장음표시 사용
91쪽
massicam curaphano confudit uetus Graecia. Meretorum brassicae autores primi.
ANTONII MI Z AL DI qua diluto, sal: nam habet nitrosam,ut diximus , substantiam, cuius beneficio, si modice coquatur, aluum sumpto iusculo, ut mox scribemus, soluit. Hoc de multis sit postremum: semcn brassicae uetus in raphanum degenerare. Ex quo nescio an factum fuerit, ut antiqua Grscia brassicam raphanum appellarit, S hunc cum illa conssiderit. Autores sunt cum Aristotele, Theophrastus, Iulius pollux, & alij. Quibus tamen per omnia subscribere mihi no uidetur GalenuS. Medica.
BRassicae laudes dc medica secreta qui
bus populus Romanus annis D C. salubriter uis fuit, ante omnes celebrarunt Pythagoras &M . Cato,ut Plinius adnotauit. De quibus etia Chrysippus medi cus priuatu uolume per singula inebra hominis digellam edidit: adhaec, Dieuches. Ex quorum monimentis nihil, quod scia, extat praeter id quod iidem M. Cato 3c Plinius posteritatis memoriae scriptum reliquerunt. Quos dum pridem percurrerem,c multis paucula haec tibi seligere uisum fuit. Itaque M. Cato de iis quibus aegre it lotium, de substillum est, hunc in modum
92쪽
scribit: Sumito brassicam, coniicito in aquam seruentem , coquito paulisper, uti subcruda sici: postea aquam defundito, noomnem: eo addito oleum & salem ac cimini paululum: inseruefacito paulisper:postea inde iustulum frigidum sorbere,&ipsam brassicam esse oportet, uti quamprimum excoquat: quotidie id facito. Ad omnes tumoreS, & Omnia ulcera, brassicam
contritam, quae minutis est caulibus & Q-liis tenuioribus, crambem uocat, ille idem imponit: cancros purgat, &sanos reddit: quod facere non potest medicamentum aliud . Verum prius quam imponat,aqua calida multa lauat : postea bis in die, contrita
crambem admouet. Quo remedio etiam Luxata &coad luxata & con usa, mammasque ulcera μ' tas & cancrosas utitur. Si ulcus acrimonia ferre non possit, farinam hord ceam mi Aitieulari, stet,ac ita apponit: testaturque articularem morbus.
morbum nulla re aeque domari atque brassica cruda, si eam concisam,cum ruta &coriandro quis edat: aut salis mica & hordei farinamista, opportune illinat. Quod si βψHix hauribus parti audies, terito,inquit, cu uino brassicam, succum exprimito, & tepidu in aurem instillato,cito intelliges. Haec Mar-
93쪽
cus Cato: qui crispam brassicam maxim dprobare selet: dein leuem grandibus soliis& caule magno. Qui plura curiose scire curabit, librum de Rcrustica eiusdem consulat, & sedulo percurrat, illic inueniet quod placuisse queat. Idem continget si Pliiiij bibliotheca adeat. His positis uenio ad Grς corum geoponicos , qui ex sapientissimi Nestorii A lexiccpo tradunt brassicς decoctum cum dulci uino haustu, mulieribus
mcnses ducere: adhaec succum eiusdem cri Attico melle remistum, oculos iuuare, si illorum angulis admoueatur. Quod si uenenatos boletos quis citcrit, poto brassicae succo ualde iuvabitur . Nec omittunt illam corpori alimentum multum praebere: adeo ut pueri brassica uescentes, citius adolescere credantur . Succus cum uino albo ad dies xl. haustus, splenicos & ictericos curat: quemadmodum in rusticis paradoxis scripsit Paxamus. In quibus no prcaetermittit, quod cadem alumini rotudo aceto macerato permista, psoram ac lepram mundat : coctaque dc praesumpta, voci atque arteriacis affectionibus medetur. Vnde uocis
studiosi hac libentissime utuntur. Folia Uti etiam semen, cum sylphio dc aceto trita
94쪽
ac imposita, morsum canis tum rabidi, tu non rabiciatis persecte sanant. Et si contigerit a distillatione vuula aut columellam in guttur laxari, succus crudae brassicae capiti admotus, i liam in sublimem oris partem reuocabit, solitumque locum repetere coget . quod naturae arcanis & secretis ascribendum cst. Ex mcdicis haec habeto . Brassicae crudus succus cum uino potus, Viperarum morsibus auxiliatur: cum foeni graeci farina,podagris & articulorum uitiis cfficaciter illinitur. Idem prodest sordidis ac uctustis ulceribus: qui etiam naribus infusus caput purgat, messe'; trahit cu loliacea farina inditus. Folia per se illita, aut cupoleta trita coserui inflamationibus,tumoribusq;: dc ex sale carbuculos rumpunt, ac fuentes capillos retinent. Lienosis ex aceto cruda prosunt: & addito melle cocta, ualet plurimum aduersus depascentia ulcera δίgangrrinas. Virentes cauliculi cum radice cremati, dc adipe porci uetusto excepti, diuturnos laterum dolores mitigant. Si humentem aluti siccare uolueris, ubi mediocriter bulliisse uidebitur brassica, priore aqua equia, repente aliam caletem iniicies, atque ita rursus eam discoques, usquedum
Morsus cainnis rabidi. Columellae
95쪽
ANTONII MIZALDI tenera flaccidaque euaserit. Quod non sic cum uentris subducedi causa sumitur. Sed Claud. Galenum his in rebus accurate,suo more, philosophantem, audire pulchrum crit. Nunc autem, inquit, summatim dicemus brassicae succum facultatem habere purgatricem: corpus autem ipsius seu carnem ) communi siccantium ratione, magis sistere, quam ad deliciendum incitare. Cuquendae bras igitur quae in uentre continentur excerne
sicae ad alui reuoluerimus,e propinquo cacabo in quo G ψη brassica fuerit cum aqua dococta, ex tractam aquam eam protinus in uasa quibus oleum cum garo paratum fuerit, iniicere conueniet: nihil autem retulerit, si falem loco gari sumpseris. Quod si humen-
qu, babiem aluum siccare uoluerimus, priorem a-ocoquenda quam,Ubi brassica mediocriter cocta uide- brassica ad bitur, effundentes, aliam calidam mox in-
tionem. Hciemus, ac rurIum brassicam quoad contabuerit) ei recoquemus: quod no facimus cum uentris deiiciendi gratia sumitur. Volumus enim hoc casu proprium ipsius succum omnem non deponere, sed quoad fieri maxime licet, retinere. Haec Galenus de apparanda brassica ad alui solutionem uel cohibitionem. Cum quo hic uale nuncia-
96쪽
mus brassicae, ut suum aliis locum oppor
Aph cura, auxilia & secreta. Cap. III. APium, Graecis selinon, vulgo petro- selinum, &nostratibus persilium dici consueuit,perpetua uirens fronde, 3cex ueteri semine si Theophrasto credis Apsum quo
celeriter emergens. Nam e recenti, horten semine cele- sum omnium tardissime prouenit: nimi 'ς x
rum quadragesimo die a satu, & quinquagesimo, maiore ex parte, ut scribit Plinius. Saepius parit,semelque satum,pluribus annis restibili fertilitate erumpit. Locis tam frigidis quam calidis, dc terra quali uolue Quaenam steris, ut tradit Palladius, gaudet: dum modo ra apio id iugis adiit humor, cuius rigatu facile ani ' 'metur, unde nullum corium 8c solum respuit. Semine & planta, Columella autore, optime seritur: Sc secundum sonteis acriuulos commodissime ponitur. Si magnu Quomodo&seth latissimi illud habere uolueris, dc fiat apiu Florentinum Graecum auscultaueris,accipies seminis apij quantum tribus digitis summis prehendi potest, A rariore linteolo includes: deinde fimo x terra,breui AD
97쪽
Quomodo crisipum fiat apium. Apium mas& scemina. Cur apium olim cibis interdictum &nefastum habitum. γANTONII MIZAL DIsa obrues: hoc faciens, magnum & latum tibi parabis. Nam ita omnium seminum germen, capitis unius soliditate nectetur, ut scripsit Palladius, de ante cum Columella. Sed longe maXimum nascetur, Ut tradit Florentinus, si radicibus circunfossis, paleas adieceris, acrigaueris. Crispum fiet si semen in pila ante sationem paulu pulsaueris, expoliatumque, ut vult Columella, terrae mandaueris. A ut, si super nascenteis areas cylindrum, uel pondera aliqua uolutaueris: aut iam natum pedibus proculca ueris. Florentino subscribunt Iunius Co
lumella, Plinius & Palladius. Qui apium
marc&foemina distingui uolunt: ut massoliis constet nigrioribus, δί radice breuiori. Formina uero crispioribus atque duris, caule crasso, sipore acri de seruido. Sed neutrum cibis Chrysippus medicus,&Dionysius apud Plinium admittendum censent licet eiusdem Plinu teporibus, ut hodie, per iura largis portionibus innataret, pecriliaremque gratiam condimentis accerseret quoniam epulis feralibus dicatum sit,&ob id nefastum habeatur.Vci, ut Plutarchus scribit, quod apio sepulchra coronentur. Vnde uetus illud prouerbiu, Apio in
98쪽
Comitiales quomodo faciat apium.
diget: de eo qui profligata & desperata sit
ualetudine . Caule foeminini uermiculos innasci tradunt: creduntque eos in sexu utroq; sterilescere, qui oderint: ad haec , in puerperiis comitiales fieri qui ab eo cibo ubera hauserint. Innocentiorem tamen esse marem affirmant: eaque causa est, ne intern cfastos frutices damnetur. Haec Plinius, fictus ueterum sententia & testimoniis. Quibus ex rebus mirandum non arbitror, Apioquina
si recentiores medici comitialibus 8c epile plicis, apio interdicat: adhaec, si Graeci infantulorum nutricibus Jc grauidis, puerperisque apium in cibo prohibuerint. Quanquam alia etiam subes. potest causa, nimirum Φ foemini nos fonticulos impediat, Miactis prouentum cxtinguat: uesccntcsque ad libidinem proritet. Caetera conticeo, iat si quod pisces aegrotantcs in piscinis apio Apio grota summe recreantur δί refocillantur. Adhec e . hi ' quod nihil aeque oris suauitatem commendat, atque recens apium dc uiride comma- ducatum. Vnde si ab his estur quibus ani- Apium orisma fortet,grauis & molesti halitus taedium EbhEdit
emendat. Quod meritoriae mulieres picrc- eius foetore . que non ignorant,apium mandentes de cir ς0 04-y-εunferentes, ut uirus tetri odoris fallant,
99쪽
Sacer ignis& calculus. Urinae diffi
Renu dolor& calculus. Icterici &menstrua.
ANΤONII MIZALDI quo imbuuntur , suauioremque aura spirent. Antiquitas aph cauliculos ad usum seruauit conditura, quae aceti parteis duas,8c muriae tertiam reciperet. Haec satis eruta ubi monuero coquos apio suis obsoniis acetum, S cellarios grauem odorem uino in saccis eximere, quemadmodum scripsit Plinius ubique magnus. Medica.
SCribit Floretinus Graecus in suis geor
gicis, apium cum pane cataplasmatis uice impositum, sacris ignibus mederi : eiu s uero decoctu m,calcu los, in sidentibus, deturbare, M sotu idem practare. Ad- haec urinae dissicultatibus, & aegrotantibus renibus, tam solio quam radice auxiliari. Praeterei sugillata colori reddere, si eius sem1ne decocto foueantur, mam arUq; duritias, soliis attritis & impositis emollire. Plinius scribit semen cum oui albo illitu, auteX aqua coctu M potu renibus mederi: Min frigida tritum, oris ulceribus prodesse:
necnon cum uetere uino, uesicae calculos
frangere: quod etiam praviat radix. Datur&ictericis ex uino albo, Sciis mulieribus quibus stati menses non procedunt. Hic noarbitror tacendum, quod incoctu apium,
100쪽
aquas potu suauiores reddit, sicuti adnotauit Plinius:&ori, ut scribit Galenus, suaue est, ac stomacho sane quam gratum. Adhaec quod in cibo sumptu proprias vulnerum fluxiones magis pronas deferri facit, quemadmodum in suis georgicis Florentinus affirmat.
Belae, portulacae, ac bliti, cura, auxilia de secreta. Cap. IIII.
BEx pauperum mensis familiaris, madidum solum & putre expetit. Quae ubi folioru quinque fuerit, aestate differri debet, si riguus est hortus, ut scribit
Columella: si uero siccaneus, autumno,cupluuiae incessierint. Amat frequenter effodi, & multo stercore satiari. Cui latitudo maior accersetur , ut affirmat Sotion in Graecorum georgicis, si priusquam in caulem exierit, pondusculum apponatur lapidis lati, aut testae, uel rei alterius. Nam coBetae sotu: de quando tras. ferri debeat. Quomodo fiat beta lata& ampla.
onere coercita, in foliorum amplitudinem se diffundet. Eadem candidior euadet, si Quomodo fimo bubulo recenti, eius radices oblinan- tur. Quae si in prunis tostae fuerint, manducati aliij tetrii odorem ac uirus extinguent, , si superedatur, quemadmodu scripsit Grς-
