiet,qui impugnat Israel cui iesistitur per sacras uigilds: primae Mach. Ιχ. Cturi sol occidisset praecepit Ion ili' sitis uigilare, scilicet propter aduersarios quos
audierat nocte superuenturos. Item somnolentos nequenter comitantur carnales tentationes; Has
87쪽
lia honestatis tabefaciet carnes.Item sicut dominus veniebat ad Balaam denoeste, Numeri χχ. ita . quentius in huiti odi silentij tempore visitat animam , & immittit consolationes internas; Iob 33. Qui dedit carmina in noche, id est gaudioses consolationes. Item surgentes ad Matutinas multipliciter se purgant.Surgedum est igitur libenter ad Matutinas, ne tempus aptissimum orationi amittant, ut debitum benedictionis Deo plene reddamus, impugnatς Ecclesiς succurramus,ut tetationes camnis euadamus,& meritu satisfactionis nobisacquiramus, ut cosolationu sanct aru participes emciamur, vi corpori in Dei seruitio de sanitate prouideamus.
XXXVIII. I ISVnt aliqui fiagientes Completorium;tamen econtra, cum magna diligentia caueans statres,ne unquam horam istam amittant, & hoc multis de caudis . Constat enim, quod hora illa est, in qua de la Jbore a stitiae transitur ad quietem contemplativae, Propter quod tunc cantatur, Nunc dimittis seruum tuum Domine secundum Verbum tuum in pace ;Bonarum autem mentium est libenter.huiusinodi transitum facere, nec occupationes activae ultra dict prolongare, secundum illud, Exibit homo ad opus suum, scilicet qui ratione utitur, & ad operationem suam usque ad vesperam, stilicet & non ultra. Item, cum sit tempus tacendi, & loquendi, Ecclesi Ista hora est, in qua incipit silentium apud religiosbs , quod omnes boni libentius debent accipere, quam locutiones. August. Loquela sit in necessitate,taciturnitas in iocunditate Item ista est hor: , in qua
88쪽
animalia sancta quae per diem vadunt ad exteriora, reuertuntur ad interiora; Unde&in principio dicitur,conuerte nos Deus salutaris noster, scilicet ab exterioribus ad interiora. Item secundum morem nostrum Completorio sunt annexae orationes secretae, quarum mactum frequenter amittunt, qui non
intersunt. Item in illa hora sunt multa, quae non fiunt in alijs horis, quae habent aliquem effectum s ratiae conserendae, sicut est Aspersio aquae benediciae, Benedictio praelati. Item remanentes a Completorio , ut Dequenter peius expendunt illud tem-Dus, quam remanentes ab alijs horis diurnis. Item huiusmodi remanentes solent alios inquietare suis Digilijs, &clamoribus,& tardo ingresti ad dormitorium,quod ualde cauendum est circa seruos Dei. Q uenim ipsos inquietat, spiritum sanctum in eis Iaditantem contristat. Item alios scandalizat. Videntes enim eos remanentes a Completorio,non de facili habent rationem iudicandi,' remanean nisi ex causa minus suffcieti, & sic in eis scandalizatur. Si autem ille, qui scandalizat unum de pusillis, expedit,ut suspendatur mola asinaria in collo eius,Ma th. 1 8. Quid de illo sentiendum,qui conuentum scadalizat Item solemniter recommendamus nos Beatae Virgini in Completorio; Constat autem, quod efficax est ualde recommendatio tam solemnis; de magister Iordanus narrat se audisse a quodam religioso,quod quando fratres dicebant eya ergo dcci uidebat Beatam Virginem flexis genibus recommendantem ordinem filio suo.Intersint ergo libenter fiatres Completorio, propter amorem contemplationis, propter amorem silentij, propter curam propriae conscientiae, propter fiuctum secretarum
89쪽
gratiarum, propter cautelam temporis non inutili ter expendendi, propter Vitandam inquietudinem, de scandalum Latrum,& propter deuotionem ad Beatam virginem. Quid autem mirum si viri spirituales advesperascente die libenter transeunt adquietem, cum etiam aues garritum tunc dimittant.& quiescant Zimmo,ut dicit Plinius,tota multitudo apum in alveari ad sonitum unius circumuolantis illa hora quiescit sine strepitu usque mane, & tunc ad knitum eiusdem circumuolantis consutgunt. Praedicta igitur duo tempora sunt apta oratio . nibus secretis, quia Matutinum praecedit occupationes diurnas, Vespertinum vero sequitur, dc ita utrumque liberum est ab occupatione. Ista sunt illa duo sacrificia legalia, non carnalia, sed spiritualia, scilicet Matutinum, & Vespertinum, quae quo tidie iubentur offerri, Exod.29. Orandum est specialiter in mane, & sero, ut primordia, utilia actionum nostrarum offerentes ipsi,qui est Αλφα, de Oμεγα, principium, & finis, debitas primitias inchoationis, & decimas consummationis persolu mus eidem. Item orandum est mane, ut in actioni-hus diurnis oratione dirigamur, Et hoc sonat oratio, suae dicitur in Prima, orandum est in sero, ut
Oratione contra tentationes noctiarnas muniamur ,
di hoc sonat oratio, quae dicitur in Completorio
Istae autem orationes non mutantur, sicut orationes, quae dicuntur in alijs horis, secundum diuersa tempora; quia immutabiliter his de causis semperorare debemus in his duobus temporibus. Item orandum est mane propter futura, ut bene fiant, S ro propter praeterita mala, Vt remittantur.
Oratoris nemo aliquidagat,nisiad quod factis est, de nomem cepit, ut si forte aliqui etia-
90쪽
pratir horas conmotas ,sieis vacat,orare voluerint,
non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum
HIc tradit mandatum circa orationes extraordinarias, quia non sunt necessitatis, sed voluntatis ; nec tradit mandatum , Ut fiant, sed mandatum, ne impediantur.
Nota circa expositionem huius verbi Oratorium, Q dominus uniuersorum, non solum de per- sinis retinuit sibi ad ministrandum aliquos specialiter, ut ministros ecclesiae, sed & de rebus decimas, ad ministrorum sustetationem, de temporibus Dies selemnes ,&de locis aliqua sibi specialiter appropriavit ad seruiendum sibi ; Inter quae unum est Oratorium, vi dicitur ecclesia; idest congregatio ratione eorum, qui ibi conueniunt;Dicilliu etiam tem plum ratione illius, in cuius nomine conuenioni, scilicet Dei ; Teplum.n .dicitura theos,v est Deus, & platea,quasi Dei platea;Et Oratorium ratione e- ,
ius, ut stequentius, & principalius fit ibi oratio. Ad quod factumei . f Videtur, quod temporei
gratiae non debeat esse locus aliquis proprius ad Orandum. Mulieri enim Samaritanae quaerenti, ubLesset locus orandi, respondit dominus, Venit hora, in qua ueri adoratores adorabunt in spiritu, ergo non est curandum de loco λ, Non est in loco ponenda talis fiducia,quod non credat aliquis alibi se non posse audiri, sicut faciebant aliqui iudaei,sed cit. randum est ex alijs causis de loco. Si enim non es- set aliquis Iocus orationibus deputatus, cum tunc