Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

cit, malum in bonum conuertit, amarum vasi Iae fugit, maerorem in stelicitatis aeternae gaudium mutat usq; ad tempus enim expectabit patiens, ut postea iocunditatis redditio subsequatur. Certe pe cantes ad refrigerium uenire non poterimus , nisi hic per aquam tribulationis, uel tandem per igneri purgatorij traiiseamus. Facilior est autem aqua: transitus, quam ignis. Si aduersitatum utilitatem sciremus considerare, uix in centum annis Domino possemus pro infirmitatis unius beneficio respondere. Vnde sapienter ille bonus frater doluit plorans, quδd eum Dominus quinto Anno per infirmitatis molestiam non uisitauit.

QUALIS ESSE DEBET VERA

Patientia. Cap. XLIII. VElimus igitur bona agere, & mala pati, Et si

cordis tranquilitatem cupimus habere, de . hemus, non quod nobis fit, sed quod alijs irrosa mus, ponderare, ferre libentius iniurias, quis inferre, flagella Dei sine murmuratione sustinere, ac iniurias proximi sine rancoris odio tolerare. Exem plum nobis sumimus a David, qui quando cytha ram tangendo tetigit,in Saule malum spiritum mitigauit. si poenam ex culpa meremur, doleamuS . Si autem innocenter patimur, gaudeamus, quia i cundum est cum Christo sustinere molestias innoeenter, quam cum latrone pati iustε, multoq; maioris gloriae pro laude diuina, quam pro meritis mala ferre . Sunt igitur agendae gratiae Deo pro prosperis, de pro aduersis, sicut non solum cantat di bus, sed de noctibus Philomena. Sine querela tam

acuuὸ, quam passive vos seruetis statres charissimi,

Ut nec

492쪽

ut nec querelas moueatis de alijs, nec de uobis cuiquam tribuatis materiam querelandi. De nullo, nisi quod pro Christo militatis,gaudeatis,nec de ali' quo doleatis, nisi quod a conditoris gratia elongatis . Nam impatientia contra peccatum rantummo

do est indulta. Haec enim dilectissimi thronus Christi, & victoria est, ut cedant laedenti, indulgeant prosequenti. Sitis igitur Ratres velut aromata,quq trita magis fragrant: sicut aurum, quod fornax non Consumit, sed examinat, sicut granum, quod a palea flagellum separat, sicut nauis , quam ventuS non impedit, sed ad littus agitat, sicut gemma,quam sculptura non destruit, sed decorat. Ad perfectam igitur patientiam venire cupientes his gradibus via mur, ut mi delicet malum pro malo inunquam reddamus, bono non resistamus: mala toleremus, iniuriantem placemus, bonum pro malo I ependamuS. Gaudenter iniurias suscipiamus, ad plus sustine dum parati simus in tribulatione, Deo gratias referamus aduersitates pro Domino affect emus. Maxit irae vero valet ad sustinendum conuitia,si ad responsionem talionis sitis non faciles, sed immobiles v iut muti, de quasi qui hoc non audierint, vel adue . terint, sicut virdi.

DE MALIS IMPATIENTIAE.

p. XLIV. MVlta mala impatientia operatur.-Rationis

etenim oculum caecat, sanisti Spiritus donum conturbat, ac pacis dulcedine mentem priuat. diabolo comparatur, quia sicut ille ignem volnit, sic importunus homo impatientiae verba fundit.

Ira enim sebribus similis est, quia non solum ania mus

493쪽

mus, sed & corpus per eam inordinatis minibus e5. mouetur. Immo dico iram febribus peiorem, quia cum per &bres homo vexetur, semel vel bis per ira multotiens uno die agitatur. Cum autem tribulatio sit quaedam rasura,talis quisq; quando per hune mundum raditur, quietus sedeat; ne si sub rasbrio itisolenter se moueat, peius malum per impatientia incurrat. Cum detrahenti se quis vindicauerit, plus amittit, quia tribuit Vestem innocentiae tollenti pallium bonae famae. Si quis igitur a Deo vindiaetam poscit, Christum Deum quodammodo ultorem, de iudicem sibi facit. QMddeira dicam 3 per

iram cor accenditur, siue palpitat, os in clamorem format, sensus, quid loquatur, ignorat, caecantur oculi, non cognoscuntur moti, iacies ignescit, Ii sua impeditur, cor tremi t.

patientia deformatur. Cap. x LV.CVnt autem quidam, qui patientiam , non ex pr o prijs, sed ex virtutibus concipiunt alienis, qui

volunt tunc solummodo esse patientes,cum non merint ab alijs irritati. Sunt dc ali), qui foris iniurias dissimulant, qui rancorem interius tamen seruant. Horum patientia est sicut solutaris non Vnetiis,qui ab exteriori quidem laesione pedem desendit, sed intrinsecus pedem rumpit. Isti sunt lupis similes, qui plagas in pelle Bris bene sustinetnt, & vulnera, sed corruptionis concipiunt faciliter in interiorib. detrimenta. Suntitem alij,qui proprias iniurias studiose vindicant, sed iniurias Dei prosequi minus

curant,non aduertentes aliam per zelum, aliam per

494쪽

DE TRIBUS VOTI Sp. 33

contra iniuriam propriam commouetur. Et illa est gratiae,ista culpq,illa pr mium,ista importat poenam. Sed cauendum est valde, ne tantum animus per iram turbetur, ut quod vitio furoris agitur,fieri per zelum rectitudinis aestimetur.Interdum enim vitia virtutibus se palliant,& achiis,qui possitnt fieri meritorie, reddunt noxios,ac deprauant. Sic n5- numquam in corrrectione fraterna, ira charitatem excaecat, cum potius e contrario charitas iram de-heat excaecare . Sunt&alij, qui personis,&non viiijs irascuntur. Nos autem si charitatis ordinem

inspicimus, hoc videmus, quod est diligenda natura, quam Deus condidit, & detestanda sunt crimina, quae quis ex instinctu proprio, vel certe diaboli perpetrauit. Possiimus interdum homini non ex rancore irasci, & pro bono suo corpore cupere malum poenae. Cum quis ex sanitate corporis, vel annuentia diuitiarum, vel alijs ex gratijs extollitur, aut peccatis alijs im plicatur, ut sibi bona sub trahantur, huius bene possumus, & ronabiliter exoptare, ut deficiente causa deficiat & effectus, siue desinat.

ALITER PATIENTIA

acquiratur. Cap. XLVI. T autem iocundius nobis aduersantia sustinere possimus, studeamus hoc solicite possidere, videlicet memoriam passionis Dominicae, considerationem retributionis diuinar, ac dulcedinem Dominicae chari ratis . Pensemus nostra mala me xita, deniq; beneficia, poenam purgatorij, quae n his per tribulationem diminuitur, & peccatu, quod dimittitur, & gratiam, quae perficitur, & Dei gloriam , ad quam ordinamur, praemium, quod auge-

495쪽

tur, atq; cautelam, qua per hanc non modicum em limur. Sed laborandum nobis est, ne per ipsam nohis contingat quandoq; poenam iucurrere, unde possemus, & gloriam expeuare. Videmus enim,quod rer aequalem motum pigmentum Videlicet fragrat, de Iutum foetet, de quod in eodem igne aurum ruti- Iat. & fenum Linat. Certὰ tribulatio calcar est ad honi operis feruorem, pigritiam Vero excitans nostram, & ventus ad portum gloriae nos impellens. Caeterum cum iniuriose molestamur,citius in nobis rancorem extinguimus, si per dissimulationem primos motus reprimamus. Est enim irae natura, quod signis exterioribus prolata crescit, sed occulta minuitur, dc langue scie .

s ORDINATIONE HOMINIS,

quoad Deum . Cap. X LVII. Ouni visu vos exhibete laudabiles Datres mei,

coram Deo sinceros mentis puritate,& coram hominibus praeclaros decenti disciplina. Exhibete vos semper in tali seruitio timoratos, sollicitos, &deuotos. Solicite Deo placita inaestigate,de ardenterea concupiscite, ac impleto. Ia charitate, Mex charitate cunia a facere satagite, Ut dc Deo lasgiente habeatis charitatis habitum, de per vestrum studium eius motum. Si enim unum istorum in vestris actionibus desuerit, nequaquam apud Deum meritorium opus erit. Id ergo quod in Vina venerit, deuotὰ ad Deum referte, α ei propter seipsum per amorem infatigabiliter inhaerete. Uia vobis sit ad Deum tam prosper quam aduersa, ut in sacesi bus cam gratiarum a stioue sitis humiles, de in conuari s patientes. De nullo gaudeatis, nisi in Christo

496쪽

DE TRIBUS UOTIS. 37

sto militetis, nec de aliquo doleatis, nisi qubdab eius gratia vos elongetis. Soli Deo placere appetatis, sibimet stiluminodo displicere timeatis. Sola vobis ea, quae Deo iungunt, dulcescant, sola, quae

sibi contraria , amarescant. Totam vitam vestram

ad Dei gloriam ordinater semper illi de beneficijs suis gratias agite, & quicquid ad laudem eius non

pertinet, quasi amissum penitus reputare: vilescant Nobis omnia praeter Deum,nec quaeratis aliquid in transitorijs, quod est contra Deum. Affectetis omne tristabile, quod ordinat vos ad Deum . Sit vobis Deus honor,& gaudium, in maerore solatium,&in

tribulatione de sensio: sit vobis cibus in ieiunio, in pau pertate abundantia, in infirmitate saluberrima medicina. propter si esuritis, ille vobis sit conuiuium, si sititis , ille vobis sit vinum conditum, si nudi, sit ipse vestitus: si infirmi , sit ipse medicus, si vigilatis, sit ille lech , si fatigati ex itinere, sit quies,&vmbraculum vobis ipse. Sit inquam DeuScor dis vestri speculum, quo vos ornetis, sit fons, qui vos lavet, sit panis,qui os confortet,electuarium, quod Vos sanet, sit claui , quae corda vestra sibi aperiat, mundo claudat. Et si vires corporis deficiant. semper tamen in obsequio conditoris bonae Voluntatis desideria inardescant. Diligite, quod diligit

Deus, & odite tantummodo, quod odit. Quantum est in vobis, semper studeatis habere intellectum Deum cognoscentem,affectum Deum diligentem, diligentiam ipsum quaerentem, sapientiam ipsum inuenientem, conuersationem sibi placentem,perseuerantiam ipsum fiducialiter expectantem. inid plura fratres. Adoremus Dei potentiam, miremur sapientiarii; amemus clementiam,desideremus pulchritudinem, alliciamur per du lcedinem, Venere- s 3 mur

497쪽

mur aeternitatem,imitAnur humilitatem,magnit dinem inquiramus, saerfectionem laudemus, mis ricordiam speremus, iustitiam eius timeamus.

ORDINATIONE HOMINIS

quoadseimm . Cap. XLVIII. Corpus vobis solummodo sit in mundo,sed animus sit in coelo. In tantum mentes vestrae sint intentae superius, Ut praesentia Velut transacta quodammodo reputetis. Mundus sit vobis exilium,&patria vestra coelum. Frequenter ad Deum cor dirigite propter familiaritatis eius amicitiam subintrandam, licet hoc ipsum fiat breuiter ,& propter accidiam remouedam studijs spiritualibus vos paulatim assile facite. Orationis usiam vobis facite,&imprimite; nec tamen tanquam ex cosuetudine, sed ex deuotionis dulcedine adimplete. Orationes furtivas quaerite. Illis quoq; orationibus libentius insistite,quae affectum vestrum ad stiuorem magis videantur excitare. Videte,nedum corpus sit inchoro, animus sit in foro. Existentes in itinere, sic vos exhibeatis bono modo sorijs affabiles, ne ipsas cietas ab orationum consuetarum fructii faciat inanes . Quotidie mane surgentes, cunei a quae facturi estis, Deo offeratis. Finito die de commissis illa die .vobis ipsis capitulum teneatis , conuocaris cogitationibus, locutionibus, & operationibus. In le-etione studeatis intellectu proficere, & affectu. Sic illa bona,quae ex affectu quandoq, facienda concipitis, facite; ne propter illam bonum obedientiar, vel id, ad quod tenemini , i iegligatis. Et breuiter, ut supremo bono coniungi valeatis, sitis ab omnium negotiorum cicularium strepitu exuti, a vanitalitat specu-

498쪽

eculatorum praesentium auulsi, a cunistis insi uctuosis cogitationibus extranei, & mundi blandimentis , ac illeceluis crucifixi. φ

DE ORDINATIONE HOMINI s

quo ad proximum. Cap. X LIX . IN omni adhu fratres carissimi studete vobis proficere ad meritum, & proximis ad exemplumis. Circa seruitia fraterna sitis iocundi, spontanei, ¶ti, nec ulli sitis propter usum proprij colporis oneros . Gratiam, quam accepistis, alijs libenter impendatis. Id quod deest ab habentibus, humili- . ter requiratis. Deliei um fraternum non indignatio, sed compassio prosequatur. Accusate proprios defeehus, & supportate humiliter alienos, semper cogitantes vos perpetrare potuisse similia, dc mai ra,nisi diuina vos misericordia custodisset. Et certe licet non aduertatis, ideo Drsitan in maioribus defectibus laboratis, in quibus & vos indigetis ab alijs supportari. Habet enim fructus quilibet vermem suum. Monete delinquentes humiliter,&arguite patienter. Pacem cum omnibus, & bellum cum viiijs habete. In omni bono seruate concordiam, & non in malo. Fratris iracundiam sine ratione etiam contra uos conceptam consideretis c6pescere, sicut vestram. Quaelibet transitoria frate nae postponite charitati. Sic homines diligatis, ut eorum uitia non ametis. Et dilectio debetur hominibus secundum meritum, sed veneratio secundnmofficium, dc aetatem. Debetis igitur plus honorare superiores, sed plus diligere meliores, praelatis obedientiam,aequalibus concordiam,melioribus ben

499쪽

rem si ijci, aequalibus per charitatem obsequi;sed per humilitatem minoribus coaequari. Sitis praecipientibus parati, obedientibus modesti, maledicentibus taciti, laudantibus uerecundi. Negligentes, dc reprehensione dignos ita cautὸ declinate, ut ipsos praesuiripitiose non tu Acetis, & tamen ea, quae faciunt, fugiatis. Quoscumq; feruentiores in bono cernitis, eorum familiaritatem auidius appetatis. Quamlibet uirtutem, uelut apes, semper a melioribus deflorate, nec qui d minus quis habeat, sed qd uirtutis possidear, cogitat. . Vniuersa uero, quae uideritis minus aedificationis habentia uelut caeci, & qui penitus haec non uiderint, transeatis . Nunquam enim eorum, qui male agunt, auctoritate, uel consuetiidine animati, uel exemplo, id quod deterius est faciatis.

PRAELATI DEBENT:

λsse speculumsebitorum. Cap. L. AD uos autem spectat, is praelati speculum subditorum esse, dominium non amare,nunquam imperare, sine contumelia corrigere, sine superbia gubernare, sine crudelitate castigare, cum charitate fouere: Venerationem non exigere, aequalitatem seruare, culpas propter timorem, uel amorem non dissimulare, ex rancore, uel odio non punire,in poenis misericordiam cum iustitia temperare, communi aliorum uictii, & uestitu contentos esse. Ad bonum monere, nec moribus contradicere, Verbo,

exemplo praeesse pro diuersitate culparum, & permnarum , nunc uinum, nunc oleum exhibere: sicut potestate, sic uirtute caeteros praecellere, non sistum

500쪽

licitudinem habere,spiritualia & temporalia pro inde dispensare . Qitae sunt contra ordinem non dispensare, rationabiles licentias non negare. Cu- ris superfluis se subtrahere, sed necessarijs non deesse. Cum his, qui in lenitate ambulant, nolle mi- steri ; maturitatem honestam apprehendere, praelaturam pio libertate, uel commodo non tenere,am recommunia, superflua non appetere,contra honestatem non acquirere, de reddenda ratione conti-

i nue cogitare. Ad uos inquam spectat, is praelati, esse in actione providos, in contemplatione suspensos, in conuersatione linmiles, in dictis ueraces, in factis stabiles, in regimine fideles , uobis esse parcos , sed alijs liberales, in capitulo strenuos, extra pios, rebellibus esse patres, humilibus esse matres. Sic igitur uos habeatis ad subditos, ut parati sitis semper infirmis subuenire, sanos ad bonum stimulare, tentatos confortare peccantes corripere,deuotos diligere, pigros excitare, indiscrete feruentes retrahere, religiosos ad exteriora mittere, dissolutos in domo tenere, seniores in dubijs consulere,minores secundum regulam nutrire, simplices non contemnere, praesumptuosos inclinare, turbatos co solari, omnesq; uobis comissos Dfio commendare.

DISPOSITIONE HOMINIS

in corde. L I.

VT persectius possitis fratres charissimi finem

attingere, quem intenditis, ad quid mundum relinquentes veneritis, cogitate sollicite . Voluntates vestras frangite, & mundo vos mortuos aestimate. De cordibus vestris abijcite curiosas cogitationes indisnas affectiones, sinistras intinuones, vio-

SEARCH

MENU NAVIGATION