Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

quod tria sunt genera 'minarum,quq facilius te

tantur de bonis viris, quam aliae. Primum est continentes, maxime iuuenes: Cum enim tentatio carnis maxime,& cotinue sit in earum natura: facilius tentantur istae, quam coniugatae, Vel aliae mulieres malae, quae in stio matrimonio, Vel cum alijs multis opus exercentes, minorem causam habent tentationis in alios. Ideo Apostolus reddens circa istud cautum Timotheum: dixit ei. Adolescentiores viduas deuita I. Tim. I. Inter continentes vero, si Intquidam sub habitu, specie sanctitatis, R ideo,

cum non debeant habere familiaritatem cum hominibus mundanis, propter nomen sanctitatis, iacilius effundunt suas tentationes in viros sanistos, cuquibus stequentius conuersantur.Et ideo ad cauendum ab istis dicit Augu. Nec minus ideo cauendae, quiahonae indolis, vel eti mpia' couersationis esse comprobantur: Quanto enim melioris famae sunt,

tanto citius alliciunt, 'uia sub assectu pietatis , se supponit viscus impiae libidinis, perniciosum mortis venenum quod situm est proijciens. Item inter huiusmodi continentes speciem sanctitatis habentes , sunt quaedam vilis conditionis, quae facilius cadunt in huiusmodi tentationes, quam nobiles, vel magnet auctoritatis matronae,quq propter honorem suum hoc attentare dedignantur. Augu. Quaneo vilior illarum conditio, tanto ruina facilior, Mideo continentibus sub habitu sanctitatis, & vilis conditionis magis cauendum est ab huius modi appetitii, secundum modum praedictum, & etiam ab eis magis cauendum.

202쪽

appetit concupiscentia feminarum) potest dubitari. sicut enim affectus non est in aspicere: ita aspe ' us non est in affici: ita nec appetere,cum appetere sit affectus, quomodo ergo dicitur, quod a spe mi oppetitur, dc appetit concupiscentia 'minarum Ad quod dici potest . quod affectus appetit 'minam , sed mediante aspectu: sicut homo secat, sed mediante sectari. Est ergo appetitus huiusmodi ipsius affectus tanquam potentiae, a qua elicitur, sed aspectus tanquam instrumenti, quo mediante exer- Cetur. Et nota, quod non solum aspectus videntia. est medium huiusimodi appetitus, sicut supra dictu est, ubi actum est de corruptione oculorum, sed etias spectus steminae visae interdum ,&hoc quattuor modis. Sunt enim quaedam mHlieres, quae ocul rum suorum pulchritudine incitare solent concupiscentiam in vidente. Vnde dicitur, quod cum quidam rex vidisset quandam sanctimonialem;&exarsisset in eam ;& vellet omnino eam habere, Meam super hoc molestaret; ipsa mandauit ei, quod sigilificaret sibi, quid tantum sbi placui siet in ea. Cum aurem ille remandasset ei, quod octili eius siti per omnia placuissent sibi in ipsa: ipse eruens oculos mi sit eos sibi dicens; Ecce habes, quod in me amasti,ΦIicet, non sit trahendum ad consequentiam: tarnen Patet ex hoc, qtihil oculorum pulchritudo incitat concupiscentiam in vidente. Et ideo dicitur. Can. a. Auerte Cculos tuos: quoniam ipsi me avolare fe-xerunt. Qtiod licet intelligatur secundum mysterium, & spiritualiter: tamen est tracta similitudo M a ab

203쪽

ab amore stulto, qui cito sicut auis volat: ita cito excitatura pulchritudine oculorum in muliere. Item solent interdum aliquae mulieres depingere oculos suos. 4. Reg. s. Porro Iezabel in introitu Iehu depinxit oculos suos stibio, & hoc iterum incitare solet concupiscentiam in vidente. Item sicut pudicet mulieres solent oculos habere depressos,ita

male erectos. Eccles 26. Fornicatio mulieris in extollentia oculoru agnoscitur. Et hoc iterum est incitamentum concupiscentiar: quia creditur, quod talis citius acquiescat peccato. Item solent qua doque malet mulieres quosdam nutus faeere oculis,

quibus prouocant ad malam. Vnde Esa. . dicitur de filiabus Sion. Nutibus oculorum ibant: & di-αuntur ire nutibus: quia nutibus se transferunt in cofi piscentiam videntium: sicut vadens eundo se transfert alibi. Quia ergo tam aspectus viri videntis, quam aspectus vita mulieris, Dequenter est medium, per quod excitatur concupiscentia femina- ' xum. Ideo dicitur quod alpectu appetitur,& appetit concupiscentia feminarum) sue active, siue passive accipiatur concupiscentia: quia mediante 'troque aspectu appetitur.

p. LXXXIII. NEe dicatis vos habere animos pudicos , halem.

ris oculos impudicos: qnia impudicus oculus inpudici cordis en nuncius cum se inuicem sibimet,

etiam tacente lingua, conspentis mutuo, corda nunciant impudicar ct secundum concupiscentiam camnis, alterutro delectantur ardore, etiam ista tis ab

immunda violatione corporibus, fugit camias ipse

de moribus.

Dato

204쪽

D. AUGUSTI I. itas Dato mandato circa disciplinam ocillorurn, causa mandati: ponit rationes,quare obseruandum sit. Ad quod intelligendum nota, quod tres sunt occasiones, quare quis interdum figit oculos indisciplinate in feminam. Una est, quia non reputatur hoc sibi illicitum. Secunda, quia non reputat se videri ab alio. Tertia, quia non cogitat se videri a Deo. Prima est ex parte sui. Secunda ex parte proximi. Tertia ex patie Dei. Contra primum

ponitur hic ratio . Contra secundum t ibi nec putare &c.) Contra tertium : ibi s sed & si lateat Ne ergo seipsum quis circa primum decipiat: dicit Primo , quod non potest esse impudicitia in oculo.

quin sit in anima. Secundo ostendit, quantum malum sequatur ex huiusmodi impudicitia scilicet firgatio castitatis, dicens s& cum se inuicem

Cap. LXXXIII L

CIrca primum vero notandum,quod impudicus

est oculus, qui audet respicere verecunda hu-1mni sexus, in se, ver in alio, scut Cham, qui respexit verenda patris Gen. 9. Item impudicus oculus est, qui attente intuetur imagines libidinose Heptistas : sicut Ooliba meretrix, de qua dicitur Ezech. a 3. Cum vidisset viros depustos in pariete, α imagines Caldaeorum expressas coloribus, accinctas balteis, insanivit contra eos concupisceta , ita oculorum suorum. Impudicus etiam oculus est, qui no refugit aspicere coitus animalium quorumcunquE. Vnde& natura refugit aspectum hominum, in coitu animalium, ex quo solet irritati concupiscetia carnis:sicut probatu est multotiens Item

impudicus oculus est, qui in spectaculis respicit

205쪽

repraesentationes ainium impudicorum: sicut QI

hat fieri in theatris tempore gentilitatis, & adhuc proh dolor, apud aliquos Christianos sustinetur ludus, qui dicitur bona tel: Contra quae dicit multa August.in 1. li. de civi. Dei, ubi inter alia dicit sic. Veniebamus etiam nos adolescentes ad spael acutu, ut ludis turpissimis oblectaremur. Impudiciis quoque dicitur oculus, qui curiose considerat species mulierum. Contra quod dicitur Ecclesari Ne respicias speciem mulieris. Impudicus iterum est oculus, qui nutus impudicos exercet: sicut apostata,de quo dicitur Proverbi. c. Annuit oculis. Sunt autem huiusmodi nutus multum efficaces in malum, propter quod dicitur Prouer. 6. Non concupiscat pulchritudinem eius scilicet malae mulieris cor tuum,

ne capiaris nutibus illius. Impossibile est, quod huiusmodi impudicitia exerceatur per oculos, nisi animus fuerit impudicus. Constat enim, quod oculi sunt sub regimine animi. Certum autem est, quod nullus permitteret, quod familia sua, quam habet r ere, aliqua impudicitia exerceret coram se: nisi' es t impudicus. Item oculi magis fiant in potestate animi, quam membra genitalia, sed nunqua per huiusmodi membra exercetur voluntarie aliquid impudicum, quin ascribatur animo: quantomagis inpudicitia oculorum est animo semper attribuenda. Item non potest esse matrona pudica, quae per nuncium aliqua verba impudica mandat alicui: quanto ergo magis erit impudicus animus nuncio eius, id est oculo impudicitiam exercente. Bene ergo dicit,

quod simpudicus oculus impudici cordis est nun- cius quia impudicitia huiusmodi mani seste nunciat animum impudicum, secundum quod hominis exteriora enunciat de illo, sicut dicitur Eccl. Im

206쪽

p. LXXXV.CIrca secundum quod dicit, quod concupisce

tia carnis per oculos exercitata, sine alio tactu fugat castitatem. Notandum, quod praeter istud malum, multa alia mala facit hviii sinodi concupiscentia.Vnum est, quod deuirginat animam Ecclesao. Concupiscentia spadonis, scilicet carnis, quae sicut spado corrumpere potest, non faecundare, in bono, devirginat iuuenculam scilicet animam: per huiusmodi enim concupiscentiam, sine alio taetri exteriori, interdum amittit virginitatem anima.'liud est: quod auertit a Deo, Dan. I 3. Exarserunt in concupiscentia eius, & euerterunt sensum suum, declinauerunt oculos suos, Ut non Viderent c lum. neque recordarentur iudiciorum iustorum. 1liud est , quod tradit homine in manibus hostium. sicut Dalida Sansonem Ecclesi 8. Si dederis animae tua hoc est animalitati tuς,concupiscentias suas, faciet te gaudium inimicis tuis. Aliud est,quhd quodammodo quat hominem adultero Mar.3. Qui viderit mulierem, ad concupiscendum eam, iam marchatus est in corde suo . Aliud est, quod generat pessimam prolem, generat enim peccatum.Iaco.2. Con-Cupiscentia , cum concepit, parit peccatum. id autem peius λ Nonne melius esset, quod parerenusinem λ Item euacuat animam omni bono Dan. I 3. Concupiscentia subuertit cor tuum,Vas enim, quod subuertitur, euacuatur omni contento. Item facit desipere, in mutando sensum hominis. Sap. q. Inconstantia cocupiscentiae subuertit sensium scilicet in malitia, suia scilicet primus non erat malitia.

Item paulatim plus. &plus corrumpit hominem,

207쪽

sicut pars putrida corrumpit alias a. Per. I. pugientes eius, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem id est concupiscentiam, quae corrumpit. Item coinquinat, sicut vulnus plenum sanie. 2. Pet. 3. In concupiscentijs immunditiarambulant: in concupiscentijs. scilicet quae plenae sunt immunditia. Item aduersatur spiritui. & impedit ab omni bono Gal. 3. Caro concupiscit aduersus spiritum,& post, Vt non quaecunque vultis, illa faciatis, Item facit hominem de turmis mundi Deo c5trarijs, quae sunt

tres, concupiscentia carnis ; concupiscentia oculorum , & superbia vitae, sicut dicitur I. Iohan. 2.Proinde, cum liniusmodi cocupiscentia tot mala inducat, non est bonorum virorum, ipsam laxare,exem

plo illius iniqui, de quo di citur Dan. II. Erit in cocupiscent ijs 'minarum, sed potius ipsas restςnare, exemplo illius, quae dicit Thob. Mundam seruaui animam meam ab omni concupiscentia: immo debemus eam, mortificare, secundum praeceptum Apostoli dicentes Col. 3. Mortificate concupiscentiam malam. Porro ex intuitu mulieris speciei,

concu piscentia quasi ignis, ex ardescit: Et ideo decet Virum sanctum, ut caueat sibi ab huiusmodi concupiscentia, & ab omni impudico aspectu. Narrat Tullius de ossi.li. a. quod cum essent duo praetores collegae Pericles, de Sophocles, & causa officij conueninent, conti sit quendam iuuenem valde pul cherrimum ad eos intrare, quem cum vidi siet S phocles dixit ad socium: o pulchrum puerum Pericle, & Pericles ad eum, decet Sophocle praetorem non solum mentem, sed & oculos abstinentes habere; Si autem hoc decet praetorem, quantomagis uirum religiosum Z Non est ergo sine culpa viri religiosi, quod habeat oculos impudicos. Et haec pri-

208쪽

D. AUGUSTIVI.ma cauci, quare debet cauere vir religiosus ab impudico mulierum aspectu.

p. LXXXVI. NEc putare debet, qui in seminam fuit oculum, latius in seipsum dirigit um, ab altys se non

viriri ; cum hoc facit, videtur omnino , cst a quibus se mideri non arbitratur. 8 Hic tangitur secunda ratio, quae est ex parte proximi, quare mand attim praedictum est obseruandum S Et notandum, quod aliqui sunt ita stolidi,

quod cum non uident alios, non putant se interθvideri ab alijs. Isti sunt animal stolidum, sicut au-nus , de quo dicitur, quod quando habet caput inter sepes, non uidens lupum, putat se non uideri ab eo. Sunt iterum sicut pueri, qui in ludo quodam recurrunt ad genua matris , ibi abscond.nt caput, & non putant se uideli ab alijs pueris , quos

non uident. Sicut etiam caecus non putat se videri

ab alijs, quos non videt. Ita & multi cum aliquid in disciplinate committunt, circa mulieres, non udi dentes alios; non putant ab eis se uideri, sed non est ita. Non putabat Isaac se uideri, cum i'cabatur cum uxore sua Rebecca, sed uidit hoc Abimelecnrex Palaestinorum, prospiciens per fenestram. Gen. 26. Non putabat ille iuuenis, qui ambulabat, ad- Uesperascente die, iuxta domum meretricis, quem de praehensiim osculata est, se uideri a Salomone, quem tamen uidit de fenestra domus suae prospiciens per cancellos. Prouer. . Nunquid illa mulier, quae depraehensa in adulterio adducta est ad Iesum Iohan. 8. Putabat se uideri, uel adulterans cum ea,

quando sunt & visi, & compraehensi. Sic quodam

209쪽

Dei audacio, multi in huiusmodi , cum se putant I tere, depraehensantur superna prouidentia, non sine causa valde facili, hoc faciente. Qui enim huiusmodi sunt, corriguntur per confusionem inte cum, re nunquam Dei timore corrigerentur . Ideo orat pro talibus Psal. 3. Confiindantur, &conue tantur retrorsum scilicet a malis coceptis retrahantur, prae confusione. Item alijs hoc videntibus ii Tritur timor similia perpetrandi, sicut de Iatroni- 'us depraehen Ias, quiorum depraehensio est alijs ad timorem. Exemplum Actianna 1. de Anania,& S Pn Vra, quibus depraehensis, & punitis, sequitur in

Diltoria. Et factus est timor magnus in uniuersa eccleua,& in omnes, qui audierunt hoc. Item sicut latrones Interdum plus nocent reipublicae, quam raptores, ita occulta peccata, quia frequentius committuntur, & maiores inuadunt, dc minus potest ab eis Guberi; sicut & latrones frequentiu6 nocent, quam raptores, & magnos thesauros inuadunt, ubi raptores capiunt asinos, & capras, non potest paterni lias ab his cauere, quia nescit,quando Veniunt. Reg.26. Immisit Dominus scilicet permissiue latrunculos ChaIdaeorum, & latrunculos Syriae, &latrunculos Moab. dc latrunculos siliorum Amon in Iudam, ut di sperderent eam . Proinde Dominus rei publicae, & amator boni illius facit interdum ut depraependantur huiusmodi peccata, sicut &Domini terrarum adhibent diligentiam magnam, ut depraehendantur latrones, & confundantur.Hiere. a. Quomodo confunditur fur, quando depraehem citur , sic confiisae sunt domus Israel, quae religi

z'Megnant. Igitur huiusmodi homines videntureterdum, & depraehenduntur, Deo procurante , si propter alium timorem, & propter bonum c .

210쪽

LXXXVII SEd etsi taleat, ct a nemine hominum videatur, quid fuist de illo desuper inspectore ς quem latere

nihil potecti, in ideo putandus eis non videre ; quia tanto videt patientius, quanto videt sapientius ' Isti. ergo vir sancitus timeat displicererne velisseminae Ie placere. Illum cogitet omnia videre: ne uelit forminam male videre. Illius namioin hac causa, commendatus est timor, ubi scriptum eis abhominatio es Domino defigens oculum .s Ad obseruandum mandatum pr di istum ponitur hic ratio tertia , sumpta ex parte Dei, quoad eius intuitum. Circa quem quattuor tangit. Primo quantae sit virtutis quia ipsum nihil potest latere j Secundo quam fatui sunt, qui putant contrarium, ibi An ideo putandus est Scc.) Tertio ex hoc, quod postquam due rationes praedictae debent mouere, concludit propositum, ibi Illi ergo &αὶ

Quarto conclusionem auctoritate confirmat .d. Illius namque

l Circa primum Notandum, quod si hominum

aspectiim quandoque lateant aliqua facta nostra, tamen diuinum intuitum nihil potest latere. Tenebrae enim quandoque impediunt aspectum humanum, sed non sic diuinum. Iob. 23. Non simi te- Hebrae , & non est umbra mortis, ubi abscondantur ibi, qui operantur iniquitatenta Item obstacula, ut

Parietes , & similia, sed non sic diuinum EcclesΣ3. Oculi Domini multoplus lucidiores, super solem, quia scilicet radij ilares non pertranseunt , ubi est medium opacum; oculi vero Domini omnia quan- runcunque opaca pertranseunt, sicut oculi, qui dia

cuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION