Expositio B. Humberti Burgundii generalis 5. magistri Ordinis Praedicatorum super regulam d. Augustini episcopi, ac tria vota substantialia religionis, & in eandem quaedam breuis enarratio Hugonis de S. Victore Can. Reg. Nunc denuo ad communem religi

발행: 1602년

분량: 609페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ergo, ad qui d nobis uictus, & tegumentum tribuitur, ut sit totum desiderium nostrum primum quς- rere regnum Dei, & iustitiam eius, propter quod haec omnia adijciuntur nobis. Qualiter autem distribuendum sit , ostenditur , cum siubinsertur. aequaliter omnibus distribuatur, quia nouaqualiter valetis omnos ; sed potius vicuique, prou cuique opus fuerit. Et hoc auctoritate Apostolica roborat dicens. Sic enim legitis in antibus Apostolorum , quia erant illis omnia communia , ct dimibuebatur unia

cuique, sicut unicuique opus erat.

Hoc non est ita intelligendum, ut unicuiquὰ quod opus erat, sic abundanter distribueretur, lnon haberent indigentiam. Cuna enim scriptu sit, quod inter eos nul lus egen s erat. Scriptum etialegimus esse de ipsis Apostolis, quod seruiebant Deo in fame, & siti, in frigore, & nuditate, ex quibus uerbis colligendum est, quod multi corpore indigent, non animo. Sed qui semet psos abnegat propter Christum, animi uirtute ipsiam superant

naturam. Dei namque dilect io, quae fortis est, ut mors, non solum illicita desideria, uerum etiam ipsis corporales, & naturales extinguitasseel us. In rimitiua quippe ecclesia tanta erat gratiae spirituais abundantia , ut non ilum modico contenti essent, sed hoc ipsium, quod nihil habebant, pro summis delicijs reputarent. Vnde Apostolus ait. Nihil habentes, omnia possidentes. Hinc etiam quidam uir sanctus ait. Sufficiebat nobis paupe

eas nostra, ut diuitiae computarent. Item ait Ap

stolus . Magnus insuit quaestus est pietas cum cientia, habentes, inquit, uictum, dc uestitum,his Fntentisimus. In bulusinodi ergo non debemus

532쪽

altendere uoluntatem carnis, sed ualetudinem naturae. Plus enim appetit carnalis tioluntas , quam necessitas. Quamobrem in eo, quod dicitur, unicuique, quod opus est, tribuatur. Iste modus seruandus est, quatenus sic nutriatur caro, Viseruiat. Et iterum sic reprimatur, ut non superbiat. Sic seruetur necessitas naturae, ut abscindatur superfluitas concupiscentiae.

qui autem aliquid habebant in seculo, quando imgressi fuerint monasterium, libenter velint sirudesse

commune.

Hoc fecerunt primitiuae ecclesiae fiatres , dignum enim eis idebatur, ut qui communem habebant gratiam, communem haberent & substa tiam, &quibus Unus ei at spiritus, unus esmet sumptus. Bene autem additum est hoc verbum libenter, quia hilarem datorem diligit Deus. Libenter debemus terrena dare, ut possitivis coelestia

comparare. Regnum enim coelorum tantum Valet,

quantum habes. Nihil vilius, cum emitur, nihil charius, cum possidetur. Duo sunt quae relinqui oportet propter Deum, facultatem, scilicet pom-dendi, & voluntatem habendi. Hinc est, quod dominus ait in Evangelio. Qua non renunciat omnibus , quae possidet, non potest meus esse discipulus Et iterum. Qui, vult venire post me,abneget semetipsum. Illud pertinet ad substantiam: hoc ad voluntatem ; non enim sufficit exteriorem relinquere substantiam, nisi interiorem abscindamus concupiscentiam. Vnde & subditur.

autem non habebant, non ea quarant in monasterio, qua nec foris habere potuerunt .

Etiam illi, qui nichil habebant foris, habentiatuS,quod relinquere possunt propter Deum scili-

533쪽

cet voluntatem habendi. Vnde scriptum est. Non concupisces. Plus enim attendit affectum Deus,

quam sim sum. Hinc per sapientem dicitur. Filida mihi cor tuum. d fieri non potest, ni si prius

carnalis appetitus res eiur. Primum ergo iubemur habita deserere, deinde terrena non qu rere , ut postea liberius ad coeIestia possimus tali eIare.Et ne videretur pati peribus taculi, qui conuertuntur, necessaria non debere ministrari: quia nichi I in monasterio quaerere praecipiuntur, subiunctum estos Sedramen eorum infirmitati, quod opus en, tria buatur r etiamsi paupertas eorum, quando foris erant nec ipsa necessaria poterant inuenire. diue enim diuites sint, siue pauperes, sueno biles, siue ignobiles quicunque accedunt ad seruitium Christi, iustum est, ut vivant de annona Christi. Dignus est enim operarius mercede sua.

Tamen non ideo putent se esseselices; quia inuenerunt victum tegumentum , quale seris inuenire

non potuerunt.

Multi enim ad conuersionem veniun r non tam Pro ter animae salutem, quam propter corporis necemtatem, qui non Deum colunt, sed ventrem seu, de quibus ait ApostoIus. Quorum Deus venter est.

Talibus Dominus dicit in Evangelio. Amen dico Vobis; quaeritis me, non quia vidistis signa; sed

quia manducastis ex panibus meis. Horum talium tota est intentio, atque 'licitas, ut bene pascantur, bene vestiantur, & bene sit eis temporaliter. Et uia terrena appetunt, coeIestibus prauantur. R ceperunt enim sicut Dominus ait j mercedem sua. Vnde immopere cauendum est, ne temporalibus adhaereamus bonis. Ideo Psal. nos admonet dices. Diuitiae si asiluant, nolite cor apponere. Terrena. quidem

534쪽

quidem nobis in usu esse debent, coelestia autem in desiderio. Est enim quaedam admirabilis, & magna multitudo dulcedinis Dei, quam habet in se, de qua dictum est. Quia oculus non vidi i , nec auris audiuit , nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se. Vnde scriptum est. Satiabor, cum apparuerit gloria tua et Illa ergo sa-cietas debet esse nostra Delicitas.

HV MILITAT E.

p. II. NEc erieant ceruisem , quia soriantur eis , ad quos foris accedere non audebant; sed sursum

cor habeant, ct terrena vana non quaerant; ne incia

piant mona Teria distitibus esse utilia, non pauperibus,sidiuites illic humiliantur , ch pauperes infantur. Ceruicem erigere signum superbiae est. Si superbis angelis non fuit utile cςlum, constat quia superbis hominibus non eris utile monasterium. Et ii sanctus sit locus, si sanctus sit habitus, si sancta opera videantur, rotum ex vitio superbiae inutile habebitur. Superbia enim casum habet. Ideo sanctus Data id orat ad Dominum, ut non Veniat ei pes superbiae; quia ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem, exput si sunt; nec potuerunt stare, contra ouod utilia sunt humilibus monasteria. Ipsi enim sunt docibiles Dei, sicut scriptum est. Docebit mites Vias suas. Itemque qui enutiit fontes in conuallibus, idest gratiam suam praestat humilibus. Ipsi

quidem bona, quae saciunt, non amittunt ; quia custodem virtutum liuini lita te non deserunt, & quia iuxta euangelicum praeceptum recumbunt in nouis

smo loco, & secundum Prophetam xligunt abiecti

535쪽

esse in Domo Domini. Ideo ab ipso merentur eae audiri, sicut scriptum est. Omnis, qui se exaltar, humiliabitur, & qui se humiliat, exaltabitur. Et iterum. Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam.

Rursus etiam illi , qui aliquid videbantur esse in seculo , non habeant faetidio statres suos, qui ad illa

sanctam societatem ex paupertate venerunt. Agagis autem nudeant non de parentum diuitum dignitate , sed de pauperum fratrum societate gloriari. Summopere cauere debent fratres, qui ad sanctam societatem, & communem vitam Venerunt, ut non habeant alter alterum fastidio, quamuis eo ditior sit, siue nobilior, siue sapientior; quoniam ficut dicit Apostolus, infirma mundi elegit Deus,& ignobilia, & contemptibilia, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius, scilicet neque potens in potentia sua, neque sapiens in sapientia sua, neque diues indiuitijs suis. Non enim est personaruacceptio apud Deum. Nam idem Dominus diues in omnes, qui inuocant eum. Bene autem non dedignitate diuitum parentum, sed de societate pauperum statrum praecipimur gloriari, quoniam ipse, qui diues est in gloria sua,pauper factus est pro nobis . Non diuitibus, sed pauperibus dignatus est si clari; nos pauperes simus propter ipsum, quoniam pauperibus promissum est regnum coelorum. Gloriari quidem de diuitijs pertinet ad vanitatem mundi, de paupertate vero gloriari pertinet ad beatitudinem.

Nec extolgantur, si minuri mite aliquid de suis facultatibus contulerint, nec de suis diuitidis magis μ- perbiant; quia eas monasterio partiuntur, quam siti

iasaculo fruerentur. -

536쪽

Ex praecedenti sententia, & ea, quae sequitur ,

nobis duo genera superbiae designantur. Vnum carnale, aliud spirituale. Nam pauperes fastidire, de nobilitate gloriari ad stiperbiam pertinet, quae

inter homines saeculares Dequenter solet euenire. De operibus misericordiae se extollere superbia spiritualis, quae solet etiam spirituales corrumpere. Magis autem timenda est superbia spiritualis , qua carnalis; quia se extollere de bono opere, ut de virtute ab alto cadere est; & quanto altior est ascensus, tanto periculosior est casus. Dominus dicit in Evangelio. Cum tacis eleemosynam nestiat sinistra tua, quid faciat dextera tua ἔ, ut sit eleemosyna in abscondito, ille qui videt in ab ston dito. reddet tibi. Per dexteram recta operatio, per sinistram Duor mundi, atque elatio designatur, ex his verbis admonemur, ut rectit, quae agimus, abscondere ab elatione studeamus, alioquin mercedem non habebimus apud patrem nostrum: De

inde ostendit quantum sit vitium superbiae, cum sibiungit. 8 Alia quippe quacunque iniquitas in malis operiabus exercetur , ut stante Iuperbia vero, etiam ponis operibus infidiatur, ut pereant. hoc apparet, quia caeteris vi iijs maior es superbia; vitia enim, & virtutes exterminant humanam mentem. Superbia Deo,& hominibus odibilis est, de qua scriptum est. Initium omnis peccati superbia. Prima est in peccando, ultima remanet in confictu. Nam cum seruus Dei caetera vitia superauit, & iam ad virtutum alta conscenderit, adhuc habet pugnam contra superbiam, quam ni si expugnauerit, in caeteris frustra laborauit.Vnde dicitur. Cum poteris subhci, non debes dice-

537쪽

re vici. Nam qiris uincatur, vel vincat, fine prohatur . Pr mia vi storum pendent in fine laborum. Vt scriptura sonat, finis, non pugna coronat. Tunc bene pugnabis, cum cuncta subacta putabis. magis infestat, vincenda supel bia restat. QDr nisi vincatur, promissa corona negatur: Prolidolor, his telis superatur cipe fidelis. Cum ergo foris bo na agimus, intus cor ab elatione custodiamus, quia nulla Deo placet cum superbia operatio, unde scriptura nos admonet dicens. Omni custodia cust di cor tuum; quia mora, &vita ab ipsis procedit.

Et quid prodest dispergendo dare pauperibus, ct

pauperem fieri: cum anima misera efficitur superbior diuitias contemnendo, quam fuerat possidendo. Non prodest nobis nostra relinquere ; nisi relinquamus & nos. Non enim dicit Dominus. Beati pauperes rebus, sed beati pauperes spiritu : quoniaipsorum est regnum coelorum. De contemptu rerum quisque debet esse humilior, non superbior,&melius esset, Vt eas in saeculo retineret,quam sic relinqueret, ut inde in monasterio superbiret . Sicut ergo illa anima est beata,que ma propter dominum diuidit, ut humilietur, ita est illa misera, quae inde extollitur. In 'lix perfecto est, qui periter virtutum tendit ad vitia; dc unde praemium habere debuit, inde tormentum incurrit. Omnis quippe superbus tanto in im9 est, quanto in altum se erigit, tantoque profundius labitur, quanto excelsius eleuatur . Resecatis quibusdam viiijs ad unanimit tem redit, quam primo commendauit dicens. Omnes ergo unanimiter, concordiser vivite , Honorate in vobis Deum inuicem, cultis templa fa-

Eli estis. Vnanimiter uiuimus, si unum in Deo animum

. habe

538쪽

habeamus, quemadmodum primitiua ecclesia, cui Cor erat unum, & anima una. QDd ait unanimiter pertinet ad uoluntatem. Quod uero subdit concorditer) pertine i ad bonos mores. Hic estres vordo vivendi, primum ut sit voluntas una , deinde concors & u ita. Frater qui vult concorditer Vivere, prius debet prauos mores deponere, nast peruersus ; inordinatus, in di scipli natus, ne anxietate sua caeteros premat, deinde ita debet librare actiis suos, & totam vitam suam, ut concordare 'possit secundum Deum, cum quibus tituit. Sunt ergo nonnulli, qui postquam saeculum relinquunt, proprias uoluntates sequi uolunt. Et rursus sunt pleriq, qui in suis actibus appetunt saecularibus apparere. Ideo dictum est Omnes ergo unanimiter, di concordirer uiuite Deinde autem in nobis Deli inuicem honoramus, si nos inuicem propter ipsum diligamus,s praecepta eius sollicite custodimus,Mefficimur sancietam templum eius per inhabitati ne spiritus eius in nobis. Nostrum est Deum honorare,Dei est nos inhabitare,& illustrare per gratia.

Nec extollamur si co uni vita aliquid de suis

facultatibus contulerint ore. stuerentur.

Melius est res suas in seculo tenere, quam eas: ita in monasteriqdistribuere, ut uelint se inde extollere. Nam si extolluntur, dehciuntur. Qmsquis enim in eo, quod bene agit, inrumescit,eo ipso tramite; quo proficit, cadit; bona quippe actio cum elatione non eleuat, sed grauat. tinedicta est ergo. illa anima, quae potest dicere cum prophetata. DO-mine non est exaltatum cor meum, neq; elati sunt oculi mei, neq; ambulaui in magnis, neq; in mirabilibus super me. Foelix planὰ est, qui non habet occultam superbiam in corde , nec apertam corp

539쪽

re, nec in vultu, nec in habitu, neq; in sermohe, ne q; in opere, neq in coeteris motibus suis. Et si non ambulat in magnis,idest si se non reputat inter magnos, quod nobilis fuerit, aut potens, aut Fbddiuitias suas communi uitae contulerit, aut quod in aliquo officio sit utilis; δc si non ambulat in mutabilibus super se, ut de religione, dc sanctitate desuper a Deo sibi collatano uelit apparere tanquam Odmirabilis, atq; laudabilis: raro tamen inuenitur aliquis, qui ex nis aliquam commotionem non haheat . Ut autem ista omnia superbiae genera positseruus Dei superare, semper de se debet humiliter sentire,&non exaltare animam suam: sed in him militate reprimere, iuxta quod scriptum est. Onto maior es, tanto magis humilia te in omnibus. Valde enim timenda sunt uerba, quae sequuntur. Alia enim quaecunque iniquitas dec.) Auaritia enim non exercetur, nisi in malis operibus. Luxuria non exercetur nisi in malis operibus: similiter,& caetera uitia; sola superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Ideo pharisaeus perdidit bona sua: quae se egisse iactanter protulit. Aug. Sunt quidam,qui de contemptu uanae gloriae uanius gloriantur ; similiter sunt plerique, qui de contemptu diuitiarum uanius extolluntur, de quibus subiungitur.

Eρ quid proden dispergendo dare pauperibus, ct

pauperem fieri, cum anima misera superbior incitur diuitias contemnendo, quam fuerat pindendo. Ac si aperte diceret. Q ud prodest paupertas eum superbia λ Melior est diues humilis, quam superbus pauper. Melior est peccator humilis, quam iustus elatus. Debet ergo in omnibus esse seruus Dei prouidus, &circumspectus ; primum ne mala. agat,

540쪽

a at, deinde ne bona negligat,postmodum ne in bonis, quae iscit, intumescat; quia tunc sunt veraciter bona, quae agimus, si ea semper in humilitate cust dimus, & tunc veraciter imus pauperes Christi . Et beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est re- gnum coelorum. Vnde aserte subiungitur. Omnes ergo unanimiter vivite, ct honorate in v bis Deum inuicem, cuius templa facti estis. Paupertas quippe, & humilitas generant charitatem. Charitas vero unitatem nutrir, Vn iras vero,& concordia essiciunt nos templum Dei. JEt tune veraciter Deum honoramus, quando Vnanimiter, concorditer vivimus. Tunc enim ostendimus,

quia sumus discipuli Christi, si renemus unitatem charitatis Christi. Hinc est, quod Dominus ait. In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem.

DE ORATIONE, ET IEIUNIO.

p. III. O Rationibus instam, haris, ct temporibus constitutis. Ante tempus orare est prouidentia. In tempore constituto orare est obedientia. Tempus orandi praeterire est negligentia . Tanto crebrior debet esse oratio, quanto utilior, Instanter,& ardenter orare debemus. Magna enim sunt bona, quae promittit nobis Deus. Nam oculus non idit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praepara uit Deus diligentibus se. Non vult bona sua quaerendi, &inueniendi tacilitate vilescere, preciosa, ec desiderabilis merces avidum negociatorem re-cuirit. Ideo nos Dominus hortatur in Evangelio B dicens.

SEARCH

MENU NAVIGATION