Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ei libros pulcherrimos, dixit eis, Bonum emet, γessent magis deturpati; notans quod parum leg rent in eis. Isti similes sunt auaro, qui habet multas d iuitias, de quibus nunquam comedit. Legitur de beato Grego. quod quamquam quotidiano languore tabesceret; tamen propter hoc non dimittebat , quin legeret, vel scriberet, vel dietaret. Vide Hiero. quantum se fatigauit in scripturis, ut in strato suo iacens funiculo ad trabem appenso erigeretur. August. Palatiam febricitantis habet, cui mel caeli insipidum est,& vocat mel caeli dulcedinem sacrae scripturae. Item scripturae sunt quasi speculum, in quo recognoscit quis semetipsum. Et ideo siciit Dominae magnae quotidie semetipsas respiciunt in speculo; sic δc sancti in scripturis. Greg. Scriptura sacra oculis mentis, quasi speculii quoddam opponitur, dc interior nostra facies in ipsa videtur,& 'da nostra,& pulchra nostra agnoscimus. Item sentimus quantum proficimus, & a prosechia quantum distamus. Item in scripturis sacris sunt con lationes multae, ad quas confugiunt viri sancti in tribulatione positi. Item quia anima non inuenit plenitudinem in aliqua re, delectatur varijs et Et ideo viri sancti utuntur varietate operum spiritualium, quae sunt cibus animae, sicut carnales varietates serculorum ;Vnde sanctus Augustinus supra dixit forationibus instate) de nunc dicit Co-oices certa hora singulis diebus petantur.) Hiero. orationi lectio, lectioni succedat oratio. Item li-hri aliarum scienti artim, licet illuminent intellectu non tamen acc&lunt affectum; diuini vero lia Bri trumque faciunt secundum Isido. Sic igitur Patet, quod lectio sacra valet ad fructuum productioneni, ad coelestis desideri; innamurationem,

332쪽

ad cauendum daemonum insidias, ad sui cogniti nem , ad commorandum cum Deo, ad animae resectionem, ad salutaria remedia, ad con lationem in tribulatione, ad spiritualem deIectationem; ad. carnalia desideria reprimenda. Hiero. Ama sacras literas, & carnis delitias non amabis. Propter has igitur utilitates studendum est frequenter in libris a prosesbribus beati August.certa hora .

UTILITATE STUDII IN

ordine praedicatorum. Cap. CXXXII.

Notandum vero, quod licet omnibus religio

sis expediat libenter legere, tamen fratribus praedicatoribus magis incumbit,& hoc propter uti Iitatem, quam assecutus est ordo eorum, & assequitur ex studio. Prima est praerogatiua quaedam seper alios ordines: Cum enim omnis relIgio sit bona, studium sacrum bonum sit; hoc illi additum facit magis bonum. Sicut Cherubim, in quibus non Ium quiescit Deus, sed splendet quia interpretatur pIenitudo scientiae) est super Thro. . nos, in quibus quiescit : ita & ordo cum scientia praefertur iIIis, in quibus est sola sanctitas, quae est locus Dei. Et hanc praerogatiuam confert scientiae per studium. Prqueib. . Accipe illam scilioet sciemtiam se & exaltabit te. Secunda bonarum personarum acquisitio e Multae enim personae numquam venissent ad praedictum ordinem, nisi esset ibi studium, & mulis venientes tenues faectae sunt per studium val de magnae. Tertia maior deuorio mundi;qnia ad personas literatas maiorem deuotionem solent habere,& exhibere eis honorem. Sap. 8. Habebo propter hanc, scilicet scientiam, claritarena

333쪽

ad turbas,& honorem apud seniores . 3 Qiarta est fructus ad alios, qui maior potest fel a per sapientes, quam per simplices licet, sanctos. Hiero. Sancta rusticitas solum sibi prodest : non sic autem docia iustitia ; imcno ad iustitiam erudit plurimos . Quinta est debitum sustentationis, quod met gis debetur seminanti spiritualia ; quod fit per scientiam, quam quiescenti in domo. Apostolus. Si spiritualia vobis seminamus, non est magnum sicarnalia vestra metamus , & post. Ordinauit Domimis his, qui Euangelium an nunciant, de euangelio vivere. Sexta eit Victoria tentationu ; Plus enim valet sapientia ad vincend nna, quam vires, & ideo multi succumbunt in bello dyaboli in multis pescatorum generibus propter scientiς defectum. Sap. 7. Sapientia vincit malitiam. Septima est informatio interioris hominis. Regule enim, &statuta informant in religione exteriorem hominem in moribus , sed secrar scripturae interiorem, Sap. 8. SO-hrietatem , dc prudentiam docet, & iustitiam, o

virtutem, quibus in ' ita nihil melius est hominibus . . Octaua est euitatio errorum, quos multi incurrunt; ut in simonijs, & alijs huiusmodi. Psal.

Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant . Hoc non accidit scripturas scientibus. Psa I. Lucerna pedibus meis verbum tuum, & lumen semitis meis. Nona est sustentario infirmitatis , multi enim infirmi corruunt; qui non habent ap- podiamentum. Studium vero est ad sustentandum infirmitatem. Vnde Plato. Litteras infirmo animo,scut baculum infirmo, repertas constat. 8 Decima sortificatio ad labores;Multi propter defectum cibi deficiunt in laboribus viarum, sed sacrum studium,per quodna asticatur panis verbi Dei, corroborat .

334쪽

borat.Psal. Panis cor hominis confirmet. SVnde-ci'a occasio proficiendi in omni bono: quantum enim homo proficu in charitate, tantum prCiicit in omni bono; Cognitio vero Dei, quς plus,dc plus habetur per studium, facit profacere in eius dile-ci lone, quantum enim agnoscis, tantum diligis. -nouerit statum praedicatorum, qui Mesciat has utilitates prouenisse Θ Ideo ordinis illius amatores solent pro studio promouendo

lare non modicum.

STUDIO PHILOSOPHIAE.

Cap. CXXXIII.

SEd quid de libris philosophicis Θ respondeo

quidam fiatres omnino sunt inepti ad profici dum in illis,quidam vero apti sed non multum;quidam Vero habent aptitudinem magnam ad illa, Msteratur magnus fiuctus circa diuinam scriptura. Primis nullo modo pei mittendum est, ut studeant in talibus. Secundis est concedendum aliquid, sed raro. Tertijs vero striat laxandar hahenae circa studium huiusmodi propter multa utilia. Vnum est

fidei defensio, sicut haeretici, S pagani impugnat fidem ; ita & quidam per philosophiam. Propter

quod dicit Apostolus. Col. a. Videte, ne quis Vos decipiat per philosephiam, & inanem fallaciam. Sicut autem non potest se defendere a fallacijs, qui nihil nouit de illis; ita nec a talibus philosephantibus, qui nichil nouit de philosophia. Vnde Iulianus apostata contra Christianos legem dedit tutlegitur in ecclesiastica historia ) ne liberales artea audirent . Aliud est destructio errorum eorum Apud homines enim sunt errores multi, & verit

335쪽

tes multae, sicut in serpente venenum, & theriaca . Et sicut theriaca est efficacior omnibus alijs contra

niam veritates fidei ipsi non recipiunt. Inde est, φAugustinus in libro de ciuitate Dei ostendit, quoa Plato, & Porphirius quaedam dixerunt, per quae

error eorum de resurrectione corporis couincitur.

Plato dicit animas sine corporibus non posse in ternum vivere. Porphiribus dicit animam purgatis smam, cum redibit ad patrem, nunquam ad haec

mundi mala redituram esse. Ponatur Vterque Verum dicere, sequitur, quod redibit ad corpus, sed non miserum; quod dicit fides de resuriectione. Tertium est intelligentia scripturarum. Innumerabilia enim sunt in textu, in glosis, in originalibus sanctorum , quae impossibile est intelligere sine aliqua scientia philosophica: Et ideo spolijs aegyptiorum ditantur hebraei. inartum est fidei corroboratio. Sunt enim multa apud eos ad fidei confirmationem multum valentia. Quantum est acuitio in senij ad sciendum secram scripturam : ferrum enim serro acuitur. Sextum est ordinis honor Nulli relisiosi contemnuntur; quia sunt ignari. Septimum est philosophicς scientiae contemptus:multi enim, qui non nouerunt ea, quae sunt apud philosophos, reputant ea maiora, quam sint. Et postquam ea uouerunt, non sapiunt eis in comparati

ne ad theolopiam. Propter ista ergo potest concedi studium platio phicum. Sed cauendum est, ne cuilibet concedatur: Sunt enim in illis libris quaedam bona, & quaedam mala : sicut in horto herbae quaedam bonae quaedam malae. Bonum est, quod dicit Aug. se legisse in libris Platonis: licet non eis. idem verbis: In principio erat verbum, dc verbum

336쪽

D. AUGUSTINI.

erat apud Deum. Malum est, quod legitur apud eos de reuolutione circulari in anno magno,& similia multa: & ideo non est tutum cuilibet legere,nisi sciat discernere hoc ab illo : ne forte colligat herbas malas pro bonis. Exemplum in Ecclesiastica histo. de Dionysio Episcopo, cui reprehenso a fratribus, quod legebat libros haereticorum, apparuit viso dicens, Lege omnia, quaecunque Veniunt: ad manus tuas; quia omnia probare, dc discernere potes. Ex quo relinquitur,qubd his, qui nesciunthene dii cernere, non est securum mixta bonis,&malis legere; ne forte bonum cum malo colligant .i Ideo dicit Theophiliis. Lector Origenis ita bonui carpat, ne spinam attingat.

CONTRA ILLOS, T I NEGLIGUNT

religionem propter nudis m.

Cap. C XXX IIII. CIrca quartum nota, quod sunt quidam qui propter inordinatum suum amorem dimittunt interdum ea; quae sunt religionis,modo in scribendo, modo in audiendo, modo in legendo, & in alijs litiiusmodi ad studium pertinenti Dus multipliciter se Cccupando, sic adhaerent studio, quod etiam obedientiam postponunt; similes primis parentibus, qui infligatione dyabolica propter appetitum scie nitar inobedientiam incurrerunt. Contra quos est illi celebre, de praeclarum exemplum Marci monachi, qui ad vocem abbatis eum vocantis in auditu auris obediens reliquit imperseetam literam, quam stribebat. Cum igitur tota religio consistat, vel inobedientia ad maiores, qui sunt loco Dei. vel in sanctis affectionibus quo ad proprium ani

mum a

337쪽

naum, vel in fraternis obsequijs quo ad proximHm, quς omnia luitu simodi in ordinatus amor studii impedit : patet quoniam qui huiusmo di sint, religionem propter studium relinquunt, quod est multum reprehensibile. Nam scientia sine tirtute multa

mala committit occasionaliter. Multa enim sunt, quς non su ni peccatum nescienti, quae sunt peccatum scienti; cum non iacit ea,& stit tacienda.Iaco. a. Scienti bonum, & non facienti peccatum est illi. Item aggravat peccata. Gregorius. Vbi maius est donum scientiar, transgressor maiori subiacet culpae . Item conseruat in peccato. Proprium est enim

sapientum illud cuod faciunt, licet malum, per scientiam sitam de sendere. Item inducit superbiam Apostolus I. Cor. 8. Scientia inflat. Item indignationem facit ad alios, quos despicit Ecclesias I. In multa sapientia multa indignatio. Item inducit adhaeresim: non enim simplices, sed studiosi haeresim

confixerunt I. ad Tim. 6. quam scilicet scientiam profitentes circa fidem exciderunt. Item perabu-1iam vertitur in malum. Bernar. Quidam scire Volunt, ut scianr, ee ambitiositas est, quidam autem ut sciantur, & vanitas est, quidam ut ditentur, &cupiditas est. Item latentia in tuturo accusabit coram iudice : Huiusi nodi enim scientes portabunt literas, quae ostendent eos inexcusabiles de ignorantia . sicut lex Moysi accusat iudaeos. Iohan. 3.Et

Moyses , qui vos accusat id est lex Moysi. Nn desequitur. De me enim ille scripsit. Item obligat ad rationem archiorem reddendam, eo quod plus datum in illis; & crescentibus donis, rationes crescunt donorum secundum Grego. Item facit reum maioris poenae. Luc. II. Seruus sciens voluntatem

Do m ini sui. & non faciens plagis vapulabit multis

Item

338쪽

Item in praesenti decipit: multi eniam ex sese ita, quam habent innirentes prudentiae si Haec stirnantes

se sapientes, stulti fiunt, δί multas stulticias facit t. Esa. s. Sapientia tua, & scientia tua haec te decepit. Item cito potest quis bonus fieri; sed cum magno labore scientia vix potest haberi. Eccles. I .Qui addit scientiam, addit laborem. Item multi ex amore scientiae senescunt in studio: de nihil boni inde faciunt in vita sua. Psal. Corrupti simi instud ijs suis. Ex praedictis patet, quod non est aliquatenus religio, quae est ad virtutem propter studium,qubdest ad schentiam . negligenda. Notandum Vero, quod quaedam suntire prehensibilia circa studium

religiosorum, quaedam circa librCS eorum, quaedam circa auditores, Quaedam circa lectores, quae dam circa scriptorum factores, quaedam circa disputatores, quae omnia annexa sint scientiae, & expedit cognoscere, ut caueantur: quia non potest 'itari malum, nisi cognitum. Si autem scientia dimittenda est propter religionem, mu ito magis ista,quq sunt reprehensibilia circa scientiam.

CIrca primum sciendum, quod quidam interdum volunt scrutari per studium ea, quae non per rationem naturalem, vel scripturam diuinitus inspiratam sunt patefiusta, quae potius sunt admit .ada , quam inuestiganda secundum illud Apostoli, ad Rom. II. O altitudo diuitiarum sapientiae, scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuini gabilas viae eius. Contra quos dicitur

339쪽

dicitur Eccles 3. Altiora te ne quaesieris 3 c. AIM sunt, qui se occupant circa, quaedam reprehensibilia magis quam utilia . Contra quos Seneca dicit. Quid te torques, & maceras circa illam quaestionem, quam Hibtilius erat ContempsisIe, quam seI-uisse. Alij sunt, qui in nulla re certa student; sed sicut qui vadunt spaciando per diuersia Ioca; ita re ipsi per diuer s libros vagantur. Contra quos dicit Seneca . Vide ne lectio authorum mulroriun , Somnia generis voluminum aliquod vagum habeat, & in stabile. Alij sunt, qui legendo sic velociter transerint onania,quhd vix cistunt aliquid de sententia. Et ideo nunquam pronciunt. Nam secundum Catonem . Legere, &non intelligere est negligere. Aliis itini, qui inteIligunt; tamen non retinent, & ideo parum eis prodest, sicut cibus comesius, nec retentus In stomacho. Contra quod dicit Hiero. Diu inae scripturae iugiter in mente Voluuantur . Alia sic illaqueamur dulcedine quadam scientiae, quod Omnia alia praetermittimi, Iicet meliora o Ali; licet crescant in scientia; tamen in opere parum, aut nihil. Contra quod dicitur Phil. I..Hoc oro, ut charitas vestra magis, ac magis abundet in scientia, dc in omni sensir, quia qnanto maior est sensus, & scientia in homine, tanto plus d bet abundare in operibus charitatis. ExempIum.

Q radam reIigiolas venit Parisios ad audiendam Theologiam ,& prima die, qua ingretas est scho-Ias, fuit lectio de illo mandaro. Diliges Dominum

Deum tuu ex toto corde tuo, & eX tota anima tua ,

& ex omnibus viribus tuis, ct proximum tuum, cui te ipsem. Regrestius ad hobilium fecit parari equos ad repatriandum. Cum autem super hoc admirantes socii quaererent quare tam cito recedere

340쪽

recedere vellet; ait illis. Propono cum Dei ad iii-torio dare operam ad faciendam istam lectionem,&sufficit mihi tantum scire de Theologia omni-btis diebus vitae meae. Vnde bonorum est ex parua scientia multum facere, non ex multa parum. Alij

sunt, qui sic insipienter stii lenti quod nec finem aliquem ponunt in studio. Contra quos dicit Hiere. 18. Dirigite studia vestra sicilicet ad finem debitu, quod est ad gloriam Dei, sabitem propriam, qdificationem proximi.

DE REPREHENSIBILIBUS

circa Iibras. Cap. C X X X VI .c: Irca secundum nota, quod circa libros est re- prehensibilis nimia preciositas, es maxime in

libris religiosorum, qui maxime debent praetendere paupertatem. Hiero. Vult codices, non tam pulchros, quam emendatos. Item falsitas quae mutatum impedit profectium in scientia. Aug. de doctrina Christiana. Codicibus emendandis prius debet inuigilare selertia eorum, qui scripturas diuinas nosse desiderant. Item multitudo. Sunt enim quidam,qui habent Iibros sussicientes omnibus dienus vitae suae,Adhuc non cessant cumulare libros,& inutiliter conseruare: in quibus quandoque nunqualegunt. Item nimia confidentia in libris et propterque quidam nihil sciunt, aut parum: quia uihil ponunt in corde confidentes,qudd in libris suis in-Meniant omnia. Contra hos est verbum Pytagoraedicentis. Cave, ne armarium domus habeas,quam peetias. Item reprehensibilis est nimia affectio ad libros,propter quod multi mala incurrunt , Ex hoc enim

SEARCH

MENU NAVIGATION