Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

tes morum, corporum. Ista ponit Berm

P Ost b c notandu m, quod sicut sunt aliqua in

pti ad societatem aliorum ; ita sunt aliqui, qui laborant Iaoc vitio, quὀd vix potest initentri socius, eis placeat. Isti sunt, qui qu4ndoque refutant alios, quis0lent esse custodes fratrum diligentes ,&e'ium desectus non tacere. Isti sunt similes in-1armis, qui nolunt habere medicos, qui eorum infirmitatem videant, de remedium apponant, contra hos dicit Beria. ad Eugenium at Contubernato tuos habeas, qui vitae tuae custi des sint, &testes. Si autem hoc faciendum est Papae, quomodo minores audent hoc renuere Θ Quandoque vero refutanc

alios timore reccati; timent enim fragilitati suae, ne cum eis incurrant peccatum a Ii quod impatientie, vel iracundiae, & huiushaodi. Sed ipsi debent considere, quod propter bonum obedientiae Deus custodiret eos,ne intrarent in tentationem.si forte inuaderet. Item quandoque refutant alios ratione maioritatis volentes magis praeesse, quam subesse socio. Sed contra hoc est exemplum Christi, qui fugit, ne praeficeretur in regem. Ioh. Subiectus tamen Voluit esse parentibus Lii.r. hoc etiam idem voluit obseruari indiscipulis Mat. 22. Quicunque OInerit inter vos maior fieri, erit minister vester . Item quandoque rarione in flexibilitatis;sunt enim aliqui, qui ambu Iantes in sua propria VolUntate, M sensu non postular trahi ad aliorum VoIuntatem. Isti nolunt icios,nisi quos possunt ducere ad mam i oluntatem. Sed contra hos est vitium propris Voluntatis, quod vaIde reprehensibile est in religi

322쪽

so. Item quandoque ratione delici Ortim; fiant enim proni aliqui ad culpas committendas;Sed sicut aliquando bonus Angelus deberet deserere peccatorem, quod non facit; sic boni viri non debent ab horrere societatem malorum, sed potius sicut medici debent eis assistero in spe meliorationis. Sene. Illos tecum admitte, quos meliores facere posses. Item quandoque ratione religionis ; sunt enim aliqui , qui viris valde religiosis nolunt adiungi, similes illis, qui Sap. a. dixerunt, Gravis est nobis ad videndum, quoniam dissimilis est ali)s vita illius: Miales sunt stulti, quis enim indigens non vadat potius ad abundantes domos, quam ad vacuas. Indigens fitietibus non vadat potius ad arbores plenas, quam ad stet iles. Vnde viris magnae religionis debemus nos diligenter adiungere, ut de plenitudine eorum accipiamus. Ex iam dictis tria eliciuntur scilicet, quod piet Hatus debet esse disi retus inas ciando subditos, & quod omnes debent se socios exhibere , & quod nullus debet sibi assignatum socium

refutare.

Dι diligentia circa infirmos. p. CXXVI. AEgrotantium cura, siue pon aegritudinem resciendorum , e aliqua imbecillitate, etiamsine febribus laborantium, uni alicui libet iniungi, te ipse de cellario petat,quod unicuique opus e se prospexerit. Hoc est mandatum, quod quarto traditur circa necessitates infirmorum, quod versatur circa specialem curam, quae est exibenda eis; nam quando non assignatur specialis prouisor infirmis, in multis negliguntur ; quia communis prouisbr non suf- scit

323쪽

ficit. Item cum non ministratur de communi infirmis competenter, datur occasio multis reseruaridi aliquid pro in sirmitatis necessitate, quod sapit

proprietatem, si fiat etiam sine periculo proprietatis de licentia. Porro ad habendam magnam curam de infirmis fiatribus, scut hic tangitur, multa mou en t fratres , & maxime praelatos. Primum est miseria: inter omnes enim miserias, ad quas λ-let se extendere misericordia, nulla est adeo afflictiva. Item milia facit ita impotentem hominem ad releuandam suam mi seriam. Item nulla miseria est, quae non facilius releuari possit. Praeterea religiosus propter Christum reliquit sua, de quibus poterat subueniri in infirmitate, reliquit& seipsu, qui sibi poterat illis deficientibus aliqua procurare , quod modo non potest sine alterius voluntate.

inania ergo impietas esset, si illi, qui hoc pro Christo reliquit, Vicarius Christi, & serui Christi non

adhiberent curam sollicitam in sua infirmitate et Christus enim exemplar nostrum non legitur tantam curam habuisse de aliquibus miserijs, sicut de infirmis ; non enim legitur vestisse nudos, recepisse hospites, visitasse incarceratos, famelicos legitur recreasse ; sed raro, de infirmis vero legitur curam diligentem habuisse,inodo confortando dicens c fide fili,modo tangendo propria manu etiam leprosum, modo erigendo, modo plene sanando. Item

hoc est proprium officium praelati ; ipsi enim sicut

boni pastores debent curam gerere de otie et rotante. Ne dicatur eis illud Ezech. 3 . Mod infirmum erat, non consolidastis. Item sunt medici, cuius est magis curare de infimis, quam de sanis Matth. 9 Non est opus medicus valentibus, sed male ha-'b.entibus. Item sunt matres: Sed heu quidam prae

324쪽

lati sua duricia implent illud. Threno. . Manus mulierum misericordium coxere filios suos: Sadum debent esse misericordes ad subditos suos,duris operibus nimis vexant eos, quasi carnes in lebete. Non est haec natura mulierum erga infirmos ueimmo ipsae sunt,quae curam maiorem habere solent

de infirmis Eeclec 3 6. Vbi non est mulier , in gemiscit aeger.

De mutuo seruitio fratrum. p. C XXVII. Sue autem qui cetaris,sive qui venibus ,sive qui

codicibus praeponuntur , sine murmvire simiane

fratribus suis. Sicut diqum est in initio quarti capituli regulae. Hic incipit tradere officiales circa seruitium staternarum necessitatum. Etest notandum, Possiciales quandoque offendere selent in modo seruiendi scilicet quando seruitium faciunt cum murmure , quandoque in modo distribuendi res ad suuomcium pertinentes; circa primum traditur hic mandatum, circa secundum postea ; quando dicitur Codices certa hora&c. Circa mandatum prae'ns nota, quod quaedam sunt necessitates circa spiritualia, ut libri et rca studium ;Quaedam circa temporalia,& haec circa duo pr cipuenilicet cirea victum, & vestitum ; Et secundum haec scilicet tria

distinguit tria genera ossicialium dicens siue qui cellario) quo ad victum siue qui vestibus) quo ad secundum scilicet vestitum siue qui codicibus quo ad studium: Et idem intelligendum est in alijs ossicialibus, scilicet quod serviant fratribus suis, &hoc sine murmure faciant. Ex hoc mandato etiaciuntut

325쪽

ciuntur tria: Primum est, quod officiales furit in monasterio constituendi circa diuersa dii tersi dices siue qui cellario, siue qui vesti&c.) Secundum qithd fratres debent sibi inuicem seruire. Tertium quod sine murmure. Primum fackndiim est a praelatis propter semetipsos, ut ipsi melius vacent spiritualibus, quae magis ad eos pertinent, cum Circa necessitates proximorum alij pro eis occupantiar. Exemplum autem sic faciendi reliquerunt Apostoli, qui constituerunt ministros, qui vacarent mens s. ut dicitur Considerate fratres viros ex

vobis boni testimonij, plenos spiri tu sancto, dc sapientia, quos constitia amus super hoc opus, nos Nero orationi, dc ministerio verbi ministrantes erimus ; inde laudabilem modum constituendi officiales , non enim subito: sed cum deliberatione, ει oonsilio constituerunt eos. Considerate inquiunt, quasi deliberate habete consilium. Item non cum consilio extraneorum, sed strorum; unde dicunt. Fratres vos qui estis scilicet fratres nostri. Item non constituerunt ad hoc sexum muliebrem,

sciat permittitur alicubi, quod vetulae cognatae seruiunt aliquibus , quod ab hominabile debet esse apud religiosos ; ideo dicunt viros. Item non e X-traneos, sicut fit in quibusdam monaster ijs, in quibus seculares constituuntur; ideo dicunt ex vobis. Item non quosci inque viros, sed boni testimonij ; unde addunt: plenos spiritu sancto, sapientia. Officiales enim propter alios debent esse farnosi: quia habent occasiones multas peccandi, nisi sanctitas eos retrahat, & ideo debent esse sancti. Quia vero habent dispensare multa, quae sine sapientia bene fieri non possunt i requiritur in eis sapientia.

Item faciendum est hoc propter subditos, quia sic

326쪽

eis seruitur stissicientius. Exemplum de Moyse,qui ad consilium Ietro diuisit onus suum in plures, ut melius seruire popolo sirificeret. Item faciendum est propter ipsius religionis exigentiam, in qua omnia debent fieri ordinate. Multum autem valet ad confusiones euitandas, quando diuersi in diuersis seruiunt, es scit ossicium suum unusquisque, sicut fuit in curia Salomonis, de qua scriptum est 3 .Reg. Io. quod regina Sabba videns ordinem, scilicet incuria eius, non habuit ultra spiritum. Item ad secundum debet mouere exemptu Angelorum, qui

ut ait Apostolus) Omnes sunt administratorij spiritus, in ministerium missi. Exemplum virginis Mariae, quae licet puella tenera, & praegnans, ascendit in montana cum festinatione ad seruiendum Elisabeth Luc. I. Maxime autem exemplum Iessi Christi, qui cum in habitu regio non posset seruire hominibus, accepit formam serui, ut in ipsa nobis seruiret. Ego autem inquit in medio vestri sum; scut qui ministrat Luc. 21. Nec debet apud religiosos esse consuetudo, quod seculares eis praesenti liter serviant discalciando, pedes lauando, S similia facientes: Et hoc triplici de causa, Primo quia hoc sapit Rcularitatem quandam;Secundo propter infirmitatem saecularium , qui possent videre multa'; quamuis licita apud viros sanctos; in quibus scendalizarentur, si assisterent eis in huiusmodi seruiths. Tertio propter periculum infamiaei lingua enim secularium multum lubrica est, & de facili apud extraneos deferrent aliqua, quae vident, augent frequenter. Et ideo sibi inuicem seruientes non debent recipere faeculares ad sua seruitia; nisi forte interdum a longe in coquina, toria,

similibus, quae in absentia eorum fiunt. Adboe

327쪽

facit exemplum Christi, & Apostolorum,qui nunquὶna leguntur huiusmodi famulos habuisse.

Circa tertium sero notandum, quod quidam, licet interdum serviant fratribus suis; tamen hoc faciunt cum murmure similes dςmonibus exeuntibus ad mandatum Domini, sed cum clamore. Item sunt sicut rota,quae faciendo seruitium alios inquierat. Eccles. 32. Praecordia fatui, quasi rota carri. Et bene dicitur fatuus; quia dc opus fatui facit, dc mercede se priuat. Item facit sicut cocus, qui in cibo, quem parat, ponitici. st

p. CXXVIII.

COdicet certa hora singulis diebus petantur, eo

tra horam qui petierit, non accipiat. Sicut errantioniciales seruiendo cum murmure, ita errant interdum dispensando indebite .fEt ideo hic tradit mandatum circa secundum, in quo erratur dupliciter, aut quando datur, quod dari non debet; aut quando non datur, quod dari debet. Circa primum traditur hic mandatum in spiritualicum materia circa libros, circa secundum tradita ibi vestimenta vero & calceamentaὶ Porro intentio huius mandati est, quia amore studij in libris, aliqui religiosi interdum dimittunt orationes, Vel diuinum officium, vel alia ad obseruantias regul res pertinentia, quod est reprehensibile, propter quod dicit. Codices certa hora singulis diebus petantur in Ex hoc mandato eliciuntur quinque, scilicet qubd libri procurentiit, vel habeantur, qubd. habui diligenter custodiantur, quod custoditi inc usum

328쪽

D. AUGUSTINI.

Vssim ponantur, clubd religio propter studium non negligatur; quod tales recipiendi sunt ad ordinem, qui ad studium habeant aptitudinem.

PRO CV RENTVR.

CXXIX. CIrca primum nota, quod sapientiactaestis est

sicut sons, qui de cetio venit per canale libroruio. Eccles. et . Ego quasi aquaeductus exivi de Paradiso, quasi dicat, ad modum aquaeductus veni per scripturam librorum. Sed heu sunt aliqui religiosi, qui magnam sollicitudinem ponunt, & magnas expensas faciunt ad habendum aquaeductum, per quem veniat fons aquae materialis in domum tuam, ad purgandum sordes corporeas, ad irrigandum hortos, ad commoditates multas habendas per singulas officinas, & de conductu sapientiae cς- testis, per quam sordes peccatorum purgantur, corda ad omne bonum proferendum irrigatur, parum curant. Non sic dicitur de Salomone, qui non solum super omnia temporalia, sed super salutem, de omnem pulchritudinem, seu speciem corporis diligens , , estimans sapientiam, sicut dicitur Sap.7. deprecatus est Dominum dicens . Mitte illam desede magnitudinis tu , Ut mecum sit. Item auctoritates, quae sumuntur de Verbis sacris, siliat quasi arma, quibus & destndimus nos, & impugnanus intimicum. Cum religio sit domus regis; ibi semper

debet esse armatorium, in quo inueniantur huiQ- modi arma. Constat etiam, qubdarma praedic

toris sunt auctoritates silmptet de libris,iuxta illud. Gladius spiritus, qui est verbum Dei. Item reis

v ligio

329쪽

ligio est quasi castrum obsessum a daemonibus, ubi necessiaria sunt duo scilicet arma, & vietias. Item dicit Magister in hystorijs. Et Vincentius in Spe culo hystoriali : quod Ptolom us studiosus,&li-hrorum cupidus Demetrium bibliothecae silet prς- fecit , cumque inquisisset numerum librorum ab eo, respondit 2o. millia adesse, hic non contentus libris gentilium, audiens in Iud a libros esse legis petiuit septuagintaduo interpretes, scilicet de una quaque tribu lex, ut de hebraeo in graecum transferrent: quod ut facilius obtineret. Iro. millia iudeorum, qui in regno suo erant serui, restituit liberi ti , dans pro capite Dominis eorum I 2o. drachmas argenti . Plato etiam fuit tantus amator librorum, quod sicut Hiero. ait, scribens mortuus est. Sed prolidolor quidam religiosi plus curant de aedificus corporalibus, quam de libris, quibus aedificantur mores. Non fuit talis Augustinus, qui tot dibros proprio labore composuit. Et sic Voluit a. profestaribus suae regulae fieri, cum velit eos studere quotidie certa hora, &ad hoc libros petere; capesse non potest, nisi habeantur.

3 DE CV STODI A LIBRORVM.

p. CXXX. CIrca secundum nota, quod apud quosdam,qui

diligenter custodiunt caseos a muribus, poma , & pyra a putrefactionibus, Vestes a tineis; ita male custodiuntur libri sacri, quod modo per irre Merentiam in eorum manibus viliter deturpantur; modo per negligentiam amittuntur; modo per inseriam destruuntur;quod est valde reprehen sibile . Huius-

330쪽

Huiusmodi enim libri sunt res sacre . cuod sic patet, dicit Magister in hystorijs , 6 Vincentius in Speculo hystoriali, quod cum Ptolom us pi dictus

vellet dare operam, ut libra legis diuinae sibi transferentur . Demetrius librarius sutis dixit, quod hoc opus non poterat fieri niti per cultores Dei,dicens quod Tio pontius,cum hystorijs suis, quas scribebat, Voluisset eos inserere, ver i s est in anaentia per dies triginta, Theodoctus quCque pro eadem causa caecus est D ctus. Ex quo patet magna sanehitas librorum legis diuinar, propter quam sic puniuit Deus eos, qui indigne tractauerunt. Item Deuter. 21. MCyses praecepit deutronomium poni in archa in manna, & virga, rebus miraculosis. Et beatus Franciscus quando inueniebat aliquam ce dulam in terra, in qua erat scriptum nomen Iesu, elevabat illam cum magna reuerentia, & ponebat in loco honesto. Certe iste thesaurus non est vilis, sed preciosissimus Sap. . Diuitias nihil est duxi in comparatione illius ; nec comparaui illi lapidem

preciosum ', quoniam omne aurum in comparatione i ii i us arena est exi gua, & tan qam lutum ς stimabitur argentum in conspectu illius. Cum maxima ergo diligentia libri sunt custodiendi, in quibus

talis, & tantus thesaurus continetur.

. Cap. CXXXI. CIrca tertium nota, quBd licet quidam habeant

libros, &bene custoditos; tamen raro, Vel

numqua in legunt in eis. Dicitur, quod Rex Franciae Ludovicus, cum quidam religiosi ostenderent. V a ei

SEARCH

MENU NAVIGATION