Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

terminandis: ibi aut quam celerrime finiatis. Cap. CXLIV.CIrca primum nota, qudd litigare non est res,

quae deceat viros. Sen. Litigare muliebre est. Item ribaldorum est commorantium in tabernis: Prouer. 23. Cui rixς et nonne his, qui morantur in vino, dc student calicibus epotandis Z Item demoniacum est. Aug. Nihil est similius actibus daemonum, quam litigare non erubescunt. 8 Legitur inviti spat. quod dictum fuit Sancto Machario, qui

fuit excellentissimae vitae quod nondum venisset ad mensuram duarum mulierii, quae erant inciuitate: Et cum venisset illuc, & requisiuisset de vita earu, inuenit, quod erant Vxores duorum fratrum, quindecim annis insimul commoratae missent, numquam litigassctent inter se. Sciendum, quod tria solent esse occasio litium. Primum est rerum Proprietas, quia Vnus dicit, hoc est meum, & alter meum. Sen. Quietissime viuerent homines, si tolerentur ista duo pronomina meum, & tuum. Aliud est carnalis necessitas : vicum non prouidetur alicui, sicut caro sua requirit, Iaco.A. Vnde lites in vobis : nonne ex concupiscentios vestris, quae militant in membris vestris λ Tertium est superbia. Prouer.

13. Inter superbos semper iurgia sunt. Qu)m longe debent ergo esse lites a religiosis, qui nihil possimi habere proprium, qui debent esse ex toto secundum carnem mortificati, & summe humiles spiritu . Vnde Apostoliis. Seruum Dei non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes. Porro ad

Cauendum lites sunt multa remedia . Primum re-Ωqnatio interioris comotionis per silentilam : Cum enim

352쪽

enim qui dimittit aquam,caput sit iurgiorum: sicut dicitur Prouer. II. Eccntrario qui continet tui iusmodi impetum, causia est quietis, & pacis. Et ideor bene dicitur Eccles 28.Ne struas ligna In ignem linquatit c od fit cum habentur cum eo verba litI- iosa . Tertium est deuitatio verborum habentium materiam litigiosam. a. Tim. a. Stultas, & sine disciplina quaestiones deuita sciens, quod generant lites. rium est cauere ab illis , quae sunt occa Nolitis, ut iactantia. Prouer. 18. ini se iactat, & dilatat, iurgia excitat. Item derisio. Prouer. 22. Eijcederi sorem, re exibit cum eo iurgium. Item iracundia Eccles 28. Homo iracundus intendit litem.Item peruersitas Prouer. 26. Homo peruersus suscitat lites.

p. CXLV.CIrca secundum nota, quod quando lis orta

non cito terminatur, sumit magnum damnil, sicut de igne, quando accensiis non cito extinguit.

Et ideo beatus August. circa terminationem duo ponit , videlicet quod terminetur non solumi cito, sed celerrime. Et causam subiungit dicens. Ne ira crescat in odirim.) Quantum autem malum sequatur ex ira crescente in odium, 'stendit per duo, quq ex hoc sequuntur scilicet. Excitatio animae in iudi

cando. Propter quod dicit s& trabem faciat de restuca) Aliud est homicidium eiusdem ideo addit & animam faciat homicidam Quod probat per illud i. Iohan. 3. odit fratrem suum, homicida

est. Porro ad terminandum litem exortam multa

sunt, quibus lent uti viri sancti. Vnum est, quod recedunt caute de loco, in quo est lis. Exemplum

353쪽

33O VMBERTUS IN REGceret maIedia y u linguae tuae, ita & ego aurium mearum Dominus sium . Aliud est, quod comunt isponentes custodiam ori suo,dum

impatientiam suam; ita ut nec verbo, nec ERO, nec facto Videatur moueri, prouerb. I s.OuI

Responsio moIlis sta

, ἐ- '' humilianterveniam abeo. Et notabum AC δ''m . In Ore malum ver Dum, quod offenditproximum. In opere percussio,

meminerit -

mandatum ci

tm turbatae. Circa hoc ast Primo enim dicit, quid sit ponit diuersitates eo

354쪽

reparationem charitatis inter offendente, &omensum sunt duo necessaria scilicet satisfactio ex parte offendentis, & remissio ex parte offensi.

CIrca primum nota , quod conuitium prout , proprie accipitur, dicitur exprobratio alicu. . ius vilis conditionis, quae potest esse sine peccato, sicut aliquis vocatur filius spurius& simi lia. Sic conuiciatus est Saul filio suo Ionathar. I. Reg. 22. Fili mulieris vltro capientis virum. Maledictum est imprecatio alicuius mali alterius: sicut faciebat Golias David i. Reg. 17. Maledixit philistaeus David in dijs suis. Obiectio vero criminis est impo-stio alicuius facti culpabilis : sicut accidit coram Salomone de duabus mulieribus 3. Reg. 3. Vix autem inuenitur aliquod genus verborum, per quod litigantes se laedant, qu5d reduci non possit ad aliquod istorum. Et nota, quod valde grauis est plaga linguae; Vix enim inuenitur aliquis adeo armatus patientia , qui non saucietur a lingua. Exemplum de Iob: qui non fuit motus ad damna rerum, vel corporis, & tamen videtur motus fuisse ad linguam uxoris dicens ei. Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Quilibet autem tenetur ad satis factionem laeso. Apostolus Eph. .Sol non occidat super iracundiam vestram. Exemplum in viti spatrum. Abbas Agathon solebat dicere. Numquὲm dormiui in lite, nec litem habente mecum dormi se permisi , quantum ad virtutem meam pertinet, hi si In pace prius reuerterer cum eo. Triplex autem potest esse huiusinodi satisfaci iu: Vna est per verba,

355쪽

cum quis petit veniam ab offenso. Sic faciebat August. scribens Hieronimo & dicens. Obsecro te permansuetudinem Iesu Christi, si laesi te, ignosce mihi: Alia est per corporis humilitatem, Sic fecit seivei David, cui maledixerat et . Reg. I9. Prostratu Scoram eo dixit ad eum. Ne reputes mihi ad iniquitatem : neque memineris iniuriam servi tui. Alia est per obsequia, sicut Iacob uoluit rouneribus placare fratrem suum Esau. Apostolus Ro. I 2. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: Si sitit, potum da

illi, quasi diceret, per hoc placabis eum, & redibit

amicitia .i Vtrum ostendens teneatur ad reconcidiandum fiat rem statim, antequam accedat ad Onserendum aliquid Domino in altari, cum hoc videatur Dominus mandate Mat. 1. Respondetur ; si est absens sufficit cffendenti propositum satisfaciendi sine mora, cum poterit, sicut in restitutionibus, nec Oportet in hoc casta, q, vadat pedibus, sed su D scit animo secundum Avous in una. Si vero est pretsens, aut offensa est leuis, ita quod non creditur os sensus grauiter turbatus, potest differri satisfactio sque ad tempus moderatum, si vero grauis, debetsne mora fatisfieri. Q aeritur. Si aliquis posuit alij culpam, & laesus non vult accipere satis secti nem a laedente, nisi dicat se mentitum fuisse, nunquid tenetur ad hoc laedes λ Respondetur. Si offendens stit se dixisse verum mullo modo debet dice- Te contrarium, nec hoc debet ab eo requiri: Si a tem scit vel credit se dixisse falsum, vel dubium, secundum quod in in sua conscientia, sic restituere tenetur; potest tamen ad ijcere aliqua alleuiantia

culpam suam, videlicet quod ex animi perturbatione hoc dixit, vel quod ita audierat, vel credebat esse; licet modo reputet falsum. Ad hoc autem,

356쪽

qudd dicat se mentitum sitisse, non tenetur, quia per hoc reuelaret secretum mentis peccatum suum, quod sibi multum noceret, & alijs non prodesset, quia ita restauratur alij fama per hoc, quod recognoscit se falsiim dixisse; sicut si diceret se mentitum fuisse.

. DE REMISSIONE INIVRIAE.

. p. CXLVII. CIrca secundum nota, quod quidam inueniun- tur , qui ita discordes sunt ad remittendum in iuriam, quod vix, vel nunquam possunt duci remittendum : Isti vere non sunt viri Cbristiani, qui inunguntur ad habendum cor molle ad piet tem : sed sunt sicut iudaei sine unctione, duri ad vindictam,volentes oculum pro oculo, dentem prodente. Immo siunt sicut Holofernes, de quo dic tur , quod ferocitatem animi eius mitigare non poterant. Immo quod peius est, sicut dyabolus, oedo dicit Gregorius, qu6d nullo potest placari ob:quio. Contra hos est, quod dicitur de Caesare, quod nullius cilebat obliuisci , nisi iniuriarum. Vnde Seneca. Remedium iniuriarum est oblivio. Scriptum est etiam apud naturales, quod leo parcit Prostratis. Item sanctorum est non solum remiti xe , sed etia benefacere inimicis, ut dicitur Matth. c. Item Christus orauit pro cruci figentibus dicens. Pater ignosce illis r quia nesciunt, quid faciunt. Praeterea qui non remittit proximo, nec DeUS r mittet peccata sua. Matth.6. Si non dimiseritis hominibus, nec pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Immo quod peius est, dimissa re-

Petat,ut patet in Evangelio de seruo ne j Matth.r8.

357쪽

VMBERTUS IN RE G.

In mo, quod magis timendum est, cum graui poena extorsit, eum tradens tortoribus. Ideo dicitur

Eccles. 3. Cor durum scilicet ad remittendum male habebit in nouissimor quia scilicet non inueniet remissionem. Sed sunt aliqui, qui discutientes culpas offendentium multam praetendunt difficultate, modo quia grauis est offensa, modo quia multae sunt, modo quia multotiens commissae, & remissae. Non sic facit dominus,qui & magna dimittit. Ioel. a. Et praestabilis super malitia: Malitia enim sonat culpam gravem. Et multa etiam dimittit. Esa. I s. Multus est ad ignoscendum. Item multotiens. Matthei. 18. Non dico tibi Petre septies, sed usque septuagies septies.

SI autem inuicem se laserint, inuicem sibi debita

relaxare debebunt propter orationes vestras,quas utique quanto crebriores habetis, tanto san tiores habere debetis . . ' Tradito mandato circa reparationem charitatis fraternae turbatae ex culpa alterius, ponit hic mandatum circa idem, cum turbatio procedit exturba utriusque. Continet autem hoc mandatum tria. Primo Qbstantiam mandati. Secundo causam. Tertio causam causae. Secunda: ibi spropter

orationes vestras) Tertia: ibi quas utique Circa primum sciendum y quod aliter se habent ad inuicem mali, aliter honi. Mali enim male se habent corde per inuidiam. Gal.c.Innicem inuidentes,ore per mutuam corrosionem, opere per iniurias:quandoque etiam male iudicando, vel mentiendo, vel mutuo se defraudando. Econuerso boni bene ad

inuicem se habere debent, & hoc multis modis debent enim sensum suum alijs conformar e, de se

358쪽

Ipus lollicitam curam gerere, tanquam eiusdeni corporis membra, de altero meliora sentire, onera mutuo patienter portare, beneuolentiam sibimuino exhibere, honore inuicem praeuenire, propter

Deum se sibi subhcere, ad bonum se inuitare, diligi ab alijs desiderare, mutuas offensas liberaliter

relaxare .

IMPEDIMENT A ORAT IONIS.

p. CXLVIII. CIrca secundum nota, quisd tria sunt praecipue

quae impediunt orationis effectum. Primum est peccati granis conscientia; Qui enim cum tali peccato, de quo non poenitet, acceuit ad orandum, quomodo a Domino obtinebit aliquid, cum illud ante oculos deferat, quo summe eum offendit.Pal. Iniquitatem si aspexi in corde meo; non exaudiet Dominus. Secundum est in misericordia. Proueria. Qui obturat aurem sitam ad vocem pauperis,clamabit ipse; non exaudietur. Tertium est crudelitas in alterum. Esa. r.Cum multiplicaueritis orationes Vestras non exaudiam ; manus enim vestrae plenae simi sanguine.

UVAE SUNT SERVANDA IN

oratione. Cap. CXLIX. CIrca tertium nota, quδd viri spirituales debent in orationibus specialiter habere tria scilicet mentis intencionem. Apostolus. Orabo spiritu . Et ad hoc induxit Augustinus superius cum dixit Cum oratis Deum, hoc versetur in corde,

quod pro*rtur in ore. Item frequentia Aduita-

359쪽

tis Apostolus. Orationi instantes. Et ad hoc induxit superius, cum dixit orationibus instate Item munditia sanistitatis exemplo Iob dicentis, Cum haberem mundas ad Deum preces: Sanctiunenim idem est, quod mundum.

MElior en autem qui quamuis sepe ira tentatur , tamen impetrare feninat, ut sibi dimittat, cui sesecisse agnoscit iniuriam;quam qui tardius irascitur,aa veniam petendam tardius inclinatur. autenunquam vult petere, aut non ex animo petit Ine causa min monasterio, etiamsi inde non probriatur . Traditis mandatis circa reparationem turbat dilectionis, hic subiungit diuersitates eorum, quae circa hoc se habet diuersimode, ut ex hoc appareat, quae circa hoc stini culpabiles plus vel minus. Sunt autem tres differentiae horum , sicut patet ex litera Quidam enim facile irascuntur, & cato veniam petunt ; & hi sunt sicut aqua,quae cito calefit, &citis frigescit, S: hoc est minus malum. QMdam in diui irascuntur, & inclinantur tardius ad meniam

petendam hi sunt sicut ferrum igni tum, quod tardius calefit, & tardius figescit, & hoc est peiuς. Quidam autem sunt qui numquam Volunt petere veniam, S: hi sunt sicut lapis Abeston , qui accensus semel, numquam extinguitur, sicut dicit Aug.

de ciuitate Dei, & hoc est pessimum. Propter quod dicit de istis, quod sine cauta sunt in monasterio. VENIA PETENDA.

p. C L. Cuca primos nota, quod non dicuntur meli res propter irae nequentiam; cum secundumia Iaco

360쪽

Iaco .Omnis homo debeat esse tardus ad iracundia,

sed propter celerem satis tactionem quia ira turbat

oculum rationis) iratus , ut frequenter quod malum est, putat iustum. Praedicti vero cito cogno-stunt culpam suam: Et ideo eorum ira non videtur multum grauis: quia non multum obscurat eorum iudicium. Item signum est bonae naturae, cum cito se purgat a nocivo, ut bona complexio assiperueniente infirmitate. Ita bonae conscientiae est, cum

sentit se laesam esse, statim compescere. Vnde super illo verbo. Pal. Irascimini, & nolite peccare, dicit glo.Iustitia est ira celeri poenitudine mitigare.Item sicut dicit decretalis. Delicta tanto grauiora sun quanto diutius tenent obligatam animam inspice. Iniuria vero, quam non sequitur celer satis faetio, diutius tenet animam. Et ideo melior est, qui post offensam licet frequentem cito satisfacit, quam qui tardius. Tres ergo sunt causae, quare talis est melior, videlicet quia cito culpam cognoscit , & cito se purgat ab illa, de iniuriam in alium commi ssam non prolongat. Bene igitur dicit Apostolus. Sol non occidat super iracundiam vestram.

CIrca secundos hola, quod ille, qui tardat meniam petere post offensam commissam,charitatem fiaternam, quam turbauit, differt reparare; satisfactionem suae saluti necessariam protrahit facere,iram Dei cotra se exortam occasione commissi insitim seruum contemnit placare:Vnde tale videtur laborare vitio accidiae, quia tarditas ad bonum pertini t ad accidiam. Similiter vitio irς, quae nono

dum videtur ab eo sedata: Similiter vitio su perbi ς, ex superbia enim procedit, quod laedes laeso sati

ocere dedignatur,est ergo triplex funiculus in ei Y collo,

SEARCH

MENU NAVIGATION