Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ret dies, quo oportebat eum redire ad conuentum,

aduertens,quid agebatur in anima sua, dixit in quodam solatio, quod ita videbatur ei dissicile relictoi infirmitorio intrare conuentum, sicut ei suit dissicile a principio relicto seculo intrare ordinem, ideo valde cauendum est etiam viris sanctis ab huiusmodi.

p. LXVII. I Llos sane existiment ditiores,qui insuctinenda pam

citare fherint fortiores: melius est enim minus egere, quam plus habere. Quidam experti solatia recreationum apud se magnificantillos,qui diuites fuerunt, quibus, ut eis videtur, haec frequentius impenduntur, & haec est abusio secunda praedicta,contra quam ponitur man. datum hoc. Non enim diuites propter hoe debent reputari melioris conditionis,sed potius, qui fortes sunt ad sustinendam parcitatem,debent ditiores aestimari. Et ponitur in hoc mandato, Primo substan-

tia mandati, ibi Illos aestiment) Seἀmdo, causia mandati, ibi Melius enim est, &c.

Et notandum, quod duo sunt genera diuit: arta, . corporales videlicet, & spirituales, de quibus habetur I. Cor.8. Propter Vos egenus factus est,cum

esset diues, ut eius inopia diuites essemus ; Glo nspiritualibus . Non enim ad hoc fuit pauper Iesus, ut essemus diuites in temporalibus. Consistunt autem istς diuitiae spirituales in virtutibus, Eccles.Α Diuites in virtutibus, & in operibus earum, I. Tim. ,. Pr cipe diuitibus huius saeculi diuites neri in operibus bonis quς duo uno homine possunt di - ci iustitia generalis, quae consistit in virtutibus , M

142쪽

in operibus earum meritorijs. Et attende quanta differentia est inter ista duo genera diuitiarum. dicitur Prouerb. II. Quid prodest homini stulto habere diuitias, cum sapientiam emere non possit 3 Ergo propter diuitias corporales non potest haberi sapientia; ergo multo magis nec iustitia, quae melior est; Ergo nec regnum celorum,quod est maius; sed pro quolibet opere iustitiae meritorio,quantun- cumque modico, haberi potest regnum c lorum,ergo melius incomparabiliter omnibus diuiths mundi iustitia. Sicut ergo incomparabiliter aureus d narius excedit denarium plumbeum in valore, ita& diuitiae spirituales, corporales; quia per illas non potest haberi, nisi quid vile scilicet temporale aliquod, per istas vero potest haberi pretiosum regnum coelorum. Item solent diuitiae temporales

interdum prodesse possessiori suo ad hoc, ut si forte ex aliqua omen sa cadat in manus domini ad p nam mortis, per illas liberetur in curia illius. Non sic autem erit in die magnς necessitatis; non ei tunc diuiticessibuenient, iustitia vero subueniet. Preuerta II. Non proderunt diuitiae in die vitionis, iustitia vero liberabit a morte. Item diuitiae corporales non possunt transferri ad aliud taculum. Iob 37. Diues, cum dormierit, nihil secum amert,opera vero iustitiae illius deferuntur, Apoc. I 4. Opera enim illorum, scilicet bonorum, sequuntur illos. Differunt ergo sicut praebenda, quam habet aliquis in aliqua Ecclesia,& extra nihil ei valet, & praebenda, quam habet is, ubicunquὰ moretur,quae reput tur melioris conditionis. Item corporales diuitias multi volunt habere, & non possunt, propter quod dicitur Prouerb.23. Ne erigas oculos ad opes,quas habere non potes, scilicet corporales, quae vix h

143쪽

heri possiunt, econtra spirituales facile habere posisunt,quicumque uolunt,Eccles. IJ. Ante hominem bonum, & malum, ad quod uoluerit, extendat manum; Ergo quicumque uult, potest habere bonum, in quo consistunt diuitis spirituales. Item istς posisunt perire inuito domino, Eccles.1. Pereunt in afflictione pessima, cum enim uel austruntur ab alijs,

uel amore, uel mutata fortuna euolant, si non inuito possessore hoc eueniret, non relinqueretur aD

simo,sed quia inuite hoc fit, relinquunt pessimam amictionem. Spirituales uero non possunt auferria nolente; ideo dicitur Oseete.8. Proiecit Israel bonum. Non enim bonum potest amitti, nisi proij-ciatur ab homine, secundum illud quod dicit Philo phia Boetij, Talia tibi arma contuleramus, scilicet uirtutes, quae nisi prior abiecisses, inuicta te

firmitate tuerentur. Item istae habent annexam multam amaritudinem, Naum 3. Cuius diuitiae mare, scilicet amaritudo; Est enim labor in a quirendo, timor in custodiendo, dolor in amitte do, anxietas in dando, angustia, cum in expendendo minorantur, miseria in uita, cun non expenduntur . Quid autem iunt omnia ista,nisi amaritudines λ Illae uero iucunditates, Pal.In custodiendis illis retributio multa , Glos. In custodiendis dicit, non pro sustodiendis, quia in praesenti gaudium habent, &iocunditatem, quae tanta est, quod dici non potest. Item istae sunt interdum noctuae dominis suis, Eccles 1.Diuitiae conseruatae in malum domini sui, in malum scilicet culpae, Eccles. I I. Si fit iris diues, non eris immunis a peccato; nec a malo pqnae, quo ad praesens, I .Tim.6. Qui uolunt diuites neri, incidunt intentationes, & in laqueum dia- a

boli, qui ducens eos illaqueatoa ad saeculum Po-

144쪽

D. AUGUSTINI. Iarnit in statu, in quo incurrent poenam damnationis' blatth. is. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare regnum coelorum, M poenam sensus iuxta illud Iacob. s. Et manducabit carnes uestras tanquam ignis, scilicet aurum, &argentum, & hqc duo, quo ad futurum. Verum e Contrario nihil in uita utilius est hominibus diuitijs spiritualibus,' scilicet uirtutibus, sicut dicitur de quattuor cardinalibus Sap.8. Cum ergo diuitiae spirituales, sicut ex his patet,plus ualeant ad acquirendum magna ; & succurraut in die magnae necensitatis; & portari possint ubiqud; & facilius acquirantur ; & difficilius amittantur ; & habeant secum

annexam iocunditatem; & summam constrant utilitate,quae omnia desint corporalibus : patet,quod

excellentiores sunt incomparabiliter istae illis. Et ideo uocantur a sapientia opes superbae,Glo. Quicquid donorum fidelibus c litus datur,cunctis mundi opibus excellentius est. Sane istis diuitijs multum abundant illi, qui fortes sunt ad sustinendum Parcitatem, habent enim meritum abstinentiae, &noc pertinetad abstinentiam; Item meritum patienti sustinendo,quod est carni molestum,& hoc pertinet ad fortitudinem; Item meritum obedientiae sequendo communia statuta, & hoc pertinet ad iustitiam, sicut species eius; Item meritum prudentiae spiritus, quae est contraria prudentiae carnis, &ipsam habet elidere suppeditando carnem, & hoc pertinet ad prudentiam; Item habet meritum fidei, quid enim, nisi fides Christi moueret eum eligere in bonis parcitatem Z Hebr. ii. Fide Moyses elegit a siligi cum poeulo Christi; Item meritum mea, uiri enim sancti exponunt corpus in praeunti propter spem percipiendi i nelius in resur

145쪽

rectione: sictit miles exponit equum in seruitio regis liberaliter, sperans quod si amittat eum, restituetur sibi a rege a. Mach.7. Dixit unus de septem fratribus respiciens membra, quae exponebat martyrio propter leges Dei, haec ipsa despicio,quonram ab apso me recepturum spero. Item meritum charitatis, quia propter Deum hic sustinetur. Psal. Pr pter te mortificamur tota die, idest propter am rem tuum. Cum igitur fortes in siistinendo parcitatem habeant merita quattuor cardinalium, M, Vt patet ex his, valde sunt diuites diuitijs spiritualibus, quae qua di ali7s praeualent, tanto chariores diuitiae reputandae ; sicut diuitiae auri stini veriores, quam aeris ' &

adeo bene dicit vir sanctus quis i tales ditiores sentasti mandi, quam quicumque alii propter diuitias

corporales.

p. LXVII LOVod autem intelligat de diuitija spiritualibus,

patet per hoc, quod subiungit s Melius est

enim, &c.) Melius est, respicit ea, quae sunt Virtutis, & est sensius: melius est minus egere, &c. hoc est, melioris conditionis est ille, qui minus eget, Mminus habet . Verbi gratia. Melioris conditionis, minus eget medicinalibus, & minus

habet, quam infirmus, qui pIus eget eis,& plus h A L contra stigus,qui minus habet de venibus, & minus eget, quam passibilis a frigore, qui Plus eget vestibus,& plus habet: & sic in similibus. .

ac natura humana melior fuit ante peccatum, quandc si inus eguit huiusmodi, & minus habuit: quam Post peccatum, quando plus eget, & plus habet.

146쪽

Et sicut ager qui minus eget fimo ad fructum suum faciendum,& minus ibi ponitur,melior est illo, qui plus eget, & in eo plus apportatur: & honesta nostra, quibus secundum Apostolum minorem honorem circundamus, quia minus egenr .meliora re pum tantur inhonestis, quibus maiorem honorem circu

damus, quia magis egent: Sic quoq; melioris conditionis est,qui minus eget, si qui plus egens plus hvt. Huius autem est ratio multiplex. Prima, quia talis plus habens, quanto plura habet, tanto de is pluribus habet reddere rationem. Lucq I 2.Cui plus committitur, ab eo pitis exigitur. Secunda, quia quanto plus oportet ei ministrare, tanto magis est alijs onerosus, quod valde cauendum est seruo Dei 2. Corinth. II. In omnibus me seruaui vobis sine onere, & seruabo. Tertia, quia minus acceptus est domino sito, sicut operarius, qui praeter mercedem in sero reddendam, quanto plura requirit .in pro curatione diurna, tanto magis est taediosus domino,& minus acceptus. Ideo Hyram Rex Tyri Salomoni petenti famulos suos in suum seruitium, promittenti dare, quod vellet, volens ei complacere, non petijt pro eis superflua, sed tantum necenaria, Et tu inquit praebebis necessaria, non dicit superflua 3 .Reg. 1. Quarta, quia eget maiori 'llicitudine quotidiana pro suis scilicet necessitatibus: hoc autem non modicae est mi seriar. Ideo Lucae IO. praesertur pars Mariae sine sollicitudine parti Marthae, quae erat sollicita circa plura . cista , quia

oportet talem qita si in seruitutem redigi eorum, , quibus oportet eum huiusmodi abundantiam recipere: sicut mutuo accipiens semus est Mnerantis, propter sitam necessitatem. Prouerb. 22. Q d Val

147쪽

oratia constituti. Ideo dicit Apostolus I.Corint . Nolite effici seria i hominum. Sexta, quia minus paratus est ad obedientiam : sicut diuites', qui indi-oent multis equis, & multis necessarijs in via , non ita cito possunt se mouere, sicut pauper, qui non habet ni si personam suam. Semper autem Dei seruus ldebet esse paratus: sic de Angelo dicitur Tob. 1. Et quasi ad ambulandum paratus .Luc. I I. Et VOS est re parati. Cum ergo huiusmodi plus habentes, de pluribus habeant reddere rationem, dc magis sintoncrosi socijs, & minus accepti domino: suo in seruitio, &in angustia sollicitudinis, &inseruitute maiori, & minus parati ad obedientiae executione, hene dicuntur minus egentes, & minus habetes melioris conditionis, quam isti. Et hoc est, u dicitur. Melius est enim minus egere, quam plus habere.) Tertium capseulum totius regulae.

Non sit notabilis habitus vener: nec assectetis τμnibus placere, sed moribus.

HIc incipit tertium capitulum, quod est de per- stinentibus ad religionem, inquantum est status honestatis excellentis; ad huiusmodi uero honestatem pertinet honestas in habitu, de qua hic; honestas in societate, de qua ibi squando proceditas, &c.) honestas in mosibus, ibi sin incensu,) Et - super omnia inhonestatis correctio, ibi squando ergo simul estis,&c.) Porro circa honestatem habi-

tus tradit haec duo mandata, unum contra exteri rem notabilitatem, Aliud contra interiorem affectionem, ex qua causatur. Primum ibi Nec aflectetis P Circa primum uero notandum , quod habrutus

148쪽

tus in religioso potest esse notabilis ex septem scili-Cet ex pretiositate I. Tim. 2. de mulieribus. Non in ueste pretiosa qtiantis magis hoc seruandum in Uiro rela Iolo paupertatem profesta λ Exemplum

de Augustino, qui de se dicit: Fateor, de ueste pretiola erubeic' , non enim decet hanc professionem. Item ex mollitie ; quia non decet uiros poenitentiae

huiusimodi mollities. Matth. i i. Ecce qui mollibus uelliuntur in domibus regum sunt, ubi scilicet nota est locus poenitentiae. Inuenit per hoc a contrario, quod ubi est locus poenitentis,non debet hum simodi habitus inueniri. Item ex pulchritudine, quia lapit luperbiam I. ad Tim. Habentes quibus tegamur, his contenti simus. Nota quod dicit tegamur, Glos super Matth. 3. ibi. Iohannes habebat uestimentum de pilis &c. Seruus Dei non de t habere uestimentum ad decorem, sed tantum ad te rendum nuditatem. Si autem haec decet homine Christianum,quanto magis religiosum ZItem ex inusitatione: sicut quando est alterius coloris, uel formae, uel quantitatis, uel in alio modo quocumque dissimilis uestibus, quae communiter ab alijs cijs de-reruntur. Haec est uestis peregrina, de qua dicitur Sopho. I. yisitabo sit per omnes, qui induti sunt ueste peregrina. Et est argumentum , quod non' debent parcere uisitatores in articulo tali cilicumque, qui talem inducit deformitatem. Item ex saecularim te; quod est quando solatares , uel manicae sunt nimis strictae, uel aliter aliqua lasciuia, uel curiosita- . te uestis quacumque in aliquo notanda. Sicut enim

uestis aliquantulum religiosa in seculari ostendit ipsiim habere animum religiosiim, ita in religio muestis saecularis osteiadit ipsiim habere animum tacularem,Eccl.ro. Amictus hominis enuciat de illo.

Item

149쪽

Item ex superfluitate, videlicet cum quis habet c putios superfluos, vel tunicas, vel alia quaecumque praeter necessitatem iustam. Cum quidam religiosus fatigatus ex itinere quiesceret in mia, quidam 'pariatis puer accedens, & sedens iuxta eum, & videns in eo tres tunicas gradatim apparentes, & caputium, &cappam desii per, incepit computare dicens I. 2.3. . F. & quasi scandalizatus dixit talo, vel simile verbum: Vt qaid vos habetis tot tunicas,cum ego non habeam ni si unam λ Si autem puer sic filii scandalizathis; quis dubitat multos in huiusmodi malum exemplum accipere Z Ideo dominus volens cauere ab huiusmodi scandalo discipulos, dixit eis Matth. Io. Neque duas tunicas habeatis. Et dicit Hieron. duas ; necessariam, dc superfluam, ex quo patet, quod superfluitas est interdidi a discipulis Domini. Item ex nimia compositione, cui nimis intendunt interdum aliqui, aut in parando capiuium, aut in ligando sotulares,& similibus, quod est muliebre.Psal m. Filiae eorum compositae. E contra dicitur Exod. χχ. Non induetur vir veste muliebri . Tantum autem decet huiusmodi sollicitudo scompositionis virum religiosum, quantum indeccs reputatur in scripturis viros fieri effeminatos. Patet initur, quod habitus viri religiosi non debet esse notabilis, vel in pretio, vel in mollitie, Vel in decore , vel in extraneitate imisitata, vel in aliqua curiositate taculari, vel in Iperfluitate, vel in nimia composition .

Cap. LXX. SI vero sit Praedicator super omnia decet eum vi

litas in habitu, quod sic patet iuper illo verbo

150쪽

Dch.I3. Non operientur pallio saccineo,dicit glo. Mos erat prophetis indui sacco, cum populurn adpςnitentiam prouocabant. Item Matth. 3.dicitur de eximio praedicatore pςnitentiar. Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum, o zonam pelliceam circa lumbos sitos. Item Apocla 11. dicitur de Enoch & Helia: Prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis . Si eroo primi praedicatores pςnitentiae, scilicet prophetς inveteri lege medius inter legem, dc euangelium sanctus Iohannes, & vltimi in fine venturi, scilicet Enoch,& Helias, qui omnes fuerunt de genere Iudiorum non curantium de abiectione Christi, tam vilibus vestibus usi sunt,uel utentur,ad mouendum efficacius ad penitentiam; quanto magis compelli Praedicatori euangelicae paupertatis & qui specialiter est ad prςdicandum p nitentiam deputatus , uilitas uestis 3 Item dicit Glo. super illo uerbo.Matth; lo. Erat Iohannes uestitus pilis camelorum : uestis dinueniens praedicatori: Et bene dicit conueniens: Filius enim Dei, cum uoluit praedicare in mundo,

induit ualde vilem uestem, scilicet carnem hum nam. Zach. 3. Et Iesias erat indutus rdidis uestibus, quod exponittu super Iohannem de uestibus nostrae mortalitatis,cum inuentus est habitu,ut ho-m' Praedicatoris uero est super omnes ipsum imitari,& maxime in his, quae praedicationi contingui. Item prςdicatoris est de ilare mundi gloriam,h cautem pro magna parte consistit in uestibus pretio- sis: modo autem potest gloriam mundi contemptibilem reddere ille, in cuius toto corpore huiuia

modi gloria relucet ξ Contigit Parisijs, φ quidam Magister theologiae faecularis praedicabat in uniuersitate indutus optima uestriuel cappa uoua in prin

cipio

SEARCH

MENU NAVIGATION