Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

collo, quo trahitur a daemonibus ad infernunt. Dμompamus t ait Pal. vincula eorum. CIrca tertios nota, quM tribus de causis QIet

contingere, quod aliquis non petit veniam alae . Una est cordis caecitas: Ira enim obscurat animam, Ec non recognoscit quis interdum se culpam habere, ubi habet, dc quia non cognoscit culsem, non petit veniam et istud autem multum elongata salute; quia cum secundum Senecam mi lium tili tis sit cognitio peccati, econtrario elongatio est a salute hoc initium non habere. Alia est sinulata

iustitia; cum quis dicit; non expedit illi, ut ego messibi humiliem; quia inde esset suptabior, de similia:

Si autem haec ratio bona esset, tunc non debuit se Christus humiliasse.; quia eius humilitas multis suit in ruinam. Tertia est superba duritia cordis, quod habebit male in nouissimo die: Deus enim populum humilem saluum taciet, & ocuIos superbo-- aram humiliabit. Bene ergo sancius Aug.aicit, in statis sine causa est in monasterio salutem eius. Propter qu,n sent monasteria, impediat. Nam sicut non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum , ita non dimittitur, nisi satisfaciat laeso. Dicitur in vitispatrum, quδd dixit quida senex. Θs quis dicat alicui,ignosce mihi, humilians se comburit daemonum tentationes.

PROinde vobis a verbis durioribus parcite , qua si emissi ferint ex ore venro, non pigeat ex trib

re propero medicamenta, unde facta t vulnera. Traditis mandatis ad cauendum perturbati nem dilectionis fraternae, Be ad reparandam eandedilectionem,ponit hic exhortationem ad virum'. quae

362쪽

Qq tur ex primis. Et propter hoc dicit proinde Primo ponit principale; deinde quoddam

incidens circa illud. ibi squando autem necessitas&c.) Principale vero mandatum continet duo:Primo exhortationem ad cauendam di cham perturbationem : cum dicit proinde vobis) Est enim sensus, idest a verbis durioribus infirmitatis humanae vitio prouidentes cauete.) Secundo reparationem

turbationis. ibi squae si emissa.

CIrca primum nota, quod est duplex duritis

sciIicet in Deum, & in proximum. Prima est triplex scilicet cordis,contra quod dicit Psal.Si v cem eius audieritis, nolite obdurare corda Iesua; Quaedam verboru . Iudicum primo Arguet impios de duris verbis, quae locuti sunt contra eum: Alia vero operum. Io. 8. Tulerunt lapides, per quos i telliguntur opera dura, ut iacerent in elim. Secunda etiam triplex,qu dam in corde per incompassionem in necessitatibus fraternis. Bern. Cor durum est, quodnec compassione mouetur;& ideo iustum est, ut male habeat in nouissim', sicut dicitur Eccl. Vt non inueniat apud Deum misericordia; sicut nec proximus inuenit apud eum. Prouer. 28. QuVero mentis est durae, corruet in malum scilicet in sine. Alia est in verbis. Gene. 41. Quasi ad alienos durius loquebatur eis. Alia est in operibus Exo. IO. Ad amaritudinem ducebat vitam eorum operibμ duris. Et licet cordis, & operum duritia ut valda reprehensibilis, tamen stequens v borum: duritia plus nocet ; nam generat summam pertui: hati nem, inducit grandem rebellionem, subtrali it amicos. In huius signum dixit Dominus ad Nau, Caue , ne loqueris contra Iacob quicquam durius ι

363쪽

Si ergo cauendum est Esau viro malo & in fratrem qui multum in eum deliquisse videbatur, quanto magis cauendum est Viro sanisto, ne dure loquatur

fratri suo in Christo λ Et ideo bene dicit vobis αverbis durioribus parcite.

3 DE MALIS, ET BONIS , i

lingua. Cap. CLI.

CIrca secundum nota: qudd os quantum ad Iocutionem, cum sit organum speciale rationis, ex quo solo procedunt bona, & mala, est super omnia membra humana habile ad bonum, de malum . Hinc est, quod lingua dicitur habere manus scilicet sinistram, quo ad mala, quae facit, quae ducunt ad mortem, dextram Vero ad bona, quae facit, quae ad vitam ducunt. Prouer. I 8. Mors, de vita in manibus linguae. Hinc est etiam,quod Dominus dicit. Mat. Ιχ. Ex verbis tuis iustificaberis, & ex verbis tuis condemnaberis. Et Iaco.3. Ex ipso ore procedit maledictio, dc benedictio Eccles. 37. Ex corde quattuor partes oriuntur, bonum, & malum,mOrS, , vitai & damnatrix illorum est assidua lingua. Deinde notandum, quod sicut lingua dicitur viii .ersitas iniquitatis. Iacobi. 3. Ita& abundatia bonorum egreditur ab ore; quae simi confessio fidei, confessio peccatorum, oratio, correctio peccat rum, aedificatio proximi, conitatio eiusdem,la datio Dei, gratiarum actio, honoratio . De his

Irouerb. 12. De fructu oris siti unusquisque reple iturbonis sitis. Vando autem necessitas aesciplina in mor σε coercendis dicere vas dura verba compezis, si

364쪽

atiam ipsus modum excessisse senseritis, non a vobist exigitur, ut a vobis subaltis veniam pomistis ς ns apud eos, quos oportet essesubierius, dum nimium sese natur humilitas, regendi frangatur auEctoritas. Quoniam praecedenti mandato in quo dictum est, qii bd semissa fiterinrdura Verba ex ore, eodem Ore petatur Venia, posset credi, quod hoc in omni casu esset faciendum; ponit incidentaliter c sum, in quo est exceptio, scilicet in praelato, de subdito. Determinat autem duo circa hoc: Primo de

modo se habendi in hoc casu praelati ad subditos rSecundo de modo se habendi ad Deum ibi. Sed

tamen petenda est venia.) Circa primum nota, quod posset contingere, Quod praelatus in duris verbis posIet excedere erga subditum non causa regiminis, sed alia de causa mala, ut odij, inuidiae, & huiusmodi. Item causa re-ziminis posset excedere in eisdem casibus, in quia1 Dus non concurrit necessitas disciplinae, ut in qui-l busdam minimis, quae non fiant alicuius necessital tis. Item posset excedere in casia, in quo non cCmpelleretur ad hoc ; ut cum aliquibus alias simplicibus verbis exhiberent se subditi corrigibiles; in his autem casibus reprehensibile est praelato duris, verbis uti ad subditos. Et ideo dicit. in moribus eoercendis Contra primum: Et necessitas disciplinae,)contra secundum: Et compellit contra tertiit, ostendens in quo casu si hoc tolerabile. Item in hoc, qudd dicit incn a vobis exigitur non negat, quin pcssit fieri, & ad hoc excusatur praelatus.Item subdit causam huius cum dicit. Ne apud eos. Tria autem tanguntur in hoc casu, scilicet circun- stantia casus, cum dicit. Quando autem. Excu-Gio ab humiliatione sequente, cum dicit. Si etia

365쪽

ipsi vos Et causa huius, cum dicitur Ne apud.

eos quoS oportet.

loqui. Cap. CLII. EX primo patet reprehensio quorumdam, qui

putant, quod praelatns numquam debeat dure loqui subditis, sed semper mansitete. Sicut enim pro Aer duros lapides inuenti sunt mallei duriores; sc quorumdam duritia requirit, ut causa discipli- duris verbis corrigantur. Apostolus. Increpa illos dure. Huiusmodi exemplum reliquerunt nobis Patriarchae. Quid enim durius nisi quod dixit Noe Gen.'. Maledictus Chanaam puerὶ Item. Gen. 49. dixit Iacob ad Ruben. Non crescas. Et ad Symeonem&Leui. In consilium eorum non veniat anima mea , maledictus furor eorum . . Heli cum

posteritate sua reprobatus est a sacerdotia sui dignitate : quia non dure, sed molliter correxit filios suos ; & ideo duros dure conuenit reprobare. Esa. 8. Ad populum Iacob. Scio, quia durus es, & neruus ferreus ceruix tua, & frons tua aenea est. Et Hieremias. 3O. ad populum. Propter multitudinem iniquitatum tuarum dura facta sunt peccata tua . . Item Act. s. Petrus: cur tentauit Sathanas cor tuum.

mentiri te spiritui sancto 3 Paulus ad Gal. 1. O insensati Galathae,quis vos fascinauit,& similia. Stephanus etiam Act. 7. ad Iudςos. Dura ceruice, &;ncircuncisi cordibus vos semper spirituisancto restitistis, sicut& patres vestri. Item Moyses legislator , licet esset mansuetissimus omnium hominum , qui erant super terram, tamen dure locutus est iu- caico popolo dicens. Scio contentionem tuam, de

. --- ceruicem

366쪽

licem tuam durissimam Deut. 3r. Et Dominus iud is. Vos ex patre diabolo estis. Bene ergo dicit vir sanctus, quando nccessitas disciplinae dicere vos dura verba thmpellit quia hoc aliquando fine dubio contingit.

C. CLIII. CIrca secundum nota, quod licet causa discipI

nae liceat praelaro in dura verba prorumpere . non tamen sic excedendo renetur se humiliare usq- ad petendam veniam; non enim Omnis humilitas

est virtus, est enim quaedam humilitas necessitatis. Psal. Propter iniustitias suas humiliati sunt .Eth et nec est bona, nec mala, nisi propter usum, vel abusum. Alia est adulatoria, mi cum quis alicuius h nescio indiget, humiliat se varijs modis. Eccl. 2 Donec accipiant, os Iantur manus dantis, & in promissionibus humiliant vocem suam . Alia ea falsa, ut Hypocritarum, ut efficacius possint noc re. Eccles. is. Est qui nequiter se humiliat interiora eius plena sunt dolo ; Quae etiam potest dici malitiosa, sicut vulpis, qxue se sumiliatad terram Nplicans ventrem, ut melius capiat gallinam non se obseruantem ab ea. Alia est stulta, ut cum quis ex simplicitate sustinet non sustinenda. Eccles. Is Noli esse humiIis in sapientia tua; ne humiliatus in millicia seducaris. Alia est nimia, ut cum quis humiliat ultra, quam deceat statum suum. Eccl. Ist. Est iustus, qui se summittit nimium a multa humilitate, & sic facit praelatus, qui propter excessum iri duro modo loquendi petit Veniam a subdito, quod quia non est necessitatis, benedicitur non a vobisa igitur. Dubitatur , cum hoc possit fieri,&non

367쪽

feri, quid sit melius. Potest dici, quod secundum ditiei fas conditiones eorum, a quibus petitur nia , Sc sic secundum abstinentiam potest: hoc iudicari. Si enim tales magis ex hoc in bonum proficiunt , poterit fieri ; si autem inde abutuntur ad superbiam, Ut cum quis putat ex hoc se minus reum, vel praelatum magis culpabilem, vel fit audacior ad

culpas, & similia: melius est non fieri. Neq; enim Dominus iudaeis scandalizatis ex eius dictis, vel fictis legitur unquam satisfecisse; de hoc quia sciebat, quod non proficerent ex hoc quamuis discipulis interdum simili causa fatissecerit.

te conservanda. Cap. CLIV .

CIrca tertium nota, quod Rector uniuersitatis non solum habet si minam prudentiam , per quam gubernat omnia, dc summam bonitatem; perquam omnia disponit; sed etiam summam potentiam, cum in suo regimine non possit resisti illi .Istae

potentiam communicauit Angelis, corporibus cm-lestibus, δ: hominibus. Verum auctoritas praelati eneruatur qua doque ex causis extrinsecis,quandoque per indiscretas distributiones,Vt cum perconstitutiones humanas indiscrete restringuntur praelati, quandoque per stultas exemptiones, Ut cum

aliqui eximuntur sine causa multum rationabili potestate sui praelati, quadoq; per nimiam subieci qmultitudinis libertatem,ut cum subiectis conceditur libertas nimia in pretesatorum suorum limitatione, in eoru potestate reprimenda. Sunt enim multi, qui nimis mali inueniuntur more puerili, qui libenter frangunt virgas eos disciplinantes, & ex 'cutiunt

368쪽

. D. V GVST D I. 343 eutiunt a se magistrum hoc facientem. inti in secis vero quandoque per culpam propriam, Ut cuquis io malo vitam iam auctenticam macular, &contemptibilem reddit; quandoque per defectum facti avehentici, ut cum quis non inuenitur talis in facto, qualis in verbo; quia non facit factum aliquod suae conueniens dignitati; quamuis habeat Verba magna; quandoq; ex in discreta ad subiectos humilitate, ut in praesenti capitulo haec enim Omnia instingunt rectoris alictoritatem : Cum ergo omni regimini annexa deheat esse atustoritas, dc ex minoratione eius multa mala sequantur, & per humiliationem nimiam ad subditos enervetur: benedicit vir sanctus. Non a vobis exigitur, Vt a vobis subditis veniam postuletisme apud eos, quos oportet esse subiectos, dum nimium seruatur humilitas, regendi Dangatur auctoritas) quae scilicet annexa sempor debet esse regimini;& illaesam expedit con

servari.

SEd tamen petenda est venia ab omnium domino ,

qui nouit eos , quos plus iusto forte corripitis,quanta beneuolentia diligatis. Tradito mandato de modo se habendi ad stib-ditos in excessi durorum verborum casu, ponit hic mandatum de modo se habendi ad Deum in eodem casu . Dicit autem duo. .Vnum de petitione veniar

a Deo in hoc casu; Aliud de confidentia obtinendi; ubi dicit. Qui nouit.) Sed quaeritur circa primit. . Vtrum talis peccet in proximum. Si dicatur,quod sic, tunc tenetur ei de incuria, &per consequens de satisfactione; Si non; tunc non videtur in aliquo peccasse

369쪽

peccasse,quia aliquod genus peccati non commisite quare ergo petet veniam a Deo 3 R. Potest esse, talis excedit in modo correctionis, S tamm non peccat in proximum; quia illa dignus est mrte tanta, vel maiori correctione; quamuis corrigens eam indebito modo exerceat. Praeterea si deliquit in Proximum, tamen non tenetur ei ad satisfacisonem veniae; si ex hoc Iaeditur bonum commune scilicet suctaritas. Item si etiam potest fieri talis satis.ctio sine Iesione praedicta, tamen non tenetur tantusubdito suo , qui est quasi res sua, quantum alieno. Sicut nec seruo sito quis tantum tenetur.

petenda a Domino. CLVI.

ET notandum, quὁdssint quaedam, sia per qum

viri sancti solent petere ueniam a domino,quauis hominum communitas hoc non faciat. Petunt enim Veniam ab occuItis, quae uidelicet sermidant se habere,quamiris nesciant. Psal. Ab occultis meis munda me Domine, item ab aIienis, qlla contrahuntur ex cohabitatione cum malis eis adulando , Dei eos non corrigendo, uel in aliquo meso partici pando. Psal. Et ab aIienis parce seruo tuo o Item rupeccatis pluribus. Pal. Delieta itiuentutis meae ne menineris. Item a peccatis omissionis, quae multi non reputant peccata. Vnde ecclesia. Mandaris tuis Bon obediuimus, sed da gloriam nomini tuo, & fac nobiscum secundum muItitudinem mis ricordiar mae. Item a peccatis igno- . ranter comissis.Psal.& igno

rantias meas ne me-

370쪽

ter fratres. Cap. CLVII. Non autem casnalis, sed spiritualis debet inter vos esse dilentio. In hoc capitulo quinto, quod est de dilectione ,

fraterna,tradit mandatum ultimum circa dilectionis modum dicens tria scilicet. Inter quos debeate siue,quia sinter uos) Et qualis non debeat esse,quias non carnaliter) Et qualis debeat esse,quia spualis. ora primum quod ad hoc,ut esset magna dilectio inter suos, Christus super hoc dedit speciale mandatum dicens Io. I 3. Hoc est praeceptu ineu,

ut diligatis inuicena. Item speciale dedit de hoc exemplum dicens , Sicut dilexi vos; Item spetialem super hoc reliquit executionem, ut patet in Epistolis Iohannis. Qupd licet sit inter omnes seruandsi, tamen inter religiosos eiusdem professionis magis debet uigere huiusmodi dilectio. Similitudo enim est causa dilectionis. Eccles. 13. Omne animal diligit sibi simile. Item membrum quodlibet alicuius

corporis naturaliter diligit eiusdem corporis membra. Apostolus. I. Cor. 12. Si quid patitur unu membrum, compatiuntur omnia membra, quod est propter mutuam dilectionem naturalem. Item inter

Christi discipulos non debet esse inuidia, vel discordia, sed dilectiomutua Io. 13. In hoc cognoscet omnes, quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem. Cum ergo religio si sint professionis esumem, &simillimi sint in omnibus, &eiusdem corporis membra, & Christi speciales discipuli, quanta debet esse dilectio inter eos: Ρriterea si secundum legem Christi debemus inimicos diligeres

SEARCH

MENU NAVIGATION