Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De Restitutione

발행: 1723년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Quonam ordine feri debeat Remulis Creditoribus p Hytum . fideicomnaissum , vel donati nem causa mortis ab usurario, vel , Iio donatore, qui non est solvendo sitis creditoribus . Infertur secundo, uxorem, quae consumit res illas, quarum dominium habet maritus, teneri ad restitutionem . si hoc faciat in fraudem creditorum ἔsecus vero si non plus insumat, quam ipsi a marito datum sit. Infertur tertio. filios, qui suo labo. re , aut aliis inserviendo sine dedecore , aut alia ratione possunt se iustentare, non posse sustentari a parent bus in fraudem creditorum. Insertur quarto, eum, qui rem alteri venditam , ct nondum traditam mala fide emit. teneri ad restituti nem, cum cooperetur ad actionem iniustam . Insertur ultimo, eum, qui contraxit eum filia usiurarii, qui non est solvendo suis creditoribus . non posse qui quam in dotem accipere, si sciat socerum non esse solvendo; Si vero b na fide contraxit, posse promissam dotem accipere saltem pro rata cum liis creditoribus.

XVI. Dubium est quarto, An debitor impotens satisfacere suis cred, toribus, peccet contra iustitiam, si repudiet donationem , legatum, aut haereditatem, qua possit suis credit ribus satisfacere pRespondeo cum communi apha

Sanch. de Matrim. lib. 6. disp. q. contra GomeZ, ct alios amrmative. Ratio e st, quia cum debitor teneatur fatissaeere creditoribus, tenetur conse-

uenter ex iustitia ponere ad talemnem ea media, quae sine gravi imcommodo potest ponere; atqui sine gravi incommodo potest acceptare haereditatem, quae est medium ad talem finem; ergo ex iustitia tenetur haereditatem acceptarer Sicut situr peccat contra charitatem, qui respuit, verbi gratia, cibum sibi oblatum, quo possit proximum existentem in gravi necessitate sublevare a ita peccat contra justitiam, qui respuit oblatam sibi haereditatem, qua Possit creditoribus

satisfacere, cum ex eadem Virtute , ex

qua obligamur ad Ponendum finem, obligemur ad media, quae facile poni possunt. Verum quidem est, quod repudiatio talis haereditatis esset valida in foro externo, ex lege, Qui autemff. Qua in fraud- ο dilorum a non tamen esset licita.

122쪽

QUAESTIO VI.

De Causis, ob quas omitti, vel differri possit Restitutio

CAucae, ob quas restitutio licite differri potest . sunt, Primo, damnum

ipsius debitoris. Secundo . damnum creditoris , veI tertiae personae . Tertio, impotentia, praesertim si cum cessione bonorum adjungatur. Λddunt quarto nonnulli apud Less. cap. I6. dub. 3. excommunicationem creditotis a communius tamen id negant : si enim potest excommunicato dari eleem syna, immo debet illi dari , ex obligatione charitatis in gravi necessitate . a sortiori debet illi dari. quod ex obligatione iustitiae ei debetur, ex ante ab hoc Parvo commercio necessitate. vel utilitate creditoris ; Quamvis sist excommunicatus vitandus. & in judicio exigat debitum, possit repelli . ex cap. Pia da Exceptaonibus in o. Causae vero, ob quas restitutio licite omittitur , Primo sunt Remissio creditoris. Secundo. Compensatio. Tertio, Compositio . Quarto praescriptio . Quinto. Λliquando rei alienae interitus. Sexto. Iudicis. vel juris auctoritas. Septimo, Λliquando etiam ingressius in religionem ἰ Ac demum juxta dicta art. I. superioris quaest. Solutio facta creditori Creditoris. Haec autem omnia sequentibus articulis examinabimus.

ARTICULUS Lin Causis, ob quas differri potest

Restituti I. Di ferri potest resti stis, si debitor restituendo patratar damn- ώplo in s. quam Pariatur creduor extata dilinione ; .el si pari deberet iact-- fama . am alterius dammaestabitis. II. Potes etiam disse , s deberet aliter

vendere centam aureis rem vale

exercere

maena lucro privet r.

V. Disserenda es resuinis , A ex ea

grave damnum alteri sequatur. n. Quamam fmpotentia datationem re stirinionis permutat VII. Num luite differens re taemnem reueMur ad suteresse pnLI. In gravi necessitate licitum es sumsonem di rere , non tamen 'rari. In extrema necessitate dioes tenetur ex charitate offerre pav ri res necessarias ; ex jussula te uerrer non foedire . ne alias sibi

accipiat.

123쪽

XL. Artifex, qui bonis cessit, tenetur exisercere . Ac t prius. artem suam .

ni possit suis creditoribus satisface re quantum potest. Quid si religi

nem ingrediatur e

I. Uaeritur primo , Num possit restitutio differri , ne magnum damnum debitor patiatur pRespondeo , quod si debitor rest tuendo pateretur damnum longe maius , quam patiatur creditor ex dii, tione res itutionis, licite dilferri potestre ititutio ; s vocat autem Rehel. d num longe majus, quod esset duplo maius. Ratio est, tum quia creditor est in tali casu irrationabiliter invitus, Quod ei restitutio differatur, cum ju-ltitia non debeat adversari charitati ἔtum etiam quia restitutio facienda est, ut ponatur aequalitas ; in hoc autem casu non videretur poni aequalitas , sed inaequalitas per restitutionem, ct ideo sipra diximus, quod quando

in restitutione plures expensae faciem dae sunt, quam reS Ipsa valeat. potes restitutio differri: Si tamen damnum, quod sequeretur debitori ex restitu. tione, non esset Ionge maius. quam

illud, quod ex dilatione pateretur creditor, restitutio non potest differri ;quia in pari damno potior est condi. eio innocentis a Verbi gratia, si ex falsa testificatione a te iacta immineat alteri periculum suspendii, debet salsa

testificatio retractari, etiam cum pari periculo . quod tu sis suspendendus, dummodo ex retractatione speretur utilitas.

Infertur hinc primo, quod si potes

licite differri restivitio, quando Imm,net grave damnum temporale longe majus. quam patiatur creditor ex ablatione reititutionis, a sortiori differri

potest, quando imminet debitori, aut alteri grave damnum spirituale; ve hi gratia . si ex restitutione debitor conjiciat se in laqueum ex impatiem Para m. Resisutis L Ferri Iartia, aut filii latrociniis se immisceant, aut uxor sui copiam aliis faciat. Sc., Quia tamen huiusmodi damnum spirituale non est necessarium, sed volu tarium, ideo notat Pal. tract 3 a. disp. . Punct. 17. , quod in eo solam casu possit restitutio differri, in quo ex charitate teneretur creditor tali dii tioni consentire; nam alias si credit - .ri ex dilatione grave damnum tem p

rale eveniret, ex suo non teneretur

consentire dilationi restitutionis . deberet statim fieri restitutio. Infertur secundo, non teneri debiatorem restituere bona inserioris ordi. nis cum jactura notabili boni ordinis superioris. Ordo bonorum temporalium is est . ut in infimo loco ponam tur res pretio aestimabiles, ut pecunia. vestis, Sc.; in medio ponatur honor.& fama; in si remo vita. libertas , virginitas , sanitas, membra, &c. . Quare non tenetur restituere pecuabam , qui non potest illam restituere. nec per se, nec per alium, siue nota tali jactura famae, aut valetudinis, icconsequenter tamina, quae ex adult rio peperit, non tenetur cum PerIC Io vitae, vel famae manifestare adulterium ad impediendum damnum fili rum legitimorum t Si tamen iactura boni superioris non sit notabilis. no a excusat; unde infamatus propter es, qua furta tenetur ad restitutionem novi furti cum periculo novae infamiae; quia non videtur pati notabilem in f miam , qui jacturam suae famae secie propter aliqua furia.

II. Infertur tertio, debitorem, utro stituat, non teneri aut seipsum vendere , aut vendere domum, vel agrum multo vilius, quam Valet; Verbi gratia domum valentem ducentis aureis non tenetur vendere. si non nisi cem tum aureis potest vendere: Idque verum est, etiamsi obligatio restituendi oriatur ex delicto, ut docet Leg. dub. I. , Vescuti, Maac. . & alii contra Q. Soz.,

124쪽

vendere instrumenta suae artis, quae vitam sustentant; Nec vir nobilis te

netur artem manualem exercere, aut

privare se obsequio omnium famulo. Tum, aut equorum, ut restituat; iniamvis debeat attenuare, & diminuere victum. vestitum, & alias expensas ,

ut paulatim rellituat servata decentia sit status. HI. Insertur quarto, posse licite differri restitutionem , quando debitor id non potest praestare, nisi cadat a proprio flatu, julle tamen acquisito; s,sioquin si injuste per rapinas , usuras. Sc. ,l llatum suum acquisivisset, non diceretur cadere a proprio statu per restitutionem , sed potius transire ad proprium antiquum statum. restitue nodo; Idque verum est, etiamsi debuta contraxerit ex delicto, puta ex ludis, scortis. conversationibuS, dic. , ut communiter docent contra Lei . .

Medin. , Nauar. apud Bonac. ; debet tamen diminuere victum, vestitum, &alias expensas, ac dotem filiarum, ne creditor tantum detrimentum patiatur. Infertur ultimo, filium usurarii teneri ad restitutionem. etiamsi facere illam non possit sine mutatione status acquisiti per usuras, dummodo absit infamia r Et universim res aliena in specie existens restitui debet. etiam quando damnum debitoris est Ionge majus damno creditoris, ut notant Less, Bonac. , & alii communiter , quia res semper clamat ad dominum.

Nemo potest accipere alienum ad v, tandum proprium damnum notabiliter majus; ergo neque potest retinere res alienas ad vitandum damnum suum notabiliter majus damno creditoris. Confirmatur, quia nemo potest differre restitutionem , ne privetur nωtabili lucro; ergo neque potest differre restitutionem debitam , ne subeat damnum notabile.

Respondeo cum Less cap. 6. diib. 1 nego consequentiam. Da aritas en . ruia magis est rem alienam auferre .,oliando dominum possessione sua ,

quam rem alienam retinere ς Sicuti magis est vulnus inserre, quam vulneri non mederi. Λd confirmationem , nego etiam conlequmtiain Propter eandem rationem , quia magis est pati damnum . quam non habere lucrum, nec aequitas poliulat, ut creditor rebus suis cat e at ob lucrum debitoris, ut communi iccdocent Doctores; Qui tamen id limia tant , nisi debitor tale lucrum quaerat ad satisfaciendum aliis creditoribus , quibus alioqui non esset solvendo; Irieo enim calu creditor non censeretur rationabiliter invitus.

differri possit restitutio ob damnum imminens ipsi creditori. aut tertiae peribnae8 . I Respondeo. posse disterri restitutionem, quoties censetur tutura graviter perniciosa ipsi creditori, aut cuivis auteri. Ratio est, quia in tali casu d minus non censetur invitus , cam eX charitate . & aequitate teneatur Pati dilationem ad vitandum grave damnum proximi , ut sile ollandiinus quaest. q. art. s. ; Ubi etiam diximus cum Μolin. , Ualent. . Less. contra Sanch. , ct alios peccare graviter contra charitatem , qui restituit dominorem, qua ille peccaturus est contra Milas virtutes a justitia. puta ad fornicandum , &c.; peccare vero probab, lius contra iustitiam . qui restituit domino rem, quae vel ipsi, vel alteri est nocitura, verbi gratia gladium , quo mors infligenda est , si tamen commode potest restitutionem disterre.

tentia permittat dilationem restituta

Respondeo cum Tambur. hic, itilam impotentiam excusare a restitin

125쪽

oiandonam possis Restitutio differri ristione, qua debitor Primo non habet, unde solvat, cum ad impossibiIe nemo teneatur. Secundo, qua si solvat,' fit gaviter indigens, seu qua, ut modo iximus, notabiliter cadit e seo statu; quamvis enim in gravi necessitate nemo possit furari. potest tamen resti tutionem debitor differre, ne in gravem necessitatem inoirrat . ut notat

Bonac. hic. Tertio, & quidem a somtiori, qua si solvat, fit extreme indi gens. Quarto, qua si sol t. eo tur subire damnum notabiliter malus quam sit damnum. quod creditor ex tali didatione pateretur:unde docet B

posse differre restitutionem . quando ad restituendum statim oporteret vendere centum rem vesciatem biscentum: Ubi notandum ex Les . loc. cit., quod si tales sint circumstantiae, ut nisi nunc

fiat restitutio, non possit amplius deinde fieri, in tali casu si res injuste ablata est . restitui debet statim. etiamsi magni sumptus essent faciendi. Si v ro res praesiertim parvi momenti sine duplo, vel triplo sumptu restitui domino amplius non potest , probabile est ex Leis cap rs.. dub. 8 dari pocla pretium aequivalens praesum I enim potest id domino non displicere. quia justitia charitati non adversatur,

ut diximus quaest. q. art. T.

VII. Dubium est primo, an qui ob cainsas praedictas differt restitutionem, O Iigetur ad interesse , quod creditor P titur ex tali dilatione, videlicet ad lictum cessans, & ad damnum eme

gens rRespondeo juxta dicta, cum depossessore malae fidei, teneri ad interesse, si differat solutionem debiti ex de- Iicto; quia talis mora suit culpabilis

in causa, videlicet in injusta accepti ne . ita Molin. , Dym. contra Navaria sect. Ita. Pal. Si vero differatur solutio debiti ex contractu, non tenetur

ad interesse , ex DC , Va . Bonac.

quest. q. Punct. I. quia cum mora

neque in se , neque in sua causa sit culpabilis , damnum illud imputari

non potest debitori, atque adeo non debet compensari . Si tamen debitor disterat Blutionem ad vitandum suum magnum incommodum, videtur obligandus ad restitutionem damni, quod creditor patitur ex dilatione restitutionis, ex Molin. , &'aliis apud eundem Bonac. quia par non est, ut debitor servet seipsem indemnem cum damno creditoris, quando debitor revera estselvendo. quamvis cum magno, aut notabili incommodo.

VIN. Dubium est secundo, An sicuti impotentia, & inopia debitoris excusata restitutione , ita excuset etiam a peccato surti; unde liceat urgente necessitate accipere res alienas pRespondeo, in communi, & gravi necessitate non esse licitum furari: Qui

quid in contrarium senserint nonnulli pud Dian. paria tract. 8. re El. 23. ω unde merito damnatur ab Innoc. XI. propos 36. dicens. Permissum esse fu- rara non solum in extrema . sed etiam in gravi: Econtra licitum est in extrema necessitate , ita qua omnia sunt communia ς Immo ex Lessi cap. IMnum. II., & aliis apud Hurtad. , licitum etiam id est in valde gravi nece iasitate, quae comparetur extremae ; cum

quilibet malit mori. verbi gratia, quam esse in proximo periculo stupri, servitutis, vitae miserrimae, Sc. . Ratio est. quia iure naturae talis necessitas facit res communes, sicuti erant ante diu,sionem. & appropriationem jure gemitum, & civili introductam; Etenimius positivum non potest pnejudicare iuri, quod a natura quisque habet tuendi vitam suam: Sicut autem potest sic indigens furari per seipsum, ita pO est per alium . qui sit suum instrumentum , quando hic non potest de noe

illum sublevare Notandum tamen , quod extremm Q sin

126쪽

ra4 Gastio VI. indigens non potest ab extreme induxente surari, quia melior est conditio possidentis. Dubium est tertio, Utrum extreme indigenti debeat quilibet subvenire exiuilitia. an solana ex eliaritate, & m, sericordia Resipondeo cum Tambur., Pal., Lug.,

duas inesse diviti obligationes, prima

est ollarendi extreme indigenti res necessarias. Secunda, non impediendi.

ne illas accipiat ; sic enim satisfacit praecepto sublevandi proximum; Μandavit enim Deus unicuique de proximo suo : Obligatio tamen Oiserendi res necessarias est ex sola charitate . di misericordia, ad quam spectat se, levare miserias ἱ obligatio verin non impediendi, ne illas accipiat , est exiuilitia; quia sicut quilibet habet ius accipiendi adespota , idest quae sub

nullius dominio sunt, ita extreme i digens habet jus accipiendi, quodcumque est sibi necessarium; cum tunc mmnia sint communia: Unde fit, ut si dives impediat talem acceptionem , teneatur ad damna secuta I secus vero si solum non osserat . Utrum

autem qui in extrema necessitateres alienas consumpsit, teneatur dein inde restorestente fortuna restituere pdiximus jam cum de possessiore malae fidei .

IX. Quaeritur quarto, An cessio bonorum sit causa, ut differatur solum.

an Vero ut omittatur restitutio λRespondeo, cessionein bonorum nulis latenus in soro interno eximere ab O,

ligatione statim restituendi, si non sit

Conjuncta cum impotentia debitoris . In foro autem externo post cessionem honorum debitor non potest in in Cerem detrudi. donec non acquisierit

bona superflua ad sui. suorumque Q. stentationem , ex lege Qua boms , EDe cessane νonorum . Quare debita per cessionem bonorum nullate S e

tinguuntur, sed solum in foro erae

Articulus I.

no consopiuntur. sicuti e Epiuntur in foro interno, quando debitor es vere impotens fatisfacere. γ etiamsi cessio bonorum fiat cum quibusdam ignominiosis actibus iuxta loci consu tudinem; verbi gratia, sedendo in loco publico cum corda capiti imposita, ut communiter docent apud Lessi cap.

16. dub. 3. contra nonnullos . Ratio

est , quia talis poena non potest extinguere obligationem naturalem restituendi; nec in foro externo imponitur, ut debitor a restitutione liberetur. sed ut plectatur culpa, qtiae praesumitur ab eo admissa.

Notandum hic primo, Clericum ianopem nec teneri bonis cedere, nec

posse in carcerem detrudi ob debita , ut docet Λbbas, Immola. & alii apua

Lessi ex cae. Odoard. 3. . De solution buxe, quia Clericus non potest conveniri , nisi quatenus solvere potest, deductis necessariis alimentis, ne in opprobrium status Ecclesiastici cogatur mendicare; ut colligitur ex dicto C

pit. Odoarias. de communiter Doct

res docent. Nec potest Clericus huic privilegio cedere. Nomine autem Clerici non est intelligendus solum Ct ricus sacrorum ordinum. & qui prinprio ministerio Ecclesiae inseruit , sed omnes Getici, ex Rebuff, aut saltem ex tam omnes Clerici, qui ex Tria denti sessi a s. cap. 6. gaudent privilegio fori, ut sunt, Primo, initiati S cris ordinibus. Secundo, habentes beneficium Ecclesiasticum. Tertio, Clerici , qui deserentes habitum, & torusuram alicui Ecclesiae ex nundato G piscopi inserviunt. Quarto , Clerici, qui in seminario Clericorum , aut in aliqua schola, vel universitate de lice

tia Epistopi, quasi in via ad majores

ordines versantur , & habitum cum tonsura gestant; Exceptis tamen com gatis, qui fi cum virgine contraxerint . & sicut Ecclesiae de mandato

Episcopi inserviant , di habitum, ac

127쪽

uuandonam possis

tonsuram deferant. gaudent quidem privilegio Canonis, & sori . non ta. men caeteris Clericorum privilegi .X. Notandum secundo , eum, qui cogitur cedere bonis suis, posse occultare quantum satis est, ne pro sua conditione indecore vivat. seu quantum satis est ad tenuem sui, & sitorum si sentationem juxta statum suum, etiam-s debita propter delicta notoria conistraxerit , cum non teneatur ad restitutionem cum tanto suo incommodo. ut communiter docent contra Μedin. , ct Adrian. apud Dian. pari. 3. trin.

resol. 78. Quod tamen semper intelligendum est . nisi creditores ex dese-etu restitutionis coeantur in similem miserum statum descendere ; nam iatali casu melior esse debet conditio creditoris innocentis, quam debitoris rei, & hic potius, quam ille debet e

statu suo cadere. Hinc Sot., AZOm , Coelestim, & alii apud Dian. Part. s. trin. I . resol. 87. docent, quod uxores , & filii, quorum maritus, vel purentes ad magnam penuriam sunt redacti, sive culpabiliter, sive inculpabiliter, si post eorum mortem inveniam tur impotentes solvere debita a m rito , vel patre contracta . possint ex bonis relictis occultare, quantum s lis est ad vitam, suumqne statum honeste conservandum ; ec si in judicio requirantur, possint cum aequivocatione congrua jurare se nihil occultasse,

hoc est, nihil aliis debitum; & pr

pter eandem rationem non incurrant excommunicationem forte latam comtra occultantes sua bona. Notandum tertio ex Less. cap. I 6.dub. 3. , di Nauar. , quod qui cedit bonis, habens debita ex delicto notorio, non possit tantum retinere, quantum si ex contiactu debeat , di casu aliquo in grande infortunium inciderit. Ratio est clara, tum quia aequum est, ut magis patiatur, qui sua culpa non est solvendo, quam qui citra cubRestitutis differri r Iaspam; tum etiam quia, qui sienis inpibus novum statum aequisivit non diacitur cadere a proprio statu, si aliena restituens in statu humiliori sit. XI. Rogabis : Num artifex, verbi

gratia, qui cessit bonis, teneatur deis inde exercere, sicut antea, artem suam, ut possit praeter victum sibi necesilarium acquirere, unde ex parte sautem creditoribus satisfaciat. an vero possit Iieite otiari Respondeo cum communi apud

Taniburi tract. q. cap. I. S. f., quod teneatur operari, sicut antea, ut rostituat quantum potest, tam debita ex delicto. quam ex contractu; cum eis nim per cessionem bonorum non sit extincta , sed consopita obligatio restitutionis , sequitur quod teneatur debutor facere quantum potest sine suo gravi incommodo , ut tali obligationi satisfaciat. Et ratio a priori est , quia qui tenetur ad ponendum finem. tenetur etiam ponere media saltem ordinaria ad ponendum talem finem ;Verbi gratia, qui tenetur recitare horas, tenetur etiam comparare brevi

rium, Sc paterfamilias, qui tenetur lere suos . tenetur pariter ex virtute pietatis ad conquirendum victum conis

suetis hominum laboribus, ut possit suam familiam alere; ergo pariter qui

tenetur restituere , tenetur adhibere

media ordinaria ad satisfaciendum ,

atque adeo tenetur exercere, ut a tea, artem suam; quamvis non tene tur extraordinarios labores, aut cum

gravi incommodo subite; Et ideo diximus , ex justitia obligari hujusmodi d

bitores ad non repudiandam haered, talem, aut donationem , qua possint suis creditoribus satisfacere. Dices: Qui aere alieno gravatus, non habens unde reddat, religiosam vitam suscipit, non tenetur in religione laborare, aut haereditatem non repudiare, ut suis creditoribus satisfaciat ; ergo neque in casu nostro ἱ Λntecedens

128쪽

116 Qusio m. Articulus II. quamvis negetur a Lug. disp. M. sect.

D. , & Sanch. lib. 6. Cap. I a. num. videtur tamen admitti a Pal. torn. 3

tract. I 6. disp. 3. . Et sane quod possit aere alieno gravatus religionem ingredi, praescindendo a prohibitione Sixti V. . docent D. Th. . & alii a pud Sanch cap. Iy. contra Molin. tom. 3. disp. 738. . quia obligatio restituendi non est tanti, ut possit privare hominem bono superioris ordinis. quale est Deo vitam addicere in rei gione , ut dicemus in calce articuli. RMi iaRespondeo, antecedens communius negari, & solum a Pal. disputationis gratiae oppositam sententiam sustineri Ioc. cit. Uerum admisso antecedente. Negatur consequentia; Et disparitas est manifesta, quia religiosus quicquid acquirit. monasterio acquirit; Unde nihil erodesse potest creditoribus, quod debitor in religione aliquid suo lab re acquirit, & consequenter non tenetur Iaborare , ut satisfaciat.

De Debiti remissione, quae excusat a.

restitutione . I. Condonatio creditoris tunc excusat debitorem a restituendo, quando ea

es plene libera, oe a iure non im

n. Remissis facta debitori fingenii se

pauperem es invalida , ω pote facta per dolum circa causam Ma

III. Si condonetur pars debiti ob metum πιυ- , M scilicet totum credι- rum amittariar Ob eulpam debitoris, talis condonario es inυatida; secuivero si fiat ob metum iustum , ne

scilicet totum creditum amistar rob debitoris instriam .

ia persona incutiaιur ad remissi

Nem extorquendam

V. Debisar. qui sine fraude se eo,

. suis cum creditorisur, non tenrtur

deinde partem debis, sibi remi resiluere, si deveniat ad pinguiorem fortunam ', secus A sese in E Hrsam recipiat. πι pars debilisbῶ

remittatur .

HL Excusatur a restitutione debitor , cui constas de votumate si νe formati . e prasumpta creditoris debitu- remiιtentis ; secus vero A de ea dubitet iaΙ. Uaeritur primo . Quaenam con-

donatio creditoris excuset a restitutAne debitorem Respondeo, excusare solum illam quae fit omnino libere, & a jure non

impeditur ; talis enim condonatio adiquivalet restitutioni, tollitque injuriam auferendam per restitutioivem; eo quod scienti. & volenti, quod non fiat restitutio, nulla fit injuria. Quia tame condonatio est quaedam donatio , &donatio, ut sit valida , debet esse omnino libera. itaut si per metum fiat, . sit invalida .. ideo condonatio , quae est Involuntaria simpliciter, aut mixta cum involuntario. non de obligat a restitutione; ut si fiat per ignorantiam, Per metum gravem, aud levem, quam vivre rentialem , . per dolum. & fraudem d. bitoris ; Et universim quae do nationem invalidand, pariter invalidant debiti condonationem .. Preterea condonatio, ut excuset a restitutione, debet a iure non imp diri; naia , verbi gratia. furios is, Bepupillus sicut non possunt donare . ita nec tabitum remittere, jure impedicule talem donationem. Pariter si. Episcopus aliquid in visitatione accipiat ei aeter sumptus necessarios . &remissionem obliveat, invalida est remissio ; Immo tenetur duplum restituere infra incnsem sub poena interdicii ab ingressa Ecclesiae ipso facto i

129쪽

So Remissisne debiti, qua a Restitatione excusat. 117 currenda, ex cap. mrgit, de cev U, Vere; per hoc enim non tollitur, quo- cst exactionibus. Similiter Canonicus, minus libere, α valide creditot re- qui divinis olliciis non intersuit, non mittat. pote ii retinere diltributiones respon- infertur ultimo, debitorem, qui sedentes tempori absentiae, etiamsi illa- composilit cum creditoribus contentis rum remissionem obtineat a reliquis minore summa, non teneri restituere Canonicis; nam talis remissio impedi- totum debitum, si veniat ad pingui tur. & irritatur a jure; ut constat ea rein fortunam i quia talis compossitio Tridentino sess. a cap. 13. habet vim remissionis, S donationis, II. Infertur ex dictis primo, con- dummodo abfuerit fraus, dolus, aut

donationem factam debitori fingenti metus; Et ideo quando debitor po- se pauperem esse invalidam , si cre- tens omnibus satisfacere sese recipit iaditor illam faciat praetextu paupertatis; Ecclesiam , vel in locum distantem, cum talis donatio facta per dolum ut debiti remissionem in totum , aut circa cautam non impulsivam , sed iis in partem obtineat, talis remissio est

nalem, seu motivam, si nulla. uta invalida, ut docent Sa , Nauar. , Sy, pote involuntaria, ut notant Less. cap. vest. , & alii apud Bonao; Quicquid I7. num 33. . Bonac. de ContractibuS alii sentiant in contrarium. quaest. I. punct. a. S. a. , di alii com VI. Quaeritur secundo, An excus muniter . tur a restitutione debitor . cui constat III. Insertur secundo, quod quando de voluntate formati, vel praesemptaereditor remittit partem debiti, i, creditoris debitum remittentis rmens, quod aliter totum creditum sit Respondeo cum communi affirma- amissurus ob culpam debitoris, rei ruo live, quoties id constat absque ulloso etiam sit invalida et cum fiat Per dubio; cum in tali casu nihil retine metum iniustum, unde est mVolunt, tur invito domino: Unde fit excusari ria; secus vero si creditor remittat aliquando filiumfamilias , si non re- partem debiti timens, ne aliter totum stituat ob praesumptam Patris volum creditum sit amiisurus sine culpa de- ratem; quam licet conjicere ex amo-hitoris, verbi gratia, ob ejus inopiam; re Patris erga filium, ex modica quan- ut notat Rebel. lib. 2. cap. 3 6. Sanch. titate rei ablatae respectu bonorum S alii; in tali enim catu videtur vin Patris, dic. Et Si V. Restitutio num. Iuniarie remittere sine fraude, di vio- 3 i. addit, non teneri ad restitutionem

lentia. illum, qui aliquid accepit a domino, IV. Dubium est, An sit valida re- quod si petiisset, ei libenter datum missio partim debiti . quando fit ex me- suisset; non enim invito domino reti tu, ne totum creditum amittatur, & net: Si tamen dubitatur de volunt, metus non incutitur a debitore, sed te creditoris aut formali, aut praea tertia persona Θ sumpta, restitutio facienda est, cum

Sylvest. V. Resumio, & alii docent in dubio judicandum sit in favorem

esse validam. Bonac. tamen hic ve- possidentis. xius negat, quoties metus incutitur ad extorquendam remissionem; cum non videatur talis remissio omnino libera. V. Insertur tertio, excusari a restitutione illum, qui a creditore petit. ει obtinet remiiuonem, quamvis non

offerat solutionem, nec sit paratus sob

130쪽

tas stristi. VI. ARTICULUS III.

De occulta compensatione excusante debitorem a restituendo. I. in a restitutione reddat immunem. Compensatio occulω fieri debet cum suis requishis. II. Debet quippe esse moraliter certum deblium compensandum, ct non du-

III. Debisum istud debra esse ex iust

stia, non ex alia virtute, puta expromusione. aut Noto, vel ex ν ritudine.

IV. Res, qua fiat compensatio, debus. Vsius debitoris, non deposita,

pum aliter recuperari sue travi incommodo . Num sit mortale , cessante scandalo , hanc conditionem mittere pn. Debes vitari grave damnum alte. rius, qui forte infamaretur, ae a s debitoris, quiforte iterum re frueta RII. Num post cum quivocatione tuis ratus negare, quod aliquia acceperit, qui accepit aliquid in compe fationem pHIII. In quibus ea vi possem famuli sebi compensare ab heris suis, quod Hi iudicio prudentium propter famulatum debetur rI . Si Sacerdos nequeat recufferare decem carotinos debitos a Titia, ct his dei tui totidem carolenos pro de cem missis eelebrandis, poteritne ob

compensationem omittere musarum celebrationem νε. Num filius laborans pro Patre possit pro tali labore aliquid sibi ocis

custe compensare pM. Num pum fieri compensatio in de

tims, non re tuendo, verbi gra

pecunia λXLI. PUDna aliquando ob debitum probabile fieri compensatio λ Prasenim si probabilitas versetur circa su non circa factum λI. Uaeritur primo, Quandonam A Compensatis occulta exinisset a restitutione fRespondeo, occultam compensitionem factam cum debitis requisitis excusare debitorem a restitutione . cum per

illam tollatur inaequalitas Quare si crediator compenset sibi creditum suum, acicipiendo, quod sibi debetur. liberatur tam debitor ab onere novae res Llutionis, quam ipse creditor ab on re restituendi id. Quod compensationis causa alteri subtraxit ; cum hic non sit rationabiliter invitus i Si tamen sine debitis conditionibus fiat comis pensatio, peccatur ex O. Th. quaest 66. art. s.; quia fit injuria publicae potestati, quae ad hoc constituta est, ut singulis tribuat jus suum. n. Requisita autem ad licitam compensationem sunt, Primo ex Les cap.

13. num. 38. , ut debitum compensandum sit liquidum, & moraliter certum. nam si sit dubium, non est Iicita compensatio, cum melior in dubiis sit co ditio possidentis; unde dici sistet. Lia quidi ad non liquidum non est compensatio .

III. Secundo, ut tale debitum fit ex

justitia, non ex promissione, ex voto, ex charitate . ex gratitudine. &c. .

Ratio est, quia sola lex justitiae Oblia

gat ad restitutionem. Proinde communiter Doctores rejiciunt Petrum Nauar. existimantem, quod in solo debito ex gratitudine possit fieri compensatio . IV. Tertio, ut non accipias rem

liquam apud debitorem depositam . aut alteri hypothecatam, sed vel rem uam, quae sit penes debitorem. Via

SEARCH

MENU NAVIGATION