Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nales habeas, qui vitae, & honestatis tuae custides sint, & testes. Aliud est status dignus honore: vnde Dominus conqueritur de Iudaeis Ioan. 8. qubdipsiam missiim a patre so honorabant: Et Vos inquit inhonorastis me. Maiori autem honore videtur di .gnus , qui vadit astaciatus, sicut consueuerunt ire personae honorabiles, quam qui solus vadit, sicut consueuerunt ire contemptibiles. Aliud est ratio credendi. Qui enim vadit ad negotia Domini, si nocreditur ei,adhibeat testem socium suum. Est igitur talibus necessarium, ut habeant per quod credatur ei, hoc autem est societas, quia in ore duorum, uel trium testium stat omne uerbum, Matth. I 8. Cum igitur societas famulos Dei faciat ciarae fimae,& ponat in statu digno honore, Sc faciat eis credi quae omnia sunt eis ualde necessaria, cum aliis supradictis, dicitur eis squando proceditis,simul a Dulate, cum ueneritis, quo itis, simul state. Et d hcnt professbres regulae Au pust. cauere,ne in uia, uel hospitijs se qualicumque occasione dividant, etiam propter fluctum animarum, nisi propter nece sit ratem ineuitabilem:quia melius est eis aliorum utilitatem negIigere,quam cum damno proprio madatum suae professionis praeterit .

p. LXXII LIN incessu, statu, habitu ,. in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusquam offendat a uectum, sed quoa venram deceat sentatatem. inaedam est lipnestas, quae surgit de re extrinseca, & irrationabili, ut est habitus, & est magna Quaedam quae surgit ex re intrinseca, sed ratiGn bili, ut est societas, re est haec maior: Quaedam quae

, Orittiv

162쪽

oritur ex re intrinseca, & ratione annexa, i disciplina in adhibus, Sc haec est maxima. Traditis ergo mandatis circa duo prima, ordinatὸ tradit hic mandatum tertium. Et primo in generali, Secundo in particulari: ibi soculi vestri &c.) Et notandum, quod secundum Hugonem de saneto Victore. Disciplina est conseruatio honestatis, cui parum est malum non facere: sed studet etiam in his,quae agit per omnia irreprehensibilis apparere. Et ideo tradit hic mandatum continens duo, scilicet quid circa hoc cauendum rubi dicit. In incessu in & quid agendum ' bi dicit. sed quod vestram deceat sanctitatem) Et quia aliquando in ambulando; aliquando in quiescendo, aliquando circa habitum

exteriorem, aliquando circa gestus, siue motus comporis extrinsecos talia fiunt a quibusdam, quae oculos multorum offendunt, ponit mandatum circa

haec quattuor, Ut sic disciplinate se habeat seruus Dei in his omnibus, & irreprehens biliter, ut nul- Ius in aliquo istorum quattuor offendat cuiusquama 'ectum, scilicet in incessu, statu, habitu, & in omnibus motibus nostris, hoc est gestibus &α Notandum Iero, quod in incessu solet reprehentibilia reperiri. Sunt enim quidam, qui nimis festin incedunt, in tantum Vt interdum praecipitent semetipsos. Isti sunt similes illi Iehu sanguinario, de quo

dicitur 4. Regum praeceps enim graditur. Hoc autem non est sine offensa videntium. Prouer. 19.

Qui festinus est, pedibus offendit, non tum interdum cadendo, sed oculos intuentiti, maxime si religiosus sit praeceps ostendendo. Alij ita lent8,&pedetentim incedunt, sicut solent incedere, qui numerant pedes. Quid aut mirum, si hoc est in viro reprehens bile ; cum et in mulieribus delicatis filia-

163쪽

hus Sion hoc Dominus reprehedebat dicens Esia. 3. Et pedibus suis composito gradu incedebant, quod dicitur in reprehensionem earum. Item in oppositum Ezech. I. De sanctis animalibus dicitur, Planta pedis eorum, quasi planta pedis vituli. Bos enim multum lente incedit, sed vitulus non lente, sed tamen non multum currit: quia iste debet esse modus in miro sancto, ut nec nimis cito, nec nimis lente incedat, sed modo mediocri, quod est maturitas . sicut tangitur in Glo. superistum locum. Alij sunt, qui ita incaute incedunt sine praeuidentia, quod modo offendunt ad lapidem, modis ponunt pedem in luto, modo impingunt in alios, modo corruunt in via, modo non tenent viam bonam, & hoc est ambulare secundum modum caecoru . Sophoniae I . Ambulabunt, Vt coeci. Contra quos dicitur. Pr Uer. . Palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Ad hoc

enim dati sunt specialiter oculi, ut dirigant gressus. Alij sunt, qui incedunt collo extento, ut filiae Sion;

ceruice erecta, Vt cerui; pectore prominente, Ut gallus ; cum commotione scapulatum, & brachiorum Ventilatione, quasi remigantes; cum cubitorum amhulatione se per ventrem tenendo, ut domicelli, es alios irreuerenter praecedendo; quae omnia sunt superbiae signa, & valde dedecent virii religiosum. Ideo dicit Apostolus , ad ephe. A. in contrari Emis. Obsecro vos, ut ambuletis cum omni humilitare. Hiij sunt, qui incedendo semper identur tristes, neminem salutantes, nemini affabiles se ostendentes, nunquam solatium aliquod facientes, nullum

in aliquo verbis honis aedificantes ; sed quasi in amaro silentio tota die pergentes. Super quo seipsum David reprehendit dicens. Quare tristis incedo tcontra quos dicitur Actuum. de Eunucho bapti

164쪽

silam gaudens. Si autem filij Ilrael ibant in Hierusalem gaudentes, iuxta illud. In domum Domini Iartantes ibimus;quantum gau-

- Λ , , in omni ia siua, cum

. Alij siant, qui cum deberent in via se in platinis, vel orationibus dicedis, vel in sacris meditationibus, vel collocutionibus utilibus ouupare, effundunt se in leuitatibus,&non sine 'ffensa intuentium. Accidit, quod cum quidam religiosus praedicamet laudabiliter in quadam parochia, faeto prandio recedens cum esset iuxta Vil- am , incepit se leuitatibus dare cum socio, sicut fit

1nterdum ab aliquibus, cum modo percutiunt socium, modo faciunt eum cadere, modo extraha-unt ei caputium, silmilia. Sequebatur autem eos quaedam vetula, quae fuerat in sermone, & hoc non aduertebant, quae coepit dicere multotiens.Domine vos non ille estis,qui praedicauit. Cum autem. audirent vocem, respicientes viderunt vetulam: &quaesierunt,quid dixisset. At illa dixit et,qui praedicauerat, Domine ego dixi vobis, quod non estis vos ille, qui hodie praedicauit 3 At ille, quare hoc dixisti ; cum ego sim verὰ ille, qui praedicaui ZAt illa, Domine nos habemus quendam sacerdotem iuuenem, qui valde bene cantat missam; sed interdum illa die, qua celebrauit, disturrit per domos ,& cum inuenerit iturenculas , ponit manum in sinu earum, palpat eas, & cum dicitur ei. Qvid est hoc quod facitis, nonne celebrastis hodie 3 Respondet,& dicit. Ego non sum ille, qui celebraui: sed ego sum, quidam iuuenis, & ludo.Ideo Domine dixi, quisd vos non estis ille, qui praedicauit, exemplo sacerdotis nostri; valde enim aliter

vos habetis in inhonestis ludis, quam hodie in ser

mone.

165쪽

mone. Quanta confusio fuerit in suo religio B- per hoc; & quantum scandalima vetulae; qui legit, i intelligat, & caueat a similibus saltem exemplo mulieris illius, quae dicit Thobiae 3, Nil inquam cum ludentibus me miscuij nequc cum his, qui in leuitate ambulant, participem me praebui. Sunt alij tam mobiles, ut consistere secum non valeant: sed nunc ibi,nunc alibi subito comparent, semper discurrenteS, nunquam quiescentes. Isti sunt similes illi, de quo dicitur Hiere. 14. Qui dilexit mouere pedes suos, &non quieuit, & Domino non placuit. Et: hos vocat beatus Benedictus gyrouagos , contra quos dixit Dominus Apostolis, ut quiescerent, sal- . tem quousque abundantia spiritus sancti haberent, qui eos exterius indueret. Sedete,inquit,in ciuit te quousq; induamini Hrtute ex alto, Lucae ultimo. Sunt alij,qui vadunt non solum leuiter, sed inutiliter, nil boni facientes temporalis, vel syiritualis in tota via, contra quos dicitur Apostolis. Eatis;&fructum afferatis. Sunt alij, qui non solum in Du-

cbiose, sed&damnoses,cientes interdum vias no-

' uas, stangentes sepes, conculcantes sata, & simi lia quaedam cum damno pauperum, & scandalo plurimorum, contra quos dicunt filij Istaei Regi Edom, Numeri ro. Non ibimus per agros, nec per vineas', nec bibem' aquas de puteis tuis;sed gradiemur pu- -blica via, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinantes . Cum igitur haec praedicta multorum intuentium oculos soleant offenderer curandum est non modicum seruis Dei, & illis praecipue,qui multum habent discurrere, & spectaculum facti sunt mun do, & hominibus, ut sint dies clara illuminata doctrina apud omnes, ita ut omnia notent, quod

sic honeste ambulent, quasi in die, & tam disici pli

nato a

166쪽

natὸ, quo d in incedendo non appareant notabiles, 'el in nimia festinatia, vel in nimia tarditate, vel in improuidentia, vel in aliqua superbia,vel in inconuenienti tristitia , vel leuitate dissoluta, vel in facilitate discurrendi, vel in discursu infructuoso, Vel quod grauius est damnoso.

p. LXXIV.CIrca statum sciendum est, quod non accipitur

status solum, prout dicitur a stando, secundu quod dicitur aliquis erectus stare; sed prout opponitur motui am bulandi,secudum quod dicitur stare, quicumque non mouetur eundo: circa vero statum sic acceptum, multa sunt reprehensibilia. Vnuest, cum quis non potest secum stare, sed semper cum alijs. Q ita secundum Senecam signum est bonae mentis secum consistere . Et idem dicit. Q. riens inter homines fui, minus homo redii. Icleo dicitur Exo. i 6.Unusquisque maneat apud se. Aliud est cum quis, etiam si consistat secum, tamen stat otiosus ab actione. Matthaei. ro. QMd hic statis tota die otiosi 3 Ideo dicitur de beato G tegorio, quda 'quamuis infirmaretur grauiter propter abstinentiam, & orationes; tamen aut semper orabat, aut

regebat, aut scribebat, aut dictabat: quod etiam de multis alijs sanctis reperitur. Aliud est, cum quis vacat ab exterioribus actionibus ; quia non semper potest illis aIiquis occupari; & tamen non

exercetur interius mens eius, contemplationibus .

Ad hoc enim in Sabbatho vacabatur ab operibus corporalibus, ut liberius mens posset contemplationi diuinae intendere. Vnde. Pal. Vacate,& vide- . te. Proinde vir sanctus qaiescens.& non occupatus

167쪽

exterius, debet contemplationi intendere, vel lin cutationi,sicut speculator quiescens in modo ante, modo retro, modo supra, modo a dextris, modo a sinistris subtiliter dirigit suum inturtium. Esaiae.1I. Super specula Et bene dicit, Domini; quia ad ea, quae ei fuar,&non ad alia debet esse conten pissio viri sancti. Reprehensibile ergo est in viro sancto quiescente, vel cum secum stare non potest, vel cum stans secum est obiosius ab opere, vel cessans ab opere sipeculationi non vacat, Vt modo supra coelestia, do insta infernalia, modo Ute futura, modo retro praeterita, modb a dextris prospera, modo a sint ias aduersa contempletur. Porro in commorando cum aliis sunt multi reprehensibiles. Sunt enim quidam, qui nimis libenter commorantur inter mlieres, qubd est non sine nota,& offen sia videnrium.

Leσitur, quod cum quidam iuuenis coram Pytag' radiceret se libentius inter mulieres, quam Inter Philosophos conuersiari; dixit PytagoraS. libentius in luto, qu; in aquatieres eorum seorsium,familiae domus Nathan seor-sam & mulieres eorum seorsum'; famisiae domus Leut seorsu m, Sc mulieres eorum seorsum: families clomus Semei seorsum, & mulieres eorum seorsum,onides reliquae semiliae seorsum, & muliere eoruseorsum. Item dicitur, quod propter hoc Ioseph,& Marii amiserunt puerum Iesum; quia erat co suetudo, qubd viri, mulieres ibant seorsum,

societate alterius. Si ergo philosophitur conuersationem mulieriim;Si Iudaei e strictionem inter bos saciebant i Si etiam parentes

168쪽

Domini Iesu ipsem propter hoc neglexerant: quantum cauendum est virosancto,&propter periculii. . M propter se mam,ne libens commoretur inter mulieres. Ideo dicitur Eccles r. p. In medio mulierum noli commorari. Sunt alij, qui libentius m rantur inter leues,quam inter bonos contra doet rinam Senecae dicentis. Inter illos commorare, qui ite meliorem faetiari sunt. Ecclesi cum viro sancto assiduus esto. Sunt alij, qui libentius morata tur inter magnates, quam inter consimiles, contra quos Eccles. I 3. dicitur. Advocatus a potente discede, si autem aduocato est di scedendum, quanto magis cauendum est bono viro, ne se ei iungat Non autem sic de consimilibus. Eccles27. Volatilia ad sibi similia conuertuntur scilicet ad morandum. Nonnὰ columba libentius moratur cum columba, quam cum magnis aquilis, vel vulturibus FPatet ergo, quod vir disciplinatiis, cum ei comm randum est inter alios, libentius stare debet inter Viros, quam mulieres, & inter honos, libentius inter consimiles, quam inter magnates. Item quantum ad loca sunt quaedam reprehensibilia circa stantes, sunt enim quidam, qui libetius stant in locis publicis, q absconsis similes hypocriiatis, de quibus dicitur Mail. s. Amant in angulis pia

tearum stantes orare, contra quos dicitur Hebr. II.

In speluncis,& cauernis terrae. Vnde & de Saule dicitur, i cum bonis fuit ante regni receptionem. I.

g. Io Ecce absconditus est domi. Alij vero sunt. qui nimis libenter stant in locis periculosis, ut sitiat locutoria; in quibus in lingua peccatur; Speruila, in quibus peccatur in visu; Diuersoria hospiti arti,&infirmariarum, in quibus & in gula, & in multis

alijs peccatu contra quos gicitur de Dauid i .Reg

169쪽

a . et habitabat in locis tutissimis Engaddi,quia vir

sanctus in locis, quae magis secura sunt a peccato,ii-hentius debet stare. Sunt igitur alij,quibus videtur graue stare in ecclesia,&in huiusmodi locis sanctis, quod procurante diabolo non est dubium fisri, qui huiusmodi loca horret, contra quos dicitur

Iohan. I i. Stabat iuxta crucem Maria mater eius,&soror matris eius Maria Cleophar ,& Maria Magdalenq. Item eodem ro.Maria stabat ad monume

tum. Dicitur etiam de quodam sancto sacerdote, qui cum non haberet aliquid facere, stabat semper in ecclesia in choro, interrogatus vero, quare hoc saceret, dixit, quod faciebat cietatem Domino suo intelligens de Eucharistia, quae erat super ali re. Et hoc est, quod dicitur Lucae 2. in commendationem Annae prophetissae,qubd non discedebat de templo, ieiuni)s, & orationibus, vel obsecrationi-hus seruiens Deo nocte,ac die. Pertinet ergo ad virum sanctum libentius morari in absconso, quὶm in publico, libentius in loco securo, quam periculoso, libentius in locis sanctis, quim in communibus. Et sic patet, quὁd sunt tria reprehensibilia circa statum ex parte solitudinis: tria ex parte societatis : tria ex parte Iocii: a quibus cauendum est propter disciplinam seruandam in stando.

p. LXXV.CIrca hoc vero, quod subiungitur δc habitu. Posset alicui videri, quod idem sit, quod hic dicitur de habitu, cum illo quod supra dictum est Non sit notabilis habitus vester) Ad quod dici potest,quod habitus duplici ex causa potest esse repre- hensibilis, vel ex sui natura, cum est nimis preti

170쪽

siis, vel mollis, & huiusmodi, vel ex aetii humano, videlicet cum aliquid fit in ipso, vel ab artifice, vel defetente, quod est reprehensibile. Ad primum pertinet, quod supra dichim est: Ad secundum, quod hic dicitur, unde ibi dicitur. Non sit notabilis habitus vester) quasi dicat de . Hic autem dicitur: Nihil fiat, scilicet ab aliquo. Unde sicut dictum est, illud pertinet ad honestatem illam,quaesii rgit ab extrinseco, istud vero ad illam, quaesum git exactu intrinseco. Vt igitur nihil fiat in habitu, quod non praetendat disciplinam, prouidendum est seruo Dei, quod vestis sua non sit nimis longa, vel breuis, nimis lata, vel nimis stricta, nimis scis.

sa, vel nimis clausa, nimis formata, vel nimis in λrmis, nimis defluens, vel nimis succincta,nimis composita, vel nimis turpiter posita, nimis nitida, vel nimis sordida, nimis laniata, vel nimis repetiata, nimis aptata, vel nimis inepte rei icta, nimis dissuta, vel nimis curiose consuta. Quia vero ad habitum pertinent omnia, quae exterius deferuntur, cauendum est etiam idem circa panniculos, sotui 'res, corrigias, cingulos, tabulas, bursulas, sellas .sgilla, manubria, & similia, ne aliquid fiat in isti .

quod ex pretio, Vel superfluitate, vel curiositate, vel stecularitate aliqua, vel alio modo quocumque possit reprehensibile iudicari. Haec enim viri san- multum in religiosis solent detestari. Vnde Hii,so de sancto Victore in libello de disciplina, post

singularem nominationem multorum talium excessum dicit sic. Taedet me nominare omnia, ii ' quibus stulti, dc vecordes mulieribus studia sua au ferunt, & pene cum habitu sexum mutauerunt . Sunt enim mille modi, quibus vanissimi de se pso culum hominibus praebent in habitu. Sed lim

SEARCH

MENU NAVIGATION