Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

VMBERTUS IN

.vtruq; sit necessarium i appetendum est tamen plus: secundum ,

. NECESSARIUM EST PRAEL

to, quod timeatur. Cap. C LX XIX. SCiendum ergo, quod secundum quod hic dicitur necessarium est praelato, quod timeatur, de hoc propter subditorum utilitatem. Multi enim illorum sunt, qui Dequenter magis timore inducuntur ad bonum: August.Sicut meliores sunt,quos amor dirigit ; ita plures sunt, quos timor corrigit. Item propter status sui exigentiam; indecens enim, re inconueniens est, qubd aliquis praesit aliquibus, α non timeatur ab eis; & ideo Dominus, qui dedit homini dominium super animalia, immisit cu hoc timorem super ea. Gene.'. Terror vester,& tremor sit super cuncta animantia terrae. Item propter Dei honorem; non enim est ad honorem regis, sed ad confusionem, cum eius baculus non timetur. Et ideo dicitur Lucae Io.praelatis. vos sperni me spernit. Porro huiusmodi exemplum, videlicet,qubd praelati timeantur, habetur in natura . Inter animalia omnia illud, quod magis timetur ab omnibus animalibus, est illud, quod natura fecit Q- per alia, vide licet Leo . Item habetur exemplum in potestatibus secularibus. Romano. I 3. Si malum feceris, time potestatem; non enim sine causa gladium portat . Item habetur in principibus Apost lorum: Nam dicit Paulus. In virga veniam ad vos, aut in charitate, de spiritu mansuetndinis. Petrus vero occisis proprietarijs incussit timorem omnibus . Actuum. D Factus timor magnus in uniuersa ecclesia. Sunt autem tria, quae valent ad hoc, ut

412쪽

praelatus timeatur. Primum est morum grauitas ;sicut enim quando conformat se quotidianis leuitatibus, multotiens fit ex hoc contemptibiIis prae- Iatus ; sicigrauitas facit eum haberi in timore venerabili, propter hoc dicitur de Iob.ro. videbant mutuuenes, & abscondebant se. Secundum est auctoritas; sunt enim quidam, qui nunquam prodeunt ad aliquod opus virile, ex auctoritate quam habet. & ideo dicit Apostolus ad Timotheum.Argue cum

omni imperio ; nemo te contemnat, quasi dicat. In hoc fac imperiose, ne vertaris in contemptum. Tertium est rigor iustitiae, clam videIicet talis est,qubdn5 creditur, quod aliquo modo a iustitia sectatur ideo de Herode dicitur Marci 6. Herodes metue ibat Iohannem, sciens eum virum iustum,& sancta.

curandum de amore μbditorum, quam

timore. Cap. C L X X X.

Notandum, quod licet necessarium sit praefato ἰ

quod timeatur; tamen magis est ei curandum de amore subditorum ,& hoc multis de causis,qua rum aliae sunt ex parte subditorum, aliae ex parte praelati, qd sic patet. Illud quod imponitur amariti,licὰt difficile sit, lair en fit facilius,quam quod im ponitur timenti; nihil enim amanti difficise fit. Itε quod fit a tali, quod sit hilariter,&non cum tristitia, sicut quod fit ex timore, acceptum est Deo. Vnde Apostolus. Non ex tristitia, aut ex necessitate; hilarem enim datorem diIigit Deus. Item timentis est sugere,diligentis vero adhaerere. Et ideo ubi timentes fugiunt, interdum ipsi adhaerent praelato infatigabiliter, sicut Luca. Paulo secundum Hiero.

413쪽

Et ideo secundum Apostolum charitas dicitur vinculum perfectionis. Item praelati in multii indiget portaria subditis ; hoc autena facit amor. August. Tantum quisq; portat, quantum amat. Irem indigent iuuari in multis, hoc autem dilect ita facit: Amici est iuuare amicum,& pro adiutorio solet unus ad alium recurrere. Item frequenter a subditis molestantur; sed dilectio non nouit hoc facere, quia diletao proximi malum non operatur. QIantum ergo debent praelati appetere, ut, sit bditis diligantur,cusubditos hoc faciat facilius obedire, & acceptabilius Deo seruire, & λrtius eis in bono adhaerere,&ipsos praelatos faciat portari in defectibus,dc eos iuuare in negocijs,& ad eos se habere quietius. Ideo non solum August. sed & Bernar. dicit ad praelatos . . Studete magis amari, quam timeri. Et Isidor. Talem te redde subditis, ut magis ameris, quam timearis. Quis ergo dubitet, quin hoc a Spiritu sanctost, in quo tres tant octores Uno ore concordant Sed nota dum, quis d ad hoc ut praelatus diligatura subdito, cauendum est a superbia, quae non diligi facit. sed odiosum reddit Eccles. 1. Odibilis est coram Deo, & hominibus superbia. Item aduritia, quae reddidit Roboam odiosum populo. Et ideo dicitur econtrario in Ecclesiastico. In mansuetudii operatilia perfice,& super gloriam hominum idiligeris. Item ii singularitate, cum enim confor' mat se alijs pr atus, & est in illis quasi unus i lex illis , ex hoc acquirit sibi aliorum i amorem. Eccles. I 3. Omne antimal diligit sibi simile .

414쪽

a praelato. Cap. CLXXXI.

REstat videre post huiusmodi appetitum pertimnentem ad amistum,de cogitationibus praela ti pertinentibus ad intellectium, inter omnes autern cogitationes pertinentes ad statum eius hoc est de magis necessarijs, vi non ad horam, sed semper cq

gitet de ratione reddenda Deo pro subditis ; pro pter quod dicit semper cogitans Deo se pro vobis

redditurum rationem.) Nam quandoq; exigitur ratio de rebus parum valentibus: Praelati vero habent reddere ratione de rebus preciosis scilicet animabus. Harb. vlt. Ipsi peruigilant, quasi reddituri rationem pro animabus vestris. Item Dominu equirit rationem de numero. Hiere. 3O. Adhuc transibunt greges ad manum minantis. Et quia praelatus debet habere curam sollicitam decus odia om, ni una exemplo Salsiatoris, qui dicit Ioanc I 3. Q sdedisti mihi, ego Oistodiui,& non perijt exeis,nisi filius perditionis. Item de fructu Benedictus in regula. Sciat abbas culpae pastoris incumbere,qui qui ditionibus parer fami lias minus utilitatis pote dirit in uenale . Et ideo dehet praehitus dare operam diligensem circa subditos, ut debitum fructum reddanoe templo illius boni pastoris,qui diuit Gen.3I. Oves tua, & caprae tuae steriles non fuerunt. Ex his apparet,quocs iudicium durissimum in his,qui ρος- stant, fiet: Durum, quia de singulis animabus commissis oportebit rationem reddere: Durius, quia anima pro anima punietur : Durissimum,quia prosila negligentia hoc incurrere possunt, eli multis praelatis , qui hoc. non cogitano Et ideo dicit vix sinctus . Semper cogitans Deo se pro vobis reddi- '3 Bb turram

415쪽

tui uim es. rationem. Attendendum vero est,qubdcum anima praelati sit in maiori periculo, quam animae sibditorum, & ideo propter eos multum tenentiar compati animabus eorum, & dare Operam , ne

propter eos ipsas perdant ;daoc autem faciunt, cum Dene obediunt,& ideo incidenter subdit. Vnde sic vos magis obedientes,non solum estri, sed etiaipsius miseremini, qui inter vos quanto in loco superiori, tanto in periculo maiori velatur. Donet Dominus. ut observetis hac omnia, tanquamis amatores, ct bono Chrinio tione serui b lege ino lauthberi subgratia connitati . l Hoc est seeundium,quod facit ad regulae obseruantiam,sci licet paterna oratio. Nam boni doch ris est non solum studere sapientiae, ut sciat, quid doceat, &non solum docere Verbo, vel scripto, ut instruat, sed & dare operam, ut observetur, quod dicit, ut proficiat. Quia vero non esti seminantis, nec terrae seminatae fructum producere; sed Dei s lius, ideo recurrit bonus doctor super hoc ad orationem . Inde est, quod doctor epregius in fine doctrinae in Epistolis de per orat dicens ; Gratia Domini nostri Iesu Chrissi , cum omnibus vobis, qui

scilicet moneat,&uruet ad faciendum, quod docui.

Eodem modo orat August. dicens Donet Dominus, ut observetis haec omnia in Quasi dicat. Quid - prodest me in istis studuisse, vobis ita

tradidisse, nisi observetis. Ideor ius potest, donet, Vt 'a et fla haec observetis. 'go Dominum, ut ille, qui so

416쪽

RELIGIOSOS, QTi

non obseruant ordinem seum. p. CLXXXII. Notandum autem primo, quδd sunt quidam rea: ligiosi, qui tradita sibi a Deo mantita parui pendunt, eo quod passim transgredientes ordinem dissipant, Similes illi, cui dicitur Hiere. 2. A saeculo confregisti iugum meum, Rupisti vincula, & dixisti, non serviam . Isti sunt sicut Rhinoceros,quod animal secundum Grego. in moralibus adeo est indomitum , quod si ligetur, moritur, vel vinculum dis luit. Sciendum autem, qu5d multa sunt, quae valent ad hoc, qu6d religiosi observent ordinem suum. Vnum est exemplum ptiorum. Legitur Hierem. 31. qudd Rechabitae propter mandatum patris sui Ionadab nunquam bibunt vinum; phari faei,& Iudaei propter traditiones seniorum, nisi creobro manus lavent, non manducant. Legem Persa rum,& Medorum nullus audet violate. Quanto ergo magis religiosi Christiani seruare debent man data Sancta Sanctorum. patrum suorum Et nisi faciant, timendum est eis, ne illi contra eos sirgant

in iudicio; & condemnent eos . Aliud est promicsionis obligatio fact a per professionem, qui enim promittit, &non reddit , ipse sibi laqueum mortis parat. Vnde Benedictus in regula. ini aliquando aliter fecerit, a Deo se damnandum sciat, quem iris ridet. Tertium est8apparentia exterior: Quid enim prodest nomen, vel habitus religionis, ubi desunt opera religionis λὶ Ambrosius . d sumus professi e , actione potius, quam nomine demonstremus, ut actiq respondeat nomini, A nomen re

pondeat actioni. Quρrtum est successio sancto-

417쪽

rum; Viri enim religiosi tanquam rati; succedunt . . sanctorum Sc ideo si vere sint fit ij,&non adulteri, debent eos imitari in operibias.

Vnde Dominus dicit Iudaeis: Si si iij Abrahae estis ,

opera Abrahae facite. Eadem ratione , Si tiIii Ai gustini, Benedicti, Dominici, Francisci estis, opera eorum, quae fecerunt, A. facienda tradiderunt, racite. Quintum est conditio cohabrrationis; nalecitndum leges eorum,cum quibus habitamus,de- hemus vivere. Sextum multitudo inconuenientium. Nam Eccles 1. dicitur, qvbd displicet Deo fulta, dc infidelis promissio. Item dicitur Eccle.3; Vbi non est seres, diripietur possessio. Cum ergo

Obseruantiae regulares sint quasi sepes, sequitur ex eorum dissipatione direptio omnium honoriam spi- tu alium. Item si omne mendacium est reprehen- maior, cui mentitur, tanto reprehensibilius est mendacium. Tales autem Deo, Cui Ie obligauerunt, mentiuntur, dc ideo valde timendum est de morte subitanea ; sicut accidit Ananiae, es mentitus hominibus, Ied Deo Rudiens autem Ananias haec verba cecidat, & expirauit. Item tales sunt sicut stattra Daia Nili, in qua aliud non test inuentum , nisi sClcm ve

pelles caprarum. I. Reg. in qua illustini est regi Saul, & non sine indignatione eius. Quare

inquit sic illusisti mihi λ Nunquid non est illusio si

malas, quando non inuenitur in religione nisi habi- us Θ,Item sicut I. Esdrae. 3.Seniores, qui viderant templum, cum esset aliter fundatum hoc templum, In oculis eorum febant . . Et causa, quia quasi nihil erat aliud in comparatione a i primum .. Quantam

ergo materiam doloris habent viri persteti, quivi Ment relagionem tam grauites nuisse istaria anti quo

418쪽

quo. Item religio via est ad Paradisum, qui ergo dissipant eam, taciunt,ne sequentes possint peream illuc transire. Esa. 33. Dissipatae sunt viae, cessauit transiens peream. Item multi videntes religionem dissipatam, amittunt deuotionem intrandi ad eam: Baruch. 4. A multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinauerunt a lege Dei. Item saecularibus propter hoc factu est in derisum .

Tren.2. Plausertant super te manibus omnes tran-

seuntes per viam, sibilaverunt, & mouerunt capita sua super te filia Hierusalem . Vide etiam de illo, iqui dixit matri. Volo saluare animam mea,&tandem negligens fuit in religione . -

CONTRA ILLOS, QVI NON

iure e seruant ordinem Iuum .

p. CLXXXIII. Notandum secundo, quὁd sunt liqui, qui non

integre seruant ordinem strum, sed aliquam partem seruant professionis suae, aliquam non . Isti sunt sicut Samaritani, qui partim colebant Deum partim idola. Isti sunt, qui sequuntur Dominum claudicando , contra quos dicit Helias I. Reg. I 8. Vsquequo claudicatis in duas partes. Sunt iterum

sicut adultera, quae licet a viro non recedit omni no; tamen iuxta eum recipit alterum . Sunt iterum

sicut pica, quae pat tim est alba; partim nigra. Et isti sunt partim mali, partim boni. Q iod obstupescens . Dominus dicit Hiere. Ir. Nunqii id auis discolor haereditas mea mihi Z Sciendum est autem, Q ex huitismodi partiali ordinis transgressione sequuntur multa mala. Tales enim sunt sicut vas perforat tum, & bona alia, quae faciunt per partem reli glo- ni ,

419쪽

nis, quam frangunt, amittunt. Eccl.9. Et qui in Vns peccauerit, multa bona amittet. Exemplum in viti spatrumde quodam, qui est visiis haurire aquam deputeo, de ponere in Iapide perforato, & inde tota exibat. Vnde etiam Iaco. Σ. dicitur. Qui in uno offenderit, saetus est omnium reus.Exemplum. i- dammiIes inuenit quendam stultum monachum, qui amore uxoris sitae fecerat vestem quandam,quq partim erat religiosa, partim tacularis,& apprehendens eum dixit. Domine monache ex parte ista, quae est relisiosa, non audeo vos tangere, ne essem excommun Icarus; sed ex parte ista ciculari benδpossiim Vos tangere ; ex it Ia parte tantum Ve heraΠit eum, quod mortuus est: ita ac si per totum corpus verberasset eum. Non est autem dubium, quin similiter homines Deus huiusmodi csidemn ret, ac si totam professionem transgrederentur. Itera Ies sit ni deturpati, sicut nunci)David, quando

rasa mit barba eorum dimidia, &vestes mediae precita usq; ad nates, & non sunt digni stare in conspectu David. Et ideo dicitur eis. Manete in Hierico, donec crescat barba Vestra, 2.Reg. Io. Item perfracturam religionis ingrediuntur hostes. Iob. 3oo si rupto muro, & aperta ianua irruerunt si per e . Item tales omnia, qu e promiserunt, debetarreddere; ideo si partem reddant, & non totUm,

non evadunt tortores . Matth. I 8. Iratus Dominus eius tradidat eum tortotibus, quousq; redderet Uniuersum debitum . Quia ergo indecens est, semipi religionem seruare, dc tot mala inde sequuntur, dicit Nir sanctus sui obferuetis haec omnia.

420쪽

D. AVGU STIVI. 397 DE SPIRIT VALI PULCHRIT

dine. Cap. CLXXXIV. Notandum tertio, quod sicut est quaedam pulchritudo corpo ratis,ita est quaedam spiritu Mlis scilicet virtutum, de qua Salomon multum prophetauit in libro Canticorum. Haec est, quae reddit hominem similem pulcherrimo Deo. Unde Phomo factus dicitur ad similitudinem Dei, dicunt sancti reserendam ad virtutes, per quas homo assimilatur Deo. H ec est, quae sola reddit Deo amabilem, Vnde. Psal. Audi filia, quod est obedientiet, inclina aurem tuam, quod est humilitatis, & obliuiscere populum tuum, quod est extinctionis i r-nalis a Dictus, quae omnia sonant virtutem. Et sequitur. Et concupiscet rex decorem tuum. Item Pulchritudo haec non est mutuata sicut multae pulchritudines corporales; sed est consubstantialis, &naturalis ipsi virtuti. Seneca. Nullo honestamento indiget virtus; quia ipsa magnum decus sui est; α ideo maior, sicut pulchritudines naturales in floribus . Item pulchritudo corporalis cito marcescit. Iaco. I. Non sic autem pulchritudo virtutum. Et ideo dicitur Cant. s. Anima sancta pulchra, ut luna, cuius pulchritudo non deficit. Legitur de beato Antonio, quod cum vidis set quandam muliere valde ornatam, fleuit dicens. Ignosce mihi omnipotens Deus, quia unius diei istius meretricis ornatuS totius vitet meae superauit ornamenta ista tanta pro mundo composui t, & ego immortali Domino placere proposui, & similia per meam negligentiam nunquam impleui 1, propter hoc ergo bene dicit vir sanctus stanquam spiritualis pulchritudinis amatores.

SEARCH

MENU NAVIGATION