Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

cipio hyemis. Cum autem leniter imprimeret uer ba sua in cordibus auditorum i, quidam fatuus, qui erat in medio scholarium surrexit,& dixit' Et tace. illa vestis pretiosa, quam habes,non permittit te audacter dicere veritatem, & fecit ei mirabilem confusionem. Nonne &ipse Apostolus hanc eance nconfusionem facit facientibus contra suam piardicationem;cum dicit Rom. 3. Qua praedicas non fit randum, sitraris &c. quod habet locum in omni silmili λ Debent ergo, qui habent mundi praedicare contemptum, cauere,ne in suo habitu appareat aliquid,quod gloriam mundi praetendat. Item vilitas vestis signum fuit quondam veri prophetae. vnd Zach. I 3. Non operientur pallio accino,Vt mentiatur : qubd exponitur de salsis prophetis,qui volet tes videri veri prophetae, operiebant se saccis, sicut Veri.ergo coopertura sacci fuit signum veri prophetae,& a Deo missi: multo magis nunc est signum veri nuncij Dei, cum & ipsi Apostoli misti a Christo

non hierint, sicut solemnes nuncij mundi in gloria

vestium, sed in multa paupertate apparuerunt Inia hoc mundo: Praedicator vero multum debet curaxe, ut habeat signa, per quae appareat verus nuncius

Dei, ut ei melius credatur,& ideo conuenit ei vestis vilis'. Item praedicatori multum est curandum de bona fama, quia ipsa attrahit mundum ad eum, huiusinodi autem vestis reddit hominem in sanctitate valde famosum, quia secundum Senecam. A gumentum bonae voluntatis est grabatus,& pannus durus:cum non ex necessitate, sed ex voluntate hoc pati quis sustineat. Attrahit etiam per vestis duritiam Praedicator multos. Matth. 3. Ipse Iobannes habebat vestimentum de pilis camelorum, & et

nam pelliceam circa lumbos suos:& sequitur,Tunc exibat

152쪽

exibat ad eum Hierosolyma,dc omnis Itidea,& omnis regio citca Iordanem. Item Praedicatoris est exemplo osteodere, quod dicit uerbo, cum ergo ut frequenter habeat praedicare poenitentiam, debeream ostendere in se: Apoc. II. Prophetabunt amicti saccis .glo. pr dicantes poenitentiam,& exemplo Ostendentes Non autem ita poenitentia apparet Pret

dicatoris in ieiunijs, uel orationibus, uel amictionibus quibuscumquὲ, cum huiusmodi non fiant in publico, sicut in uestibus, quae seira per sunt in aperto, & ideo conuenit , ut uestis eius utilitatem poenitentialem praetendat: Et ideo dicit glo. Matili. de pilis camelorum. Quj poenitentiam prς dicat, habitum poenitentiae praetendat. Item ad praedicato rem pertinet non solum uerbis, sed factis docere: sicut Christus omni sua actione docuit. Et Prophetae olim factis suis docebant, ut patet EZe. I 2. In uarsorum transmigratione. Et ideo dicitur Iohannes VCX. quia non solum uerbo, sed totus clamabat; cui quaelibet pars uocis est uox . Porro uilitas u si is multa docet, docet enim, quod sicut ipsa, quae est exterius, est uilis, ita omnia exteriora sunt uilia. Item docet, quod nune est tempus non festiuum, quando solent ferri uestes pretio is; sed feriale ad laborandum, quando solent uiliores deserri. Item docet,qubd nunc sumus in uia: etenim uiliores uestes deferuntur etiam diuitibus in uia, quaru quando in domo sunt. Item docet, quod debemus esse famuli domino seruientes, uiliores enim uestes deferuntur ab his. Item docet, quisit habenans nunc causam luctiis, pro luctu enim solet uiliores uestes deferri. Item docet, quod debemus nunc intenis

re placationi diuinae, sicut Niniuitae uestes vile assumentes . Et alia quam multa salubria docet uer

i stis

153쪽

nis huiusmodicum igitur vilitas in vestibus Christo assimilet in sui prςdicatione, & valeat ad mundi gloriam debellandam dc signum det de veritate nivcij coelestis, & valeat ad famam, & exemplum pC

nitentiae, Si docti inam sanctorum multiplicemia, quae omnia sunt omni Predicatori valde necessaria: Patet, quod Praedicatori conuenit vilitas vestium;& quantb vestis est magis exterior, & plus videtur, ut sunt cappae, tinto magis est in illis vilitas obser

QVia vero vestium prςdicta notabilitas exterior

procedere solet ex affeci u interiori placendi :Sequitur mandatum contra hoc,quod dicitur Nec affecietis vestibus placere) Bene autem dicitur viro religioso, ne arietet placere vestibus, hoc enim est meretricum. Vnde Cyprianus ad mulieres. F giant virgines, & pudicar cultus, & habitus impudicarum insignia meretricum. Si autem mulieres

honet debent noc fugere, quanto magis viri sancti i Non est siquidem eis huiusmodi placentia imitanda, sed potius deploranda. Exemplum de quodam lsancto, qui cum 'idisset quandam meretricem,idi'xit. Ign'sce mihi omnipotens Deus; quia ista m retrix taliter se pro mundo composuit; & ego tibi Domine platare proposui, & similia per meam ne-.gligentiam non impleui. Et in vitispatrum dicitur, qudd cum abbas Pambo descendens in Alexadriam vidisset quandam mulierem meretricem, fleuit, &cum interrogatus fuisset, quare fleret: dixit. Duae s me mouent; una de perditione illius ; Alia, quia

rion habeo tale studium placendi Deo , sicut ista

154쪽

: turpibus hominibus. Non ergo debent quaerere viri sancti placere ornamento vestium: sed orna- mento morum, propter quod subdit sed moribus)' Sed nuquid velle placere moribus licitum est, cumclicat Apostolus Gal. I. Si adhuc hominibus placerem, Christi semus non essem R. sicut appetitates excellentiar, si ibi sistatur, est semper peccatum, si autem appetatur excellentia propter Deum,ut quia scilicet maiorem fructum potest qui sibi facere, vel similia, non est peccatum: sic dc voluntas placendi hominibus, si sit in hac placentia ultimus finis, est semper peccatum: si vero dirigatur ad factum melius, potest esse sine peccato. Vnde glos su per praedictum locum. Apostolus non se hominibus placere recte dicebat: quia eo ipso, mi Deo placeret, utebatur, & ideo dicitur Ephess. Non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed sicut serui Christi. Qm enim intendit placere hominibus propter Christum, tali placentia seruit Christo. Item talis placentia aliquado adeo intensa est, quod propter eam facit aliquis aliquid, quod displicet Christo Act. Ir. videns Herodes, qu5d placeret Iu- daeis inter sectio sci licet Iacobi, apposuit apprehen- dere de Petrum . Huiusmodi intentio facit place tiam talem culpabilem; Vnde in eodem' super illo Verbo, An quaero hominibus placere, dicit Glosc Sicut quando litteras accepi a sacerdotibus ad 'ccii dendum Christianos,non,quia si adhuc hominibus: placere vellem, mi olim, Christi seruus non essem, α ideo dicitur ad Rom. 11. ynusquisque proximo suo placeat in bono, quod dicitur ad differentiam: illorum,qu's placentia talis ducit ad malum. Dus plici igitur ex causa potest esse huiusmodi 'placent tia culpabilis, vel ex parte sinis, cum ponitur vltim Ii mus

155쪽

mus finis in ea, uel ex parte intentionis, cum tanta

est,quod inducit ad aliquod Deo displicens. Aliter uero potest quis placere Deo; simulq; uelle placere hominibus, scilicet propter Deum,& in bonum. Et

sic faciebat Paulus I. ad Cor. I O. Per omnia omniabus placeo, de quo maxime Praedicatori curandum est. Necessiarium enim est ei non modicum, ut libenter uideatur, quocumquὰ declinat, & ut libenter audiatur, & ut facile sua doctrina executioni mandetur, dc ut tacite sibi acquiescatur in suis consilijs, &ut correctiones suς patienter sustineantur, re ut in suis necessitatibus, si indigeat, deuote subueniatur eidem. is autem hoc, vel istorum aliquid exhibebit hominibus displicentibus λ Proinde non solum bonis, sed etiam malis; non solum amicis, sed etiam aduersarijs; non solum domesticis, sed etiam extraneis ; immb& omnibus exemplo Apostoli laborandum est Praedicatori propter Deum placere, alioquin parum proficiet apud eos, ad quos mittitur, si displiceat. Sicut secundu Greg. parum apud Deum proficit, cum is, qui displicet,

mittitur ad intercedendum. Porro ad huiusmodi placentiam acquiredam ualent multa. Primum est, ut caueatur ab offensa cuiuslibet. Vnde a. ad Cor. ro. cum dixisset Apostolus. Sine offensione estote

Iudaeis,& Gentilibus,& ecclesiae Dei;statim subiungit, sicut & ego. per omnia omnibus placeo. Vnde Glos Per omnia omnibus placere est sine scandalo cuiusque agere. Scandalum uerb idem est,quod offensa. Secundam est, ut aliorum utilitati opera impendatur. Vnde ibidem Apostolus, cum dixisset Per omnia omnibus placeo,subdit immediate. Non

quaerens quod mihi utile, sed quod multis. Glos. Per omnia omnibus placere est agςre ad profectam

156쪽

aliorum.Tertium est, ut pro quolibet libenter quod petit, fiat. Titum a. super illo vel bo.Seruos dominis suis in omnibus placentes, non contradicentes, dicit Glo. hoc modo poterunt placere, si non murmuraverint, cum domini eis aliquid iusserint. Si autem faciunt sine nutriarure, siue libenter, quod mandat dominus J Dcit sertium placere suo maiori, cui tenetur, quis dubitet, quin hoc multo magis faciat quemlibet placere alij, cui minus tenetur Z Quartum est; ut infirmitates aliorum patienter portetur. Ro. IJ. Debemus imbecillitates infirmorum sustinere, & non nobis placere, non quod nobis placeae

Vendicare, sed φ fratri ; Inde Venit per hoc, quod

valde placet ciuicumque fratri, dc proximo,cum ii firmitas sua patienter portatur. Ouintum est, cum quis aliorum moribus se conformat. Naturale est

enim, ut complaceat sibi quilibet in suo simili, propter quod dicitur Prouexb.3. Pater in filio complacet sibi, quasi in sua imagine. Et ideo non est mirum, si Paulus placebat omnibus, qui omnia omni-hus secius se omnibus conformabat. Sextum est, ut nihil per potentiam, seu duritiam, sed perrationem, vel benignitatem apud omnes agatur. Et ideo in vita Clementis dicitur de eo, quod ita mo- Tum ornamento pollebat, quod Iudaeis, & Gentilia

bus Christianis placebat: Et subditur ratio in

hunc modum. Diligebant eum Gentiles: quia non execrando, sed rationem reddendo ostendebat ex libris eorum, unde nati essent, & qualiter desecinsent. Iudaeorum vero gratia utebatur, ex eo quod legem eorum secratissimam memorabat, primum qu deos locum habituros, si suae legis sacramenta '

seruarent. A Christianis vero diligebatur : quia sngularunire, 9m inopes scriptos habebat no-Is minatim

157쪽

minatim,& eis prouidebat. Ex quibus patet, quδd ratio, & benignitas eum placere omnibus faciebat. Cum igitur haec valeant ad huiusmodi placentiam acquirendam, quae necessaria est Praedicatori: debet Pi aedicator sapiens dare operam ad huirismodi exercenda. Q md si forte faciens,suod in se est,non placet aliquibus,tam est illorum vitium,non situm. David enim quamuis dicatur aspectu desiderabilis, ct esset acceptus in conspectia regis Achis, tamen satrapis non placebat propter eorum inuidiam, sicut dicitur I. Regum 29.

p. LXXII. O Vando proceditis, simul ambulate. cum veneritis, quo itis, simul aetate. Quoniam multum decet viros religiosos & sanctos honeste ambulare ad eos, qui seris sunt, sicut

dicitur I.Thes. . Ideo hic ponitur mandatum circa honestate, quae prouenit ex societate in ambulando.

Et nota, quod quamuis ire cum cio pertineat ad religiosi honestatem cuiuslibet, tamen specialis ter pertinet hoc ad discipulos Domini, propter negotium discurrentes per mundum. Hinc est, qu5d Dominus misit in .Hgyptum pro suis negotijs Moysen non solum, sed associauit eidem Aaron Exod . . Venerunt simul Moyses, & Aaron, & congregata runt cunctos seniores filiorum Israel ri & post frequenter dicitur,q, in simul intrabat ad Pharaonem,&in simul loquebantur, & in simul respondebant eidem.Hinc est etiam,quod Christus diicipulos mist binos,& binos: sicut dicitur Luc. II. Hinc est iterum,q, spiritus sanctus Paulum,uel Barnabam, quatiuncumque essent suffcientes , 2los non assumpsit

158쪽

ad opus suum, sed simul associatos. Segregate, inquit, scilicet spiritus sanctas)Paulum,&Barnabam in opus,ad quod assumpst eos. Act. I 3. Numquid iterum Collegium Apostolorum,quod erat iri Hierusalem,cum audisset,quia recepitSamaria verbum Dei,misit solum Petrum, vel solum Iohannem,quorum uterque vir tantus filii Z Non utique seorsum, sed simul miserunt, inquit, Petrum & Iohannem. Rct.8. Item nunquid reseruatur solus Enoch,aut solus Helias ad veniendum in fine mundi contra Antichristum, & ad subueniendum electis constat quod non, ted in simul veniet: sicut patet Apoc. I r. Item Iosue non unum solum,sed duos exploratores misit ad terram aduersariorum. Iosuς 2. Item nunquid Tobias mittere uoluit filium suum sine sociosd terram longinquam pro pecunia reliabendata, Nonne, Deo ordinante,ipsi datus est angelus in s cium in specie viri. Tob.S. Proinde quantumcumque sint viri spirituales, Vel etiam sapientes, numedebent soli ambulare, vel soli stare,ubicumque declinent. In cuius figuram in tabernaculo non erat unus solus cherubim, sed duo versis vultibus serespicientes Exod. I s. Ad sciendum autem quantum conferat huiusmodi societas ad honestatem,notan

dum,q, diabolus citius invadit, vel procurat in uadi ad tentandum de re inhonesta lum,quam a clatum ; sicut latro citius invadit peregrinum solum, quam cum clo existentem. Gen 39. Accidit autem, ut quadam die intraret Ioseph domum,& operis quippiam absque arbitris faceret, & illa scilicet uxor Phutipharis, apprehensa Iacinia messimenti eius, dicerei,dormi mecum. Nunquid meretrix illa laqueus diaboli impetisset eum de turpitudine, si tecum habuisset socium Z arbitror quod non. Item

159쪽

cum est aliquis solus, facilius consensit turpi tentationi: quia multa sunt turpia, quae non dimittunt homines propter Deum, quae propter homines dimittunt. Vnde Eccles 23. Dixit mrnicarius , Quis me videt Z tenebrae circundant me ,& parietes cooperiunt me: quem vereor λ & ideo facilius consentit in peccatum. Unde de quoda monacho dicitur, quod cum mansisset sexaginta annis in claustro virgo,& innocens, ultimo anno missus solus pro nego-t ijs abbatiae incurrit in tentationem, &Consentiens amisit virginitatem, & eodem anno mortuus est. Item si contingat aliquem cadere in peccato, & habeat socium, qui hoc aduertat, festinat socius ad eius eleuationem, si autem nesciat, nihilominus inspirante Deo ipse actor interdum recurrit, NI confitendo eius auxilio nititur resurgere; quod si solus fuerit ; nec habeat ad quem recurrat. mel qui ei manum porrigat, diutius moratur in peccato, sicut qui cadit in i uto, nec habet adiutorem. Et ideo dicitur. Eccles A. veli soli, quia si ceciderit, non habet sit bleuantem. Cum igitur, sicut patet ex his, s cietas prosit ad hoc, ne tam cito tentetur quis de aliqua inhonestate, vel tentatus non ita facile con sentiat, vel cadens citius resurgat: constat, quod itum valet societas quatum ad illam partem honestatis , quae est declinare a malo. Item bonorum sectorum est seinuicem incitare ad bonum, sicut peregrini solent se incitare in via, vel mane ad surpendum, et ad Drtiter ambulandum, dc similia.

Exemplum Augustini, qui lecta uita sancti Anto-Dij dixit socio suo Alipio. Quid patimur 3 quid hoc

est Θ Siargunt indoct i Sc coelum rapiunt nos cum docti inis sine corde, ecce ubi versamur in carne,

M sanguine. Et pastores dicunt ad inuicem. Luc.2.

160쪽

Transeamus usque Bethleem,&uideamus hoc uer-bu m, quod Distum est. Item cum omnis homo habeat defeetias, ubi sunt duo socij ; supplet frequenter unus defectum alterius. Sicut Aaron defeetum Moysis in loquendo, & ipse Moyses pro eo apud Deum. Vnde Exod. . dicit Dominus Moysi. Ipse

loquatur pro te ad populum, & erit os tuum; tu autem eris ei in his, quae ad Deum pertinent; & sic in multis alijs inuicem se iuuabant. Item Dominus non solum est in domo, ubi duo, uel treS sunt congregati in nomine eius, sed etiam in uia in simul ambulantibus se adiungit Luc. 24. Et ecce duo ex. illis ibant ipsa die&c. Et post. Et factum est, dum fabularentur, & secum quaererent, ct ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Quis autem dubitet, quin Dominus sit cum illis, quibus est in adiutoriuomnis boni λ Patet ex his, quod societas ualet ad incitationem in bonum, ad complementum boni per alterius suppletionem, ad habendum adiutorium diuinum in bonum, quae omnia ualent ad partem illius honestatis, quae in bono faciendo consistit. Verum discipulos Domini discurrentes per mudum non ilum decet honestas secundum duas differentias phaedichas, sed decent eos alia quςdam pertinentia ad honestatem: quia ipsa addit supra iustitiam, & est unum, scilicet claritas opinionis, quae inultum facit ad pulchritudinem honestatis.Sapientiae q. O quam pulchra est casta generatio cum clari tale,idest cum clare, & liquide constat de castitate , ita quod ntilla sinistra si spitione offuscatur, ad .

hoc aiarem multum ualet societas; citiuo enim oritur sinistra sit spitio contra ambulantem, uel manentem solitarie, quam contra sociatum, ideo

dicit sanistus Bern. ad Eusenium. Bonos contuber

SEARCH

MENU NAVIGATION