Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

&custodia mandatorur . Vos igitur fratres ad obedientiam specialiter ligastis ; nec quicquam excepistis. Exemplum psalmistae sequimini dicentis : Ad omnia mandata tua dirigebar. A memo-xia quoq; V Tanon decidat, quod qui in Vno pG cepto seniorum ostendit, praecedentes Obseruantias omnes perdit.

OBEDIENTIA DEBET

esse perseueram. Cap. XIV. VEstra deniq; obedientia sit perseverans. Cum enim professionem facitis, usq; ad mortem vos obedituros in posterum obligatis. Quia igitui exitus, & non principium acta probar, felici iocunditate perpetuo coronandus usq; in finem obedientiam non relinquens. Cui igitur placet, Ut sibi v ritas promi sta soluat, ipse quoquὰ, quod promisit, finaliter non omittat. Qui enim secundum Christi sententiam perseuerauerit usq; in finem, hic saluus

erit certissime.

DE ABDICATIONE PR

prietatis. Cap. XV. .

AD aliam obseruationem regularem manum mittamus, ut qualiter sine proprio vivere debeamus , doceamur. Igitur ex primitiuae Ecclesiae perfectione discere poteritis: quod habere cundita commun i a debeatis. Creaturae id nobis indicant in communicando bonum, quod habent,& inuicem sese donant. Mutuo quoq; sibi seruiunt membra rporis, communitatem rerum indicantia per hoc

472쪽

DE VOTIS. QVAEDAM MOVENTIA

. Ad abdicationem proprietatis. p. XVI. ABdicationem rerum Christus nos de suo exemplo docuit. Beatus Dominicus nobis moriens hoc legauit. Scriptura quoq; sacra idem figuris multiplicibus demonstrauit. Nam crucifigendus Christus vestibus suis spoliatur: per quod nobis, quam nudos rerum omnium proprietate nω esse conueniat, declaratur. Ipse quoq; non habuit, sicut assierunt, ubi caput reclinaret. Sanctus etiam Dominicus legauit nobis migrans ad Deum humilitatem , charitatem ,-Voluntariam paupertatem. Idipsum exemplo suo tradidit idem pater, qui pauper erat pecunia , sed dities vita pura . Deniq; legitur,quod mulieris amitae Sole pedibus Luna supponitur, per quod esse calcanda nobis omnia mutabilia demonstratur.

QUOD IPSA MULTIPLICITER

vitiatur. Cap. X VII .s Ed heu sunt aliqua, quae bonum paupertatis vitiant, nunc possidendi desiderijs, nunc verbis inordinate prolatis, nunc etiam factis in virtutis huius praeiudicium demonstratis. Nonnulli sunt etiam, qui ad ea,quae profitendo contempserant,appetitibus accensi anhelant, obliti quod apud ponderatotem spirituum ipsi peruersa voluntas, priuia quam ad actum procedar, condemnetur. Econtra quidam patrum, quia rapere cucumerem concupiuit, in Sole acriter se afilixit: ut vexatio talisi latet-

473쪽

lectum sibi tribueret, ac si malum in se desiderium puniret. Hi vero, qui diuitias , quas foris habere

non poterant,nunc affectant,si vero Christi discipuli essent, per angustam portam,quae ducit ad vitam, exonerati ab omni impedimento intrare solicite laborarent. Inuenimiis etiam interdum quosdam in quibusdam rebus adeo delectari, ut nec ad concedendum ea fratri petenti velint aliquatenus inclinari. Alij quaternos,vel res alias innituntur fratrum conspeci u abscondere, ne possint petentibus non negare, quibus contemnenda essent illa transitoria, & fiaternae charitati omnia postponenda . Pudet autem dicere, qnod non nunquam vilissimis' rebus sic accenduntur : ut siquis vel digito ex his quicquam attrectare praesumpserit, tam indignatione cordis contra i psum, qu in verborum in si lentia moueantur. Inueniuntur &alij, qui sic dicunt : Nisi mihi detur hoc, vel illud habendi, vel

recipiendi licentia, nequaquam domum de caetero in talibus promouebo. Sunt & alij, qui tales exhibent, ut praelatus ex his, quae habent, auferre non audeat, Vel ut ad tempus concedant, iniun*ere non praesumat. Et si abstulerit quicquam taliti; turbationes in domo concitant , & tumultus. Sed quia per talem indignationem in praedictis rebus aliquale ius sibi vendicant, proprietarios quodammodo se demonstrant. Pro his nequaquam turbationem sibi assiimerent; nisi res illas, pro quibus mouentur, ad se pertinere aliqualiter iudicarent. Sunt & nonnulli, qui denarios sine licentia nec accipiunt, nec expendunt; & tamen quia licentiam sibi denegari nulla ratione Volunt, apud Deum excusabiles non existunt. Alij dum dare, vel accipere quoq; desiderant;insidioee praelati sui absentiam;

474쪽

expectrant, ut a minore praelato licentiam obtinera Valeant, quam negandam a maiore credunt probabiliter , aut formidant. Isti quidem apud homines. Drinsecus se excusare poterui, sed apud Deum, cui omne cor patet, &omnis uoluntas loquitur, persectionis semitam derelinquunt. Quidam etiam

commestibilia, uel potabilia sibi missa , uel soli

contentantur habere, uel illis, quibus placet, tantummodo distribuere, nec fratres alios secundum dispensataonem eorum, quorum interest, partici pes uolunt esse. Sunt&alij, quibus auctoritas est tradita: qui monasterij res indignis conferunt, aut incaute perire sinunt, aut supernue res expendunt, qui nonnunquam circa curam propriam reperiuntur satis prodigi ; sed quo ad alios satis auari: hi si

certὰ aduererent, quὁd eleemosynae sunt pauperu, quibus uiuunt, eas cum magna timoris reuerentia , di prouidentia aequaliter dispensarent.

ALITER DEBENT ESSE

Amatores paupertatis . Cap. XVIII. V Eri autem amatores pauperiatis sine licentia nil accipiant, nec dent, Vel habeant, neq; mutuent , neq; furentur: Quamuis enim nobis necessaria habere liceat in coi; nullus tamen quicquam habeat in speciali. Ecce pater noster Augustinus tantae paupertatis extitit, quod testamentum nec moriens fecit ullum. Et sicut proprium non licet habere claustrali; sic & operari studeat in comm ni. Sciendum est autem, qubd religiosis postponenda sunt quaedam actu pariter, dc affectu, Vt proprietas rerum,qua se priuauerunt;quaedam assectat,

ted non actu ut interdum est per adiuuam vitam di-

475쪽

spensatio temporalium: quaedam actu, sed non as.fectu sicut pro bono obedientiae quandoque inter mittitur contemplatio supernorum; Sed heu vide- mus multos bonum proprietatis appetere: nolunt tamen ipsam cum defectu, seu penuria sustinere . Apud omnipotentem vero Deum tunc paupertas pretiosa redditur, cum eam Voluntas deuota cum dissicultatis molestis comitatur. Sane ad retinendum nuditatis virtutem ita vosmetipsos ab omni proprietate reddatis extraneos, Ut tanquam peregrinos,& nihil habentes pijs monasterij largitionibus vos nolierbis vestiendos, deinceps & alendos. Ex praemissis igitur coligite, ut possidendorum invita pr senti nec quicquam inordinate concupi scatis , nec inhoneste acquiratis, nec sine licentia quicquam recipiatis, vel deris, nec praeter voluntatem praelati aliquid teneatis, nec licentiam extorque tis , nec contra fraternam charitatem quicquam teneatis, nec inuti liter expendatis.

MULTIPLICI NOCUMENTO

proprietatis. Cap. XIX. Ostendunt proprietari; se vacuos Dei gratia esse, qui contra professionem suam possidere

satagunt aliena. Mala est compensatio, quae buta simittat, animam Deo priuat : quantum sibi religiosus archam onerat rerum proprietate, tantum sibi grauat conscientiam puritatis egestate . In dialogorum libro legimus,quendam religiossim paucos denarios abscondisse, cuius sepultura extra cymiterium quidem facta maledictionem pio ben dictione meruit sic habere. Pecunia tua etecum sit

io perditione positis denarijs apud ipsum. Tales si

476쪽

decedunt impcenitentes peiores sunt insemo: qui moriente Christo restituit aliena , . Isti pro re transitoria pretiosum obligant, quia pro talibus anima suam damnant, & se gaudijs coeli priuant. Vnde stater, qui se, & sua Christum secuturus reliquit, de his se vitiose postmodum intromittit. Iste talis insipientem se ostendit,qui molam asinariam de collo amotam resumit: & in spinas, quas euaserat, se ponit, ac luto, quo subtramas fuerat, se submergit.

Iste velut canis ad vomitum reuertitur,& retro aspiciens mittendo manum ad aratrum perficit curuum

saltum. Talis namq; si uxorem Loth in statuam salis conuersiam attenderet, ad ea respicere,quae reli

quit, minime festinaret. Minus est sapiens, qui diuitiamsino congregat, sed de propria inopia nihil curat: Huic similis est,qui contra professionem sua

res sibi colligit;sed per defectum spiritualium Lmel pexijt. Per hoc quoq; quod sita pretiosiora se maestimat, gradum,& ordinem diligendorum aut ne- gligit, aut ignorat. Cum iste sit mundo mortuus, tame mori mrmidat. Cum de compedibus sits Iulus, iterato se illaqueat. Cum sit in natii,asuam . haurit, ut se mergat, cum sit in horto sal spargit, nae

mictus sibi gratiae crescat. Bene talis dici potest ydololatra, quia fiduciam habet in pecunia, quae in illo solum, qui iuuare potest, est habenda. o quam iniuste res hic ponderat, qui postponere pro paucis denarijs Christum putat. Immo talis interdum flagitium Iudae superat,quia his non nunquam uno Glido se damnat . Ille autem menditurus Dominum triginta argenteos eum aestimabat. Naturae hic ordinem peruertit, quia terram mper omnia diligit , quam inter elementa rerum Creator infimam ordinauit. Tu itam frater si currere ad coelum vis ex-

477쪽

Pedite, satage, ut nec quam prementes sarcinas

in lectaris . .

p. XX. Sufficiat autem vobis,fratres carissimi,paupertas, &abhominetur anima nostra transitoria subi nitas; quia Christo vobiscum manente diuites nimis eritis, nihil temporalium habentes. Et sine illo pauperes eritis, & egeni, cunctas etiam diuitias mundi obtinentes. Ille autem sit vester thesaurus, qui solus animae desideria replere potest, & sine illo est omnis creatura vacua. re si propter paupe eatem esuritis, & sititis, si nudi estis, si sustinetis i commoda; ille solus vobis sufficiat,qui dulcedinis, suae magnificentia, omnia mundi commoda propter se dimissa incomparabiliter recompensat. Attendite fratres mei, quia sicut securum iter paupera ransit per latrones ; uc & monachus nihil habens cum decedit, diaboli securus transit laqueos,& euadix . Elementa leuia sursum vadunt, sic & fratres, qui se perstes omnibus nudant, libere coelos p runt. Exemptu enim est horum pauper Lazarus,qui fuit tandem ab Angelo in sinu Abrahae deportatus .

DE CASTITATE.

p. XXI. AMplectenda est ροst h c velut unum bonum de religionis principalibus ips, castitas,quae diuinae risiqni nos aptat, quae naturam saperat, & angelicis spiritibus nos conssirmat. Haec est enim inquam, quae fidelem animam Christi stoniam eiri

478쪽

est, quae sequentes agnum canticum novit insti uit,& Deo proximum esse sicit .s Talibus inhaereatis nuptijs, ubi thalanius est cordis munditia. O quam regales sunt illae nuptiaGybi anima Christo per amorem iungitur, capiti nostro corona ponitur,& dextra illius nos in primo amplexatur . . . .

SIMILITUDINES QUAEDAM

de camiate. XXII. CAstitas vestimentum est nuptiale,quo decorabimur discumbentes in conuiuio summi regi'. Hoc byssino vestimento qui caruerit, de nuptiis

aeternis confusibiliter expelletur. videte, quomodo confusi sunt valde serui Dauid , quorum videlicet vestes usq; ad nates tondebantur, quia confusi nimis erunt apud altissimum, qui tegumento nobilis continentiae nunc spoliantur. Omni laude dignum est in carne pr ter carnem vivere,& inter spianas esse, ted spinarum aculeos non sentire . Sal mandrae tales sunt similes, quae in igne non comburitur,& pisci, qui circundatus aqua non submergitur; atq; grano, quod non inter zizania suffocatur . Isti mira taciunt in hoc mundo ; Maius enim miraculum est de carne propria fomitem extirpare libidinis, quam eijcere daemoniai vel febres de corporibus alienis . .

Incontinentia. Cap. X XIII. TRibus modis incontinentes errant; dum vel dele statione, Vel cogitatione, Vel consensii circa idem vitium elaborant ἱ huius fguram nobis sa-b a. cra

479쪽

era scriptura evidenter innuit: cum in primori parentum peccatum serpentem, & mulierem, atq; virum litteraliter introducit. Sit itaQ; cor vestrum per castimoniam thronus eburneus; sit lectiis flori- dus ,sit mns clarus; sit utiq; hortus conci usus, ain na paradisius; sit archa extrinsecus, intrinsecus deaurata; dc virtutum delectabilis apothec .

DE COGITATIONE MAZA.

p. XXIV. PRimo ergo super corda vestra, fratres mei carii simi, Christum sicut signaculum ponere satagite;& ne vagentur ad inania prohibente. Cor etenim cerae simile dicitur,quae per impressione sigi lio quolibet figuratur. inare pulchris imaginibus

mentes vestras imprimite,ac sic eas in aeterna gloria decorate. Studeamus etiam pigmenta bonarum conitationum in ignem desideriorum mittere, quo val.amus summi amoris incenso in conspeetia altissiami redolere. Desiderium enim nostrum ignis est,& secundum materiam, quam imponimus, vel fetoris, vel boni odoris fra*rantiam excitat. Cor quoq; nostrum molae continuo currenti comparatur, qua vel lolium, vel triticum comminuitur secundum arbitrium imponentis. Faciamus igitur;ut Salomon, ut auream urnam supra temptu posuit ad innuem

um, quod suisq; talis esse debet, qui ad resistendum volatilibus cogitationibus se pretemunit . Sciat uestra fraternitas, 'cogitando quis peruersa,raptorem in thesaurum uium intromittit, semen iactivi

do diabolum emittit, sagittas diaboli absq; clypei oppositione recipit incuruando se Sathanae, Christum de solio deisit: porcos in hortum suum deu

480쪽

ibin dum introducit: lutum iri fialtem conscientiaenuae mittit: flores relinquens ad stercora se eouertit.

p. XXV. OV si proles matrem, sic delectivio malum

quitur cogitatum. Quisquis ergo voluerit vitare consequens, malum praecaueat antecedens , sciens quod,qui cogitationibus carnalibus mentem dederit, , n pernis te con lationibus elongabit. Absit enim,ut diuina consolatio in fundi debeat u si inquinato. Nam cor immundum sedes est Sathatue,cui non decet Christium Per gratiam consedere. O quam indigna commutatio incommutabile bonum spernere, & rebus mutabilibus adhaerere,fb rem dulcedinis relinquere, & turbato riuulose replere. Igitur si de peceatis interdum uos cogitare contingat; non hoc ex delectatione; sed amara compunctione fiat, sicut pater multarum gentium Abranam ciuitates a longe conspexit subuersas, & Hieromias ciuitatis sitae incendium dolens planxit.

p. XXVI. Casiterum si contingat, ut illicita cogitatio uos

interdum mordeat,summopex e cauendum est,

quodu'; ad consensem delectatio non decurrat. Cum enim diabolus inclinare uos nititur ad peccatum, ad situm incuruari transitum uos hortatur. Sed mendax est, & pater mendacij. Ideo minimi peruersus transibit, quin potius, si in consen su u aro aduenint, pedem figat. Considerandum t

SEARCH

MENU NAVIGATION