Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

religiosi aliquid illicite accipiant, idest sine licentia: quod vocat occulte fieri r quia fit sine licentia praelati. Q Umquam autem hoc semper sit vitandum, dc tanquam malum cauendum: tamen specialius caueant viri sancti a literis, &munusculis recipiendis a mulieribus. Et ideo dicit Hiero. Dulces literas, & crebra munuscula sanctus amor non habet. Huiusmodi enim sunt amantium stulto more ; & sunt species mali, a qua cauendum est. secundum Apostolum. Item per haec inspecta reducitur mulier ad memoriam, per quod solet sanctos diabolus infestare. Item per haec nutritur, & augetur assectus circa mulieres, quod est valde periculosum , quia de facili degenerat in malum . Itemper haec familiaritas mulieribus acquiritur , quae quam sit reprehensibilis, patet ex dictis. Item huiusmodi munera sunt quasi inutilia de recipienti, de alijs: Et ideo ranquam a superfluis caueant, quI nocurant nisi de necessarijs in hoc mundo. Item Notandum, quod quidam sunt, qui ratione antiquitatis, vel alicuius excellentiae qualiscumque solent aliquando plus excedere in huiusmodi receptione reputantes, quod verecundum sit eis, vel indecens licentiam assidue petere pro huiusinodiminutis recipiendis. Et praelati quidam, qui in minoribus fratribus ista rigide corrigimi, maiores vero non audent corrigere. Praelati isti sunt sicut Mimaitholeon, qui dicitur leo formicarum, qui in formicas deseruit, ita & isti in minores. Eco

tra vero faciebat Dauid , qui pugnauit cum leonibus: quod quidem est pro

bitatis: Primum autem ignauiae .

282쪽

cumque magis est corrigendum in maioribus. Ipsi enim sent exemplar minorum,Exemplar.Vero, Vnde alia transcribuntur, primo,& diligentius so- .let corrigi. Item ipsi sunt caput minorurn.. Sapientl tl enim medico maior est cura de infirmo per totum corpus in patiente de curatione capitis: eoi quod inde fluunt bona, & mala in alia membra. d. Item ipsi sunt fons, unde fluunt rivuli exemplo ru. Non possunt autem rivuli esse clari fonte turbato: Et ideo primo purgandus est sens, ut puri sint riuu-: li . Hinc est, quod in purgatione Israelitici populia mulieribus alienigenis, primo inceptum est a naaioribus scilicet a filijs Iosedech, & fratribus eius scut habetur 3. Esdre. 9. Hinc est etiam, qu6d Dominus plus increpat maiores inter Iudaeos scilicet scribas, & phat i seos, quam minores, licet omnes essent reprehens siles. Hinc est iterum, quod in

die coenae primo lauatur maius altare, quam minΟ-ra: quia ad purgationem maiorum primo, & prin-l cipalius est intendendum. Et ideo Ezech.9.Dicimzl viris deferentibus vasa intersectionis, a sanctuarios meo incipi te. C perunt ergo a v1ris senioribus,quil erant ante faciem domus. Cum ergo tot ratione&ostendant, quod maiores magis sint corrigendi: l quanto magis absque acceptione personae, Olmsub eodem voto vivant, sunt sicut alij corrigendi

Et ideo dicit vir sanehus quicumque) quasi dicati quicumque ille sit absque acceptione personae.

283쪽

p. CVI. ΙTem attendendum est, quὁd ille , qui gratis recognoscit culpam . videtur magis D nitens,qua ille, qui non recognoscit, nisi conuicius. Et ideo Hignus est maiori misericordia Lucae. Ι 8. Si poenitentiam egerit dimitte. Praeterea quo benignius agitur cum illo,qui gratis culpa suam recognoscit: eh magis videntes hoc animantur ad similia, sicut ad dominum Iesum studacius appropinquabat peccatores propter benignitatem, quam eis exhibe-hat. sicut patet Lucς I 1. Praeterea reus quanto plus sati sat actorem, ociudicem: tanto, si sinaliter inuenitur in culpa, dignus est p amatori: Et quanto minus fatigat, dignior est gratia. Q ij autem norecognoscit culpam nisi conu ictus, multum laborern praestat iniquitate sua accusanti, de iudici:Q Hautem gratis recognoscit, quasi nullum laborem praestat eis. Ex his ergo patet, qudd recognoscens culpam sitam gratis, multo minus est puniendus, quam conuictus. Et ratione sui, qui a poenitens videtur. Et ratione assistentium, qui ad bonum ex

hoc prouocantur: Et ratione contra eum agentium,

quos minus fatigat: Et propter hoc bene dicit pateatur illi in quod intelligendum est, non quo ad totum , sed quo ad tantum. dc oretur pro eo) ut sicut benigne agitur cum eo ab honaine, ita de Deus etiapie agat cum eo. Sic igitur circa praedictiim mandatum declarata sunt tria: Vnum est,quod non parum est malum religioso aliquid, quantuncunque modicum, sine licentia accipere: d innuit August. cum dicit in tantum progre11us fuerit malu

ρ.ὶ Mug est:quod istud corrigendum est in om

nibus

284쪽

nibus absque per nar acceptione, quod Itinuit cum dicit squicumque autem &c.ὶ Aliud est,quod leuius est istud puniendum in confesso, quam in conuicti , quod tangit cum dicit si haec ultro &c. quod intelligendum est similiter faciendum in omnibus alijs culpis gratis confessis. Eretum cap tutam re uisVEnes η- as in unam habeatis, sub uno cun G, vel duobus, vel quot si cere possint ad eas

excutiendas, ne a linea lassimur.

Hoc est quartum capituIum regu Iae, in quo agitur de his, quae pertinent ad religiosos, inquantum sunt in statu necessitatum inultarum .Primo autem tradit mandata circa huiusmodi necessitates: Secundo circa ossiciaIes , qui circa haee sunt necesssari; .ibi. siue autem qui cel Iario, siue qui vestibus prςponuntur in Licet autem sint Variae n cessitates religiosorum : tamen duae int maioreS,& circa quas solent fieri frequentius defectus, scilicet indigentia vestium, & infirmitas. Et ideo circa hoc ecialiter tradit mandatum : Circa secundum ibi. lauacrum etiam corpori &c.ὶ Circa primum hic. Et notandum, qudd interdum offenditur in religione in negligentia custodiendi vestes: & ideo tradit mandatum circa custodiam v stium dicens s Vestes vestras &c. Interdum circa ccarentiam ideo tradit mandatum circa prouisonem dicens. s& sicut pascimini &c. Quand que circa distributionem: & ideo tradit mandata R 3 circa,

285쪽

circa, hoc dicens s si fieri potest &c. in Q randoque

circa operationem : dc ideo tradit circa hoc mandatum dicens stamen si vestra toleratur infirmitas.&c.ὶ Quandoque circa receptionem uestium collatarum : & ideo tradit mandatum circa hoc dicens

consequens est e c. in Quandoque circa lotionem r, ideo tradit mandatum circa hoc dicens indumenta vestra &c. in

Circa primum attendendum e , quod aliqui, licet custodiant vestes a lotionibus, & igne,& huiusmodi magnis laesionibus: tamen non a modicis, sicut est a corrosione vermium, &similibus: Alij vero ita sunt solliciti custodire vestes suas, quod

reponunt eas in arcis suis,& non in loco communi, Aliquando vero, cum ponuntur in loco communi, sunt tot vestes, & tam pauci custodes communes,

quod non sufficiunt, dc ideo in isto mandato, quod est circa custodiam vestium, tria dicuntur contra ista tria. Contra primum s ne a linea laedantur. Contra secundum sin unum habeatis.) Contra testium. sub uno custode, vel duobus, vel quot sufficere possunt&c.)Cap. CVIII. Ε Si autem argumentum ex hoc manifestum, in

res communes monasterij siue ad vestitum, siue ad victum , siue ad alia quecumque pertinentes sunt cum magna diligentia conseruande, quantumcunque sint modica: Hinc est, qu5d sicut supra di- Oum est, legitur in lib. collationum, quod cum quidam frater in si a hebdomada lauaret legumina, tria grana lenticular per eius negligentiam cecidissent in terram collapsa de manu eius: quida alius

286쪽

pertransiens ,& videns hoc denunciauit abbati:& iudicatus quasi sacri peculij neglector suspensus

est ab oratione, nec aliter remissus est, nisi eu prius publica poenitentia diluisset. Hinc est etiarn,qubddicit dominus Io. 6. Colligite Dagmenta, ne pereant . Hinc est iterum, quod diues euangelicus hropter micas mensae suae male custodita S, cum canes illas comederent, & Lazarus non post et de eis habere, punitus est in inferno gutta aquae negat is

Greg. Guttam petijt, qui micam negauit. Porromu ltiplex est ratio, quare a religiosas, & maxime cum sint pauperes, huiusmodi, licet modica diligenter seruanda sunt. Si enim diuites seculi huius

male custodiunta, non oportet eos alias grauari quet rendo, cum adhuc abundent: pauperes vero religiosos, his perditis, oportet quaerere ab alijs quanto plus quςrunt, tanto plus eos grauant. Paulus ne grauaret subditos, qui tenebantur ad stipendia, laborabat manibus suis. sicut dicitur 1. Thessa. q. Qtanto magis tales elaborata ab alijs debent custodire, ne iterum grauent eos 3 Item apud seculares ut frequenter veteres vestes, &residua bonorum aliorum male expenduntur, apud religioses Vero expenduntur in pauperes: Si ermo secundum

verbum Apostoli operandum est manibus proprijs, ut habeat quis, unde tribuat necessi ratem patientibus : Eph. 4. quanto magis isti debent seruare diligenter, qu ς sunt futura pauperum λ Item frequenter ea, quae habent religiosi, sunt de necessitatibus pauperum, quae sibi subtrahendo largiuntuli eisde: Cum quaerso conscientia possunt haec negligenter . custodiri a seruis Dei, quae propter eos uitae suae

pauperes subtraxerunt λ Quale fuisset si Helias p . nem Paruulum, quem sibi dedit pauper uidua, de

287쪽

suae vitar necessitate dimisisset perire 3 Non sic secit, sed ipse, ipsa , & domus eius comedit, o

meritis eius, diuina virtute, in viduae usus farinula, & lechitus olei non defecerunt Regum. II. Itern huiusmodi, quς dantur religiosis pauperibus, dantur pro peccatis ,& ideo sunt pretium animarum . Qi Ble autem est, denarium, quod est animarum pretium non curare qualiter tractetur 3 a. Regum. 13. dicitur de David, quὁd noluit bibere poriculum animarum, de aqua cisternar de Beth leem sibi apportata. nto magis cauendum est Dei feritis, ne pretium animarum inutilius pereat apud eos 3 Item sicut person ς religiosae sitiat domino consecratae, ita & bona, quae eis dantur, domino consecrantur: res autem sacra solent diligentius custodiri. Ideo dicitiir in libro collationum de antiquis patribus. Omnia quae sua sunt, credunt domino consecrata: propter quod, si quid fuerit in monasterio illatum, ut sacramentum, cum omni decet nun t reuerentia debere tractari. Certum autem est, quhid illud, quod sic tractatur , diligentercustoditur. Item sunt quidam Domini, qui non exigunt districtam rationem a suis ministris de bonis manibus eortura commissis, & ideo ministri eorum solent negligentius bona eorum custodire: Dominus autem non est talis, immo adeo requirit rationem distriinam, quod ponit in carcere ministros suos, donec reddant nouissimum minutum,sicut dicitur. Luce. Ir. Cum ergo religiosi sint non domini, sed ministri bonorum eius, cum quanta sollicitudine debent illa custodire, de quibus exigetur ratio tam distrieta 3 Attendant ergo religiosi pauperes, quod ea, quae habet monasterium, data sunt eis tanquam

pauperibus, de quod eis superfluit, est in pauperes

288쪽

expendendum. Ipsi quoque qui largiuntur, interduin sunt pauperes, & quod data eis sunt animarum preci una: Sunt etiam ipsa Deo consectata quod de eis oportebit districtam reddere ratione. Et ne peream, aut inutiliter consumantur, vel eac aliqua negli gentia deteriorentur, vel in aliquo imdantur, custodiant diligenter.

exmno vestiario . .

Hoc est mandatum, quod traditur circa vcstra prolaisionem. Et tanguntur hic tria scilicet Substantia mandati, cum dicitur sinduamini) Modus implendi, cum dicitur ex uno vestiarioὶ Ratio mandati a simili tracta: cum dicitur sicut palcimini ex uno cellario.) Circa primum notandum, quod multa maIa 1 lent sequi ex negligentia prouidendi competenter religiosis in vestibus. Sequuntur enim ex hoc Infirmitates corporum, quae facile ex frigore contra huntur, quas & interdum mors sequitur. Hinc est,

quod ille summus abbas postquam primi parentes

facti sunt passibiles,& mortales: fecit eis sicut dicitur. Genesis. 3. Tunicas pelliceas, quae Valent contra frigus, relinquens in hoc exempluria alijsabbatibus, ut suis si1bditis competenter prouideant

in vestibus contra morbos ,& mortes. Item vitia animorum scilicet contentiones, & murmura:cum

conqueritur aliquis se dererius accepisse, qua prius habuerat: & indignum se esse, quod non ita Vitiatur, sicut alius frater vestiebatur: sicut dicit inna Augustinus. Item contemptus apud imperitos,quio videntes

289쪽

videntes pauperem in sordido habitu, non honorant eum, sicut vestitum decenter:sed conremnentes dicunt ei. Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum, sicut dicitur . Iacobi. 2. Et ex hOC consurgit, quδd minus decenter vestiti apud homines mundi, non habentes accessum, non possunt apud eos proficere , sicut expedit eorum saluti. Item honor reliuionis. Honorant enim multi vehimentum, vel dpeciem. Et ideo hoc videntes in religiosis, fugiunt eorum religionem, qui propter hoc potest dicere illud. Psal. viderunt me foras, fugerunt a me. Item infamatio eiusdem. Exemplum . Cum diceret quidam coram quodam philosopho de duobus, quorum unus erat pauper, alterdiues, qubdessent amici. Dixit Philosophus. Cuergo unus pauper est, alter diues: amicus non est, qui fortunae particeps non est . Item possunt diςere multi midentes istum bene vestitum, alterum ma-de: quae est ista fiaternitas, quae est apud istos, qui sic dissimiliter sunt vestiti 3 Item charitas sic male prouidentium in vestibus suis subditis superatura natura: cui summa cura est de bene vestiendo omnia,quae sunt sub cura eius. Non solum enim gres.shilibus dedit pedes, & volatilibus plumas, εα natatilibus coria, sed etiam terrae nascentibus pulchrum colorem. Ideo dominus Matth. 6. Docet hoc considerare dicens. Considerate lilia agri: dico autem Vobis, nec Salomon inumni gloria sua coopertus est, sicut unum est istis. Quid potest paterna cura ad haec dicere, considerata naturae diligentia erga suos Z Propter ergo praedicta mala cauenda valde curandum est correctoribus religi

num , quod statribus prouideatur in vestibus diligenter.

290쪽

Irca secundum Notandum, quod iniquibuαdam religionibus maxime possessiones habentibus, prouidetur canonicis hoc modo: videlicet quod datur cuilibet certa imma pecunie, quolibet anno, de qua prouidet sibi in vestibus, licui vult. Sed hoc est expresse contra regulam, quae dicit supra s distribuatur vietiis, & tegumentum,vel vestia

mentum, non aequaliter omnibus : quia non aequa-

Iiter valetis omnes. Per huiusmodi modum equalitatis prouidetur plus, & minus in drgenti. Pra terea hoc vel est proprietas, vel saltem proprietatis species manifesta : quorum utriamque cauendum est. Item per hoc datur interdum occasio expenderi di, quod pro vestibus datur, in usus alios praeter Domini voluntatem, quod furtum reputatur, adhuc remanet eadem indigentia vestium.Propter hoc alij haec inconuenientia declinare volentes faciunt aliter, ordinantes, quod illud, quod datur pro vestibus fratri, siue dein tus, siue de seris, sue in panno, siue in pecunia, seruatur eidem sub communi custodia: ita tamen quhd alij nunquam detur . Sed hoc iterum est contra regulam: quae Vult omnia esse communia. Et infra dicit expresse clahuiusmodi, quod in locum communem redactuin cui necesse merit praebeatur. Praeterea per hoc aufertur uilis sanctis ills confidentia de Deo, quae dicit eis non esse cogitandum de crastino, cum idi sis per hoc prouideatur usque ad annum, uel ma- . num tempus certitudinaliter de uestibus per huiusmodi ordinationem : contra illud Matth. 7. Et

de uestimento quid staliciti estis 3 Item hoc non

SEARCH

MENU NAVIGATION