Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

x t to Vario notandum, quod in scriptura sancta bona fama dici tur od ar multis de cauus. Fςtor enim egreditur a rebus vilibus, ut est lutum, vel ercus; sed odor de rebus preciosis, ut est cinamomum, balsamum, & huiusmodi. Eodem modo fama bona a preciosa sanctitate bonorum egreditur. Iudith. 8. Haec erat omnium famonilima; cuia timebat Dominum valde. Item bonus odor, cum sentitur, indicat rem cuius est i ita bona fama indicat Christum esse apud eos , qtia vcredolent . An stolus r. Cor. 1. Christi bonus odor sumus. Ite sicut honus odor reficit, sic bona fama. Prouer. I J. Bona fama impinguat ossa. Item sicut bonus odor, licet regulariter conserat, tamen quibusdam venenatis nocet, ut bufoni; ita bona fama . Vnde Ap solus. Christi bonus odor sumus his, qui Lalui fiunt, & his qui pereunt. Alijs quidem odor mortis in mortem ali)s odor Vitae in Vitam . G los. Illi, cui inuidebant bonae semae Pauli, vel Ch cisti bono odori, peribant. Noli ergo inuidere, & nora i- det te bonus odor . Item licut odor ex odoris a re contusa magis elicitum, ita & fama bonorum. Uant. Perfla hortum meum, de fluent aromata Illius. Glosa. Ecclesia pulsata, & probata odorem dinstantiae suae,& abundantioris virtutis ubique cliffundit. Item bonus odor attrahit. Vnde dicitur de panthera, quod propter bonum odorem aliae ferς sequuntur eam ; ita bona fama. Canticorum I. Curremus in odore unguentorum tuorum. Exemplum de regina sabba, quam Salomonis fama traxit de fim-

422쪽

bus terrae, Hiero. Ab ultimis Hi s antarum, G1lliarumque finibus quosdam venisse legimus, quosas sui contemplationem Roma non traxit, Unius hominis fama perduxit. Item bonus odor seciandum medicos resolui ; itam bona fama resoluit multos in deuotionem. Vnd obtar.7. Audito nomine Tobiae senioris, misit se Raniel, &cum lachrymis est osculatus Tobiam tu niorem, & plorassu pra collum eius dixit. Benedictio sit tibi fili mi, quia boni, & optimi iries filius.

ERRORES CIRCA F AMAM.

Cap. CLXXXVI. Notandum autem,qubd a multis multis malis

erratur circa huiusmodi famam. e Suntemni aliqui, qui omnino non curant de sua fama. Contra quos Eccles. 4r. Curam habe de bono nomine. Ali) sunt, qui propter confidentiam bonae conscientiar, famam negligunt , contra quos Hiero. Non

habeas illud, fassicit mihi conscientia mea; non Caro quid de me loquantur homines: Apostoli prouiderunt bona non solum coram Deo, sed etiam coxam hominibus. Alij sunt, qui bonam famam antittunt non ex malitia, sed ex negligentia, c5rra quos August. Sancta conuersatio tanta debet esse, ne forte cum mala uita sit per lasciti iam, mala fama tacper negligentiam. Ali3 sunt, qui non parcentes fa iocie suae audacter aliqua committunt cum dispenesio famae suae, contra quos est illud Gregor. in registro. Quicquid . potest grauare opinionem triam,

omnino stigias, de comittere illud nullius suasiona consentias . Alij sunt, qui dummodo a uiris malis cataeant, non curant malia similia declinare, con-

423쪽

tra quos dicit Apostolus i. Thecue. Ab omni spe. cie mali abstinete vos. Alij sunt, qui & si in uno loco relinquunt bonam saniam,tamen non sic in alijs, contra quos Apostolus a. Cor. 7. Odorem notitiar suae per nos manifestat in omni loco. Sunt autem

multa, propter quae boni uiri debent apponere di- ligentiam ad habendam bonam tamam. Vnum est utilitas proximi. August. Nobis necessaria est uita nostra , alijs fama nostra; Nam sicut crudelis est, qui famam maris negligit; sic qui non curat alijs

subuenire. Secundum ea utilitas propria. Tertium consolatio amicorum. Aug. Qua nos amant, quaerunt, quid laudent in nobis, qui autem nos odium, detrahunt nobis: Nos autem in utroq; medio constituti & uitam nostram, dc famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant detractoribus

laudatores. QDrtum est dilectio inimicorum. Apostolus ad Titum 2. In omnibus prςbe teipsum exemplum bonorum operum, ut uereaturis , qui eX aduerso est,nichil mali habens dicere de vobis: Quintum est proprius decor, pro quo solent multum Ze-ιare. Ber.Fortitudo tua considentia fidelis conscientiae, decor tuus est bonae opinionis, uel famae splendor. Sextum est fructus diuturnitatis. Fama enim

non selum proficit alijs,dum homo uiuit, siciit domina ; sed etiam post mortem. Eccles I, Bon ς uitae numerus dierum, bonum autem nomen manehit in ternum. Septimum est reuerentia diuini nominis. Mat. s. Sic luceat lux uestra coram hominibus , ut uideant opera uestra bona, & glorificent patrem uestrum, qui in coelis est. 8 Notandum tamen, quod est quaedam fama, quae oritur ex aliquo malo perpetrato. Pal. Qtaniam laudatur peccatorni desiderijs animae suae ,-iniquus bonedicitur

424쪽

Sunt amem aliqui, qui solent in tali fama Icetari,& sunt similes quibusdam, qui ex corruptione magna solent in Gloribus stercorum delectari. Alia est de factis tacularibus, quae pertinent ad potentiam, uel sapientiam, uel diuitias. Iste autem odor non est diuinus, sed meretricius; quia ergo uiri religiosi tantum curare debent de bona fama, ut praedictum est, dc solum de fama oriente ex sanctitate,& pure propter Christum, bene dicit uir sanctus. Servetis haec omnia, tanquam Christi bono odore de bona conuersatione fragrantes.) Vnde per

hoc quod dicit bono) ostendit, qiuod nunquam de

malo debent quaerere famam . & per hoc quod dicit sconuersatione) declaratur, quod non ex factis saecularibus, sed solum ex operibi a bonis est eis fama quaerenda. Per hoc vero quod dicit bono Christi odore, notatur, qu hd in fama sua nihil debent quaerere nisi Christumo.

VT autem vos in libero hoc tanquam in specula

possitis inspicere, ne per obliuionem aliquid negligatur, seniel in septimana vobis legatur. Hic agitur de tertio, quod valet ad regulae obseruationem, quod est memoria mandatorum eius rquia vero ista memoria habetur per regulae lecti nem. Primo tradit in nitatum circa huiusmodi lectionem. Secundo circa ea, quae ficienda sunt post

lectione: cum dicit Et ubi vos inueneritis,&αὶ Licet autem frequenter Φbeat legi Regula a suis profestribus; tamen ne circa hoc fiat aliqua oniissio, arctat ad certum tempus legendi, cum dicit semel in septimana vobis legatur. Item causam assignat huius, cum dicit sui autem vos in libello hoc tanquam in speculo possitis inspicere.) Item utilitatem

425쪽

huius declarat, cum dicit ne per obliuionem aIia quid negligatur. Sunt autem notabilia, quae eliciuntur ex hoc mandato. Vnum est,qubd cauenduest,ne fiat aliquid quantumcumq; modicum ex contemptu, cum dicit Ne aliquid nestigatur. ) Aliud,

quod non debent cadere a memoria, quae pertinent

ad salutem, cum dicit. Ne per obliuionem aliquid negligatur.) Aliud est, quod ad virandum huius. niodi obliuionem insistendum est Iectioni frequenter, quod notatur cum dicit semel in septimana . Aliud est, quod legens,vel audiens regulam, debet intendere, cum dicit. Et ut vos in libello hoc &c.

f AD CAVENDAM NEGLIGENT IAM.

p. CLXXXVII.

CIrca primum notandum, quod ad cauedum negligentiam quamcum; circa salutaria mandata ponit Dominus speciale mandatum dicens, Deut. 8. Obserua, & cave, ne quando obliviscaris mandata eius, atq; iudicia, & cerimonias. Non solum autem dat circa hoc mandatum, sed addit duram comminatione Levit. 2o. Si negligens populus terrae ,& quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem,qui dedit de semine suo Moloch, ponam faciem meam super hominem illum, & c gnationem eius, succidamq; illum. Non solum autem ponit super hoc comminationem ; sed & poena grauem legitur inflixisse. Exo.9.Qm neglexerit sermonem Domini,dimiseritq; seruos suos, & iumenta in agris, & post. Et percussit grando in omni terra AEgypti euncta, quae fuerunt in agris ab homine, usq; ad pecus. Praeterea dicitur Hieremiae 48. Maledustiis homo, qui s it opus Domini nςgligenter.

426쪽

Cum ergo obserua ntia regulae sit opus Domini, qui circa hanc committit negligentiam maledict iis esta spiritu , qui loquitur in propheta. Item Prouer. I9. dicitur. Qui custodit mandatum, custodit animam suam: Qui autem negligit viam suam, mortificabitur. Cum ergo regula religiosi sit via sua: sicut qui negligit viam suam interdum incurrit periculum mortis, ita qui in suam regulam negligentiam committit. Item dicitur Ecclesia. Qui spernit modica, paulatim decidet. Sicut ergo domus, cuius reparatio negligitur, subito cadit, ita talis . Sunr autem tria, quae solent esse occasio huius negligentiae. Primum est minor timor Domini,qui

enim multum timet Dominum, cauet negligentia.

Eccles. . timet Deum, nihil negligit. Secundum est minor cura animae seae, si enim homines taurum curarent de salute animae suae, sicut curant de salute corporis, nihil negligerent eorum, quae pertinent ad animae salutem. Tertium est occupatio circa alia negotia. Eccles. 26. Dissicile exuitur negotians a negligenti .

DE REBUS SAECULARIBUS

non habendis in mente. Cap. CLXXXVIII. CIrca secundum nota, quod secundum philosophos memoria est thesaurus specierum, quae scilicet per virtutes apprehensivas inducuntur in animam. Inter omnia autem bona, quae debet vir honus habere in memoria, sunt Dei mandata.Eccle.

3. Quae praecepit tibi Deus, cogita illa semper. Et Prouerb.7. Fili liga legem meam in digitis tuis, &Deuter.6. Meditaberis sedens in domo tua, & ambulans in itinere, dormiens, atq; consurgens, & li-

Cc a gabis,

427쪽

gabis, quasi signum in manu tua ,eriantq;,S non movebuntur ante oculos tuos, scribe in ea in limine,&in postibus domus tuae. Oseae 4. quia oblita es lepis Dei tui , obliviscar filiorum tuorum de ego. Vnde dicitur de beato Bernardo, qu5d apud se Dequenter dicebat. Bernarde, Bernarde, Bernar de ad quid venisti λ reducens sibi ad memoriam professionem suam , & hoc conueniens est. Dicitur enim Hiere. h. Nunquid potest obliuisci virgo ornamenti sui ρ Cum ergo regula sit ornamentum spirituage,& valde pulchrum viro religioso; quomodo conuenit, ut eum tradat obliuioni Z Item dicitur in viti spatrum, quod tres sunt virtutes Sathanae, Oblivio, Negligentia, & Concupi sicentia. Oliuio est

mater negligentiae, de negligentia vero oritur concupiscentia, de concupiscentia corruit homo . Obliuio ergo pro sessionis initium est totius ruinae in re

ligione , dc ideo bene dicit ne per obliuionem aliquid negligatur.)

legenda. Cap. CLX XXIX. CIrca tertium notandum, quod quia ea, quae sciuntur, vel intelligunttir, vel audiuntur, vel dicuntur, vel fiunt, facile de memoria elabuntur,& ideo ad inuentae sunt scripturae, Ut ea, quae expedit habere in memoria, per scripturam per per Uentur. Exod. II. Scribe haec in monimentum in libr. r.

Ob memoriam. Sed sunt aliqui religiosi, qui ita fi-stidiunt legere in scripturis, quod raro, Vel nunquase occupant in eis, contra quos Augustinus supra. Codices certa hora singulis diebus petatur.) Sunt

alij, qui ccin legunt, libentius legunt in libris gentilium s

428쪽

tiviana, quam in sacris, propter quod Hieronymus raptus ad iudicium filii grauissime flagellatus usq; ad abiuratione. Sunt alij, qui de si libenter legunt

in sacris scripturis, taliten parum sciunt, Vel scire curant de regula professionis sitae: Isti sunt sicut stulti aduocati, qui nunquam student in textu, vel glos de materia, super qua ferenda est sententia , Iudice. Secundum enim regulam suae professionis quilibet est iudicandus. Vidi econtrario ego queridam monachum, qui quasi semper ferebat in manibus regulam Sanecti Benedi chi, modo legens in ea, modo studens,modo quaerens eius dubitabilia cum inueniebat virum discretiam. Pharisaei decalogum scriptum in brachio sinistro ferebant. Deuter. II. dicitur. Postquam rex sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, legetq; illud omnibus diebus vitae suae;quanis to magis religiosi hoc facere debent λ Proinde solent praelati discreti ordinare, quod illi, qui ex occupatione aliqua, Vel negligentia hoc non faciunt, alio tempore suppleant.

ET ubi vos inueneritis ea, quascriptasunt, facienagite gratias Domino bonorum omnium lar

gitori.

Dato mandato circa regulae lectionem, tradit mandata circa ea, quae sunt post huiusmodi facienda . Sciendum autem, quod consideranti se, qualis si,duo occurrunt sci licet qualis sit in bono,& qualis sit in malo. Bernar. Vigilanter cerne, qualis sis ex te, & qualis ex dono. Primum considerans in speculo regulae, interdum inuenit se scripta facientem,& hoc bonum non facientem,interdum & hoc malum ; circa primum tradit hoc mandatum, vide-

C c 3 licet

429쪽

licet de gratiarunt actione; circa secundum ibi. ubi

DE GRATIARUM ACTIONE

de bonis. Cap. CX C. CIrca primum nota dum, quod sunt quidam, qui

cum considerant se, facientes quod tacere debent, inaniter extolluntur, similes Philo phis, qui non glorificauerunt Deum, aut gratias egerura, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Rom. I. contra quos dicit Apostolus. Quid habes, quod non accepisti, si autem accepisti, unde gloriaris, quasi

non acceperis ὶ Ali3 sunt, qui non selum extolluntur inaniter in se r, sed So super alios in his deficien- res gloriantur, similes Phariceo hypocritat dicenti. Lucae I 8. Gratias ago tibi Domine, quod non sum scut caeteri hominum,contra quos Apostolus. Noli gloriari aduersus ramos, scilicet fractos. Albint, qui licet sciant, quod quicquid boni faciunt, ex Dei dono habent;tamen eΣ quadam rusticitate non referunt ei gratias, immo quamuis assidua recipiat Dei beneficia, tamen semper remanent ingrati,contra quos Colos. 3. Et grati estote. Porro ex huiusino di ingratitudine sequuntur tria mala. Primuest spoliatio de bonis acceptis. August.Qu'd Deus dederat gratis, abstulit ingratis. Secundum est impedimentum accipiendorum. Bernar. Non est dignus dandis, qui non refert gratias de datis . GGrium est punitio etiam corporalis: Unde dicit Iosephus, qudd Ezechias licet immolasset Dino post triumphum de Sennacherib et tamen quia non reddidit dignas Deo gratias faciendo ei nouum canticum, sicut in talibus patres consueuerunt, aegrot

430쪽

uit Vsq; ad mortem , Vel quia non duxerat uxorem, ex quo per illam lineam Christus debebat descendere . Ex gratiarum vero actione econtrario tria sequuntur bona. Primum est conseruatio bonorum iam perceptorum. Aliud est bonorum multiplicatio. Tertium promotio ad maiora in fututum.Dns de beneficijs omnibus vult, quod homo habeat totam utilitatem, ipse uero gloriam, propter iam di- sanctus uir incitat nos ad gratiarum actiones.

VBi autem sibi qui sectrum viderit aliquid δε-

esse, doleat depraterito, caueat de futuro, ora misibi debitum dimittatur in tentationem non in

ducatura

s Post mandatum praecedens traditum de gratiarum actione pro his, quae lecta in regula de illa inueniuntur obseruata, subiungitur hic mandatum de poenitentia pro his, quae inueniuntur non seruata. Quia uero poenitentia uera secundum Ambro. est praeterita mala plan pere, & plangenda iterum non committere. Ideo fecundum hoc duo mandat. Vnum cum dicit. s doleat de praeterito.) Aliud cudicit scaueant de iuro.) Qtua uero in utrCq; eorum est necessarium donum Dei, subiungit foran ut sibi debitum dimittatur quantum ad primum. Et in tentationem non inducatur quantum ad se

cundum .

DE DOLORE S VpER TRANSGRE

sione Regula. Cap. CXCI. C Irin primum vide, cum dicit doIeas quanta cura beati Augustini filii de regula stricte seruanda;superius enim dixit si quid seruatum minus

SEARCH

MENU NAVIGATION