장음표시 사용
371쪽
diligere, similiter etiam extraneos, similiter etian malos Mat. 1. quanto magis fiatres, qui ut amihi,&domestici, &viri sancti debent intime diligi.
p. CLVIII. CIrca secundum nota, qu5d carnaliter dilectis dici potest uno modo, qua diligit quis ad camn lia ; sicut diligit mundus, suos ad ea diligit,que mundi sunt: Alio modo diligitur quis dilectiona
Originata a carne; sicut diligunt propinqui carnales, &compatriolae. Non ita dilexit Christus suos, qUOS docuit temporalia contemnere; sed in finem
inquit Ioli., j Dilexit eos idest ad bona spiritualia, quae sunt finis, ad quem debent omnes tendere. Item non propter carnales gratias, sed propter spirituales diligit. Vnde Iohannem , qui Virgo, & quasi innocens filii, specialiter dicitur dilexisse Io. I in Item non ex naturali propinquitate solum, quia sic magis Angelos dilexisset,quos tamen nusquim apprehendit ; sed ex spirituali radice charitatis ; propter, inquit, charitatem qua dilexi vos. Et quia non Iuli huiusinodi dilectiones carnales esse in nobis: ideo Io. 13. dicit. Hoc est praeceptum meum,Vt diligatis inuicem, sciat dilexi vos ; hoc est non sicut mundus. qui diligit ad bona temporalia; non sciit mali, qui diligunt ad carnalia; non sicut propinqui, qui si lum diligunt dilectione ex carne n scente; sed sicut ego.
p. CLIX. CIrca tertium nota, quὁd est quaedam turpis dilectio hominum ad inuicem, quae oritur ex vi
372쪽
tio conciapiscentiae carnalis, & haec est i hala, nec unquam debet esse, nec etiam debet nominari inter seruos Dei. Alia est naturalis, quae oritur ex natura carnis secimdum illud. Quis unquam carnem sum odio habuit λ & cum sit naturalis, non, bona, vel mala meritorie, nisi per excessum, vel diminutionem ; & haec selum non debet etiam esse
inter eos. Tertia est, quae oritur ex virtute. Apostolus. 2. Timo. I. Dedit nobis spiritum virtutis, de dilectionis; dc haec debet esse inter eos. Porro duae primae possunt dici carnales , quia a vitio carnis, vel a natura oriuntur. Haec autem spirituaIis, quae oritur ex charitate, quae per speciem diffunditur in cordibus. Haec dilectio differt ab alijs in multis, quae sunt ad eius laudem. Est enim quaedam dile Eo, quae versatur quandoque circa inhonesta aliqua, contra quam Valerius maximus narrat, cum quidam rogaretur ab amico suo, quod faceret suoddam, & rogatus attendens, quod illud emet inhonestum, respondit, quod hoc non faceret, eo Ad esset inhonestum. Et rogans cum diceret, quid prodest mihi amicitia tua, si non feceris aliquid inhonestum prome λ rogatus respondit,
tua quid mihi prodest, si pro ea facerem inhonestu Inde est, Pod Tullius dicit. Haec est lex in amicitia, ut nihil turpe rogemus, neque rogati faciamus. Item est dilectio, quae in la apparen ria consistit. Eccles 17. Est amicus Q lo nomine: Contra quod ad Rom. ia. Dilectio sine simulatione. Et talis non est dilectio charitatis. Apostolus. 2.Cor 2. In charitate non ficta, quae scilicetnesicit fictionem. Item est alia dilectio verbosa. Iob. I 6. Verbosi amici mei. Psal. Dilexerunt eum in ore suo, & lingua
sua mentiti sunt et , cor autem eorum non erat re-
373쪽
ctum cum eo. Non talis est dilectio charitatis tirc. mo ex intimis cordis. Apostolus r. Timo. I. Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, & con scientia bona, & fide non ficta. Item; sunt , qui diligere se dicunt, sed nunquam ostendunt hoc in eia Dctu, contra quos dicitur de quodam philos quod dixerit. Tantum diligo inimicum, qui nihil mali mihi fecit, sciit amicum, qui nihil boni mihi
iacit. Talis dilectio charitas non est, quae secum dum Greg. numquam est otiosa. Item sunt aliqui, qui & si aliquid faciunt pro dilecto, tamen non magna, contra quos de eliaritate dicit Grego.Opera turmagna , si est. Et Iohannes in Epistola. In hoc cognoscimus charitatem Dei, quia ille animam sua positit pro nobis, & nos debemus animas pro fi tribus ponere. Item sunt alij, qui non diligunt nisi diligentes se prius. Dilectio vero charitatis sine meritis praecedentibus exhibetur. Iohannes in Epistola r. Io. 4. In hoc est charitas , non quasi nos da- lexerimus eum, sed ipse prior nos dilexit. Item
sunt alij, qui diligunt propter spem dilectionis hi manae, & dilectio huiusmodi reciproca negociatio dici potest. Hi ero. Ista, quam tu describis, negocia V tio est, non amicitia. Dilectio vero charitatis utilitatem respicit dilecti, etiam si tribuatur malum pro bono, & odium pro dilectione. Felix igitur dilectio, & omni laude dignissima, quae nichiI hahet inhonestatis, Vel fictionis, quae non in verbis solum, sed in corde, nec in corde solum, sed in opere consistit, quae magna agit, & sine meritis praec dentibus,& sine spe retributionis humanae . , Sciendum, qu5d beatus Iohannes, cui fuit specialis cura 3 de dilectione fraterna inter homines habenda, ponit sex utilitates huiusmodi dilectionis. Prima est
374쪽
certitudo de restirrectione spirituali. Vnde dicit. Nos scimus, quoniam sumus translati de morte ad 'itam; quoniam dii imus fiatres, Secunda est
illuminatio mentis; u tenesm recedente flamoremanet claritas in domo, ita recedente turbationea fiatre, quae mentem obscurat, remanet claritas. quae claresecit videre, diiudicare de rebus. Ideo
dicit. Qui diligit fiatrem suum, in luce manetis Tertia est euitatio scandali Irassivi; sicut enim in ter ex dilectione, suam habet ad filium, fustinet omnia, quae facit ei, licet grauia. Ita &dile mosaterna omnia sustinet; Eodem modo qui diligit trem suum, Pndalum in eo non est. QDrta est diuinae dilectionis indicium. Iohannes incan nica. Qui non diligit fiatrem suum , quem videt, Deum, quem non Videt, quomodo potest diligere ξ Glo. Frater tuus ymago Dei est; Si non diligis imaginem , nec eum , cuius est mago, diligis. Quinta habitatio diuina. Sicilienim ubi sunt tur-hationes, Ec odia, habitat dyabolus ibi; econtra ubi dilectio sancta, ibi Deus i. Ioh.6. Si diligimus inuicem; Deus in nobis manet. Sexta est filiatio Dei. Per peccatum enim fiunt homines fili j dy holi, sed per hanc siij Dei I. Iohan. . Omnis qui diligit fiatrem suum, ex Deo natus est. Sextum capitulum remia is fr
mposito tanquam patri obediarur multo vinis L prea tera, qui omnium mectrum curam gerit.. 8 Hoc est capitulum sextum regulae, quae est dorti tinentibus D stauim subiectionis, quod secu
375쪽
obedieritia- Et ideo circa hoc tradit hoc unicum pertinens ad obedientiam; & non plura, quia fatis in hoc continentur in genere ea, quae pertinent ad debitam obedientiam. Ad quod notandum , quod duplex est obedientia oona, quaedam est sufficiens, sed imperfecta, Mest illa, qua quis obedit solum in his, ad quae tenetur ; alia est abundans, & perfecta, cum quis obedit in aliquibus bonis, licet non teneatur ex debitos Porro circa istam persectam obedientiam, quia
nemo ad eam ex aliqua regula archatur, non tradit August. aliquod mandatum, sed circa primam, ad quam omnes regulares: aristatur ex professione. Determinat autem quattuor in isto mandato ad istam obedientiam pertinentia, scilicet citi debeatur, o cum debeatur pluribus, quo ordine debeatur ei
dem, & qualis debeat esse, cum redditur; & in qui bus sit reddenda.
Cap. C L ae . SCiendum enim, quod licet quidam viri sani iex perfectione obedientiae inueniantur obedire non solum maioribus, sed etiam paribus , immqetiam inferioribus interdum; cum secundum beati Benedicti regulam. Obedientiae bonum non sola abbati exhibendum est ab omnibus; sed quod etiafratres sibi inuicem obediant. Tamen nullus religiosus quantaecunque persectionis tenetur obedire nisi maioribus suis , lecundum illud Hebr . I 3. edite praepositis vestris, idest illis, qui vobis praeferuntur. Et ideo determinans,quibus sit ob .diendum in religione, dicit Augustinus spneposito . dc presbytero. Item nota, quod inter prar
376쪽
Iatos, est quidam praelatus, qui habet plenitudine potestatis quo ad omnes, & quo ad omnia scilicet Papa, & huic quilibet religiosus , ®ularis plus
tenetur obedire, quam cuilibet praelato ecclesiastico: Ali) vero sunt praelati, qui habent particularem potestatem, & quoad subditos, & quo ad iurisdiistionem , sed istis tenentur non omnes, sed solum subditi sui ; &non nisi ad ea, quae pertinent ad iu-1i m i ctionem. Item inter istos sunt, qui habenr eosdem subditos, sed iurisdietiones distinctas in quihusdam, sicut abbas non exemptus ,&Episcopus, quorum utriusque sunt monachi: & isti in quibus. dam plus tenentur uni, quam alteri, &econtrario. Nam in his, quae pertinent ad disciplinam ecclesiasticam, plus tenetur monachus Episcopo, quam abbati : In his vero, quae pertinent ad suam religionem, cuius regimen habet abbas, tenetur plus abbati . Alij sunt, qui habent iurisdictiones non distinctas; tamen secundum plus, dc minus. Ut prior claustralis, &abbas ;& hic plus tenetur subditus obedire superiori. Et cum Ecesesia Ausustini esset ita ordinata, quod Episcopus tenebat ibi locum abbatis, praepositus locum prioris, ut dictum est supra, cumq; adhuc idem seruetur in aliquibus E clesiijs; Ideo volens ostendere,qtio ordine obedien dum sit in hoc casu maioribus, dicit praeposito obediendum, sed multo magis presbytero, idest Episse copo. Alioquin, quomodo diceret ipsum presbyterum,Vel pr positum curam habere ipsoru Datru
tia. C LX I. Notandum etiam, quod quaedam est obedientia seruilis iuxta illud. Serui obedite per om-
377쪽
nia Dominis carnalibus, ad Col. 3. Alia est filialis ibidem. Filii obedite patentibus per omnia. Porro seruilis obedientia, quam timor inducit, quod facit, facit inuite: Filialis vero, quam amor inducit , quod facit, facit libenter. Illa cum murmure, ista simpliciter sine querela, de discussione ; Illaeum trinitia, ista hilariter; Illa pigre, ista velociter; Illa ficte, ista viriliter; Illa ruperbe reputans se multa secisse, ista humiliter reputans se seruum inutilem; Illa cito quiescit, ista infatigabiliter laborat usq; ad mortem. Et isti septem gradus obedientiae uini fecitndum Bern. Et ideo volens Augii. determinare, qualis debet esse obedientia, dicit, tanquam patri, non Domino i sit obedientia filialis , sicut decet filios ecclesiς, non seruilis, sicut suit sub lege. Grego. Obedientia non seruili metu , sed charitatis affectu seruanda est. Haec autem tanto laudabilior est, quanto laudabiliores ex se elicit circunstatutas; sicut dictum est.
obedire. Cap. C LXII. Nota insuper, quod licet obediendum sit praelatis regulariter, tamen mu lti sunt casus, in quibus non tenentur subditi eis obedire. Primus est,quando praecipitcsitra Deum: quia magis oportet obedire Deo, quam hominibus. Act. F. Secundus, quando maior secundum di stinctionem pret dictis; praecipit contrarium: Tertius, quando eXimitur quis ab eo, qui potest, a potestato praelati sitit Ortus, quando prςcipitur aliquid in derogati nem iurisdictionis maioris praelati: ut si praeciperet minor praelatus, quod maiori visitanti non dicer t
378쪽
aliquid de reuelandis in visitatione. ctantus, quando nullo modo potest fieri,quod prςcipitur. Nemo enim potest ad impossibile obligari, extra de regul. iure lib. 6. Sextus, si aliquid mandatur, per quod eijciatur de obedientia promissa, ut si praeciperet praelatus subdito suo,qubd intraret alium ordinem. Septimus, clam praecipitur aliquid, quod est supra,
vel infra, vel contra professionem factam; cum nemo teneatur ultra , quam alij tenentur, nisi ad id quod promisit: Octauus secundam quosdam, cum praecipitur aliquid impertinens ad professione, ut si praeciperet abbas monacho, quod tota die respiceret aues, praecipue si hoc faceret sine causa rationabili; nam si hoc faceret causa probandi obedientiam,vel ad exercendu patientiam,vel alia causa annexa professioni, esset secus.
dientia. Cap. C L XIII . DE inde notandum, quhd inter omnes virtutes religioni necessarias, & de praecipuis est obedientia persteta. Haec enim est, quae religioso dat
pacem; qui enim minus est obediens, habet turbationes stequentes ; quia non est promptus ad multa , quae sibi imponuntur, ad quae si esset promptus, haberet pacem.Prouerb. I 3. Qui timet piaeceptum, in pace versabitur . Item haec est, quae acquirit homini gratiam maiorum suorum. Exemplum de abbate Silvano, qui cum quaereretur a quibusdam ;cur discipulum Marcum plus alijs diligeret, duxit
eos per cellas fiatrum, & vocans unum, hic non statim venit, similiter & multi secerunt ; cum autena
379쪽
hebat, D relicta littera imperfecta, statim venit ad eum, quo viso dixit abbas eis, ecce quare diligo leum. Et illi,vere plus diligendus est a te;quia Deus lplus diligit eum. Item hec est, quae totam congregationem , quam inobedientia perturbat, pacificat x.Mach 6.Siluit terra omnibus diebus Simonis,qui interpretatur obediens. Item hominem utilem facit siue congregationi; bonus enim obediens est, sicut asina , quae erat in Hierusalem communis, qua quilibet poterat accipere ad quoscunque usus.Item facit homine nobilissime triumphare de hoste fortissimo, scilicet animo suo, cui qui dominatur melior est secundum Salomonem expugnatore urbiu. Prouerb.2 I .Vir obediens loquetur victorias.Greg. Dum alienae voci humiliter obedimus, nosmetipsos in corde superamus. Item facit Deo sacrificium acceptissimum I. Reg. I 1. Melior est obedientia, quam victimae;quia secundum Grego. Per obedientiam propria Voluntas mactatur 7. Moralium.Item facit preces apud Deum essicaces . Gregorius. Si
obedientes fuerimus prespositis nostris , obediet Deus orationibus nostris, & hoc iustnm est; qui enim huiusmodi praepositos audit, Deum audit, retales ille exaudit. Item summe ditat meritis; quia
lucratur circa omnia opera sua. Item custodit a periculis peccatorum : Exequens enim obedientiam est negociator regis coelestis,cuius mandatum ex
quitur, & ideo securior est, quam qui in proprio
scilicet mercatur. Item ad maiorem perducit gloriam: unde in viti patrum vidit quidam quattuor ordines sanctorum in coelo, infirmantium , & gratias agentium, infirmis ministrantium, insolitudine degentium, sub obedientia viventium,
licerat super omnes,cuius ratio dicta est; quia alia V . quod
380쪽
quod faciunt, faciunt secundum voluntatem suam; hi autem proprias voluntates abdicantes, quod faciunt, faciunt secundum voluntatem patris spiritualis, quod est maius . Et ideo ducit ad gloriam maiorem . J altum ergo custodienda est obedie ria, quae tanta bona facit. Ber. Mementote fratres; Christus ne perderet obedientiam, perdidit vitam; sic etiam nobis cauendum est, ne obedientiae bonum perdamus.
Septimum, O vltimum capitulum Regula . VT ergo cuncta icta seruentur ; ct si qui rua
tum minus fuerit, non negligenterpraetereatur Ised ut emendandum , corrigendumque curetur I ad praepositum pracipuc pertinebit , ut ad presbyterum , cuius en apud tos maior auctoritas,reserat, quod modum , vel vires eius excedit.
Traditis mandatis, qu a parum haec prodessent, nisi diligenter obseruarentur, agit in hoc capitulo septimo , & vltimo de diligentia obseruandi ea. Sunt autem tria, quae multum ad hoc vaIent. Primum est conditio praelatorum, de quo agit hic. Secundum est paterna oratio, de quo ibi idonet Dominus) Tertium iugis mandatorum memoria, de quo ibi sui autem vos. Porro ad hoc qubd praelati mandata faciant obseruari, requiruntur duo ex parte ipsorum, videlicet cura, & conditio bona ipsbrum; & ideo primo tradit hic mand tum circa istana curam:Secundo ostendit qualis debet esse priplatus, ut ei me- ii lius obediatur: ibi sipse vero