Nosologia methodica : sistens aegritudines morbos passiones ordine artificiali ac naturali

발행: 1790년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

FEBRES INTEM MITTENTES. 135

Pyrexia, seu accessiis, duplici si epissimo tempore absoluitur, scilicet tempore fugον is seu horroris, et tempore aestus seu caloris, atque utplurimum sudore terminatur; intermissio est tempus, quod inter sudorom ultimi accessus, et horrorem Pro Xime sequentis inter dedit. Memineris autem esse sebres intermittentes, quarum tempora sunt commutata, ut a sudore incipiant, sequatur eAlor, quem excipit frigus: ubi contraria omnia.J Nullas admittimus intermittentes mali nas, quia quae intermittentos videntur et malignae sunt, nullum lucidum interuallunt Iaabent, in quo vis pulsus respectu ad vires artuum sit ut in sanitate, seu in quo, si pulsus sano similis sit quoad frequentiam, non

sit artuum prostratio, seu debilitas, multo maior, quam in vere intermittentium interuallis. Malignas itaque intermittentium facie ludentes ad amphim exinaS, tritaeOPhyas, vel tetartophyas amandamus. f Quam sententiam non integre adimpleuit auctor. Malignitas in morbis est summa nocendi facultas a principiis physicis, minime vero mechanicis, pendens; sumitur etiam pro materie maligna, deleteria, venenata, seu quae sub exigua mole magnas et noxias mutationes inducere valet in oeconomia animali per vires suas physicas, saepius obscurissimas. Forte illa naiasmata vim electricam fluidi neruei destruunt, ut eam a mpphiticis halitibus, anthraeis et carbonum sumo, extingui notum est, unde virium lapsus subitaneus; sorte etiam illχmsasmata vi arsenicali ne rue. as fibras irritant, et erethismos funestos excitant. Quis aconiti, cantharidum, ovorum lueti vi in dele-teriam ex principiis mechanicis explicauiti quis opii vim narcoticam 8 In febribus duo sunt principia, quae morbi vehementiam constituunt, vis scilicet naturae, quae, quo maior est, eo maiorem aestum febrilem concitat, freactio Culleni J cx pulsus frequentia et magnitudine aestimandam; et vis malignitatis materiae morbi fiete, quae ex artuum et pulsus debilitate, conatuum anomalia, turba, et praecipiti ac inconstanti serie iudieatur; scilicet ex cardialgiis, syncope. deliri is, conuulsionibus, sopore, cet. Ex eo, quod malignitatem admittamus, minime concladen dum est, materiem deletoriam cardiacis, alexi teriis, beZoardi eis eira semper, et sine summis cautelis eiiciendam, quae certe con sequentia, ut aduertit Sudenham, plus nocuit immano generi, qu M

152쪽

CLASSIS II.

pulueris inuentio; sed sequitur, ut ea sit vel corrigenda, vel eliminanda, prout alterutrum permiserint rei adiuncta, et suaserit rerum magistra, eXperientia. In plurimis morbis est materies morbifica, adsoque noxia; non ideo omnes maligni dicendi sunt, sed ii tantum, in quibus

symptomata venenatae materi ei, et triumphatae, aut turbatae naturae tribuenda prae dominium tenent, ut in typho, pluribusque remittentibu si intermittentes, ait Hippocrates, periculo carent id est, si comparentur cum remittentibus et multis continuis, multum abest, quin adeo periculosae sint; cum enim natura ab Om

ni molimine cesset in interuallis, nec oppressa sit, sed omnino li- hera, ut patet ex animae et corporis functionibus restitutis, nul- Ium interea graue damnum imminere consequens est, seu minus est timendum damnum ab huius materiei noxa, quam quod ex

continuo naturae conatu EX surgeret.

Natura in regimine actionum omnium vitalium , et a libertate non pendentium, alternam labori quietem sectatur, et periodice labores suos exsequitur; patet eX pulsu cordis, qui singulisse eundis, ex motu exspirationis qui vigesies in minuto, ex secum expulsione, ex somno, qui semel in nycthemero, ex mictione, quae bis vel ter, ex seminis eiectione, ex calamentorum expulsione, cet. quae periodica naturae molimina evidenter ostendunt. Quid itaque mirum si, ubi materies morbifica latet in vasis san. guiseris, morulis interpositis, vires suas reficiat natura media

omnes theoretici lipe sibi muneris imponunt, ut mechaniectexplicent diuersos periodicos morborum insultus; ast prius inquirant, cur omnes pacatae artificum Omni im actiones fiant periodice; cur latores, lapicidae, fabri ferrarii, aratores, remiges, cum nullo periculo turbantur, suos manuum, pedum, trunci morus alternos, periodis breuioribus, vel longioribus absoluant, datis interuallis cibum, sonitrum capessant, et eodem modo quo harum attionum periodos explicuerint, naturales fieri intelligent; nam eodem modo agimus, siue inscii, siue conscii, cum potentia motrix a facultate percipiente diuersa sit. Curario intermittentium alia est palliaritia, quae naturae eonatus tollit, suspendit; allia vero radicatis, quae materiem mor-bificam, qua illi determinantur conatus labriles, auseri, vel corris

153쪽

FEBRES INTERMITTENTES.

git; ista tutior est, altera vero sola raro est adhibenda, nisi radicalis praecesserit. Interea tamen, si urgeat necellitas, palliatiua cura adhibenda est prior, quod praestant nareotica Linhinae

mixta.

Curatio radicalis diuersa est, prout diuersa est materies mor-bifica, et principium intermittentis procatarcii eum, ac pro egumenum; ab animi pathemate, ut vehementi cupiditate, terrore, cet. sine ullo alio in corpore vitio, quandoque excitari intermittenteS, docet obseruatio; in illis vel quies animi somno, tempore, concilianda sussidit, vel alterum pathema excitare saepe satis est; ut apud rusticos sobrios nec edere videmus, et ut in singultu, haemorrhagia leui; saepe sum cit. Verum si frigore concitatus fuerit aecessus, quoniam aestus febrilis subsequens resoluit sanguinem, a frigore in spissatum, et perspirabile retentum sudor expellit, natura sola huic morbo medetur. Cum vero sunt materies morbificae peregrinae in corpore, illae vel primas vias solum notabiliter, vel etiam se eundas, tertiasque, infestant, atque in hoc casu ars medica naturae suppetias ferre debet. Tum satisfaciendum est indicationibus specierum et disserentiarum, quas vide suo loco.JIntermittentes vero chronicae foueri videntur a materie mo bifiea, non ita facile putrescibili, viscidiore, et simul vix acri, quae in ultimis arteriarum, Venarumque reticulis nidulatur, ubi valde est retardata sanguinis circulatio, et ex paulo maiori retardatione non, nisi post longum tempus, imminet aliquale vitae periculum. Simile quidem vitium in omnibus etiam acutis intermittentibus agnosco, sed vel multo leuius, vel grauioribus vitiis eqmbinatum, ut in remittentibus. Ex his autem serme patet, cur aspasmodica membranarum et cutis potissimum strictura labrilis conatus ordiatur; cum enim in illis ultimis membranarum et viscerum vasculis, vis trusiua exigua sit, nee possit multum intendi, quin praecesserit huius resolutio, et attritus, necesse videtur, ut hae spasmodica constrictione materies morbifica atteratur, Prematur, et in venas continuas exprimatur, adeoque prelo cordis et arteriarum oblata maiori energia subigi, et liquefieri possit: non potesst autem illa strictura excitari sine summo virium impendis, fluido Lilicet nerveo ubertim in omnes membranas, musculos ludeutaneos immisso, vires cordis hoc defraudati minuantur, necessi.

sti binc pulsus exilis, quandoque turbatus, in frigore labrili, omn

154쪽

CLASSIS II.

cIInuussiue eonquassantur partes externae, et sanguis a peripheria corporis ad venas, et inde ad cox exprimitur; ab spasmodi ea mem- branarum consti ictione frigus oriri quoad sensum aegri, multis ex Perimentis confirmatur; calculi biliaris per canalem chole dochum transitus, catheteris in vesicam immissio, ultima urinae, urethram in dyseria vellicantis, guttula, saepe Trigus intonsum excitant, licet Pyrtes, quas aeger frigidas po ipit, adstantibus natiuum calorem seruasse videantur, quod in epi alae paloxysmis vidi. Verosimile autem longa mora sanguinis serosi, vappidi, Osso et i in his vasis ultimis, potissimum apud cachecticos, oppila' tas virgines, obstructos, aquis lutulentis utentes, cet. elaterem horumce minimorum vasorum imminui. Hinc sequitur, principium Proegumentam febribus illis suppeditari, quId naturae viribus et cunatibus labrilibus non potest eradicari, atque in hoc casu Medicus duplici potissimum modo has intermittentos debellat. Primo etenim praemissis generalibus innum hisce vasis reddere conatur per martialia, amara, stomachica, adstringenti vi praedita, quod praestant Lin kina. casearilla, nuces gallarum, gentiana, centaurium minus, aquae thermales, ferrugineae, Cet. Secundo vero vitium quoddam fluidis illis stagirantibus inhaerens corrigunt iisdem medicaminibus, siue illud vitium sit simplex, ut visciditas, crassities, quod bene multi cogitant; siue sit coni. Binatum ex quadam tendentia ad putredinem eaque remota, Vnde sorte fit, quod optima anti septica, ut chamae melum, Lin kina, sitit sebrisuga, utut cum sebriiugis, alia anti septica salina, velut

cremor tartati, sal ammoniacus, addantur. f Reese i lique Sicilius in rat. med. T. q. p 3C. Febres intermittentes per se nec venaesectionem, nee euacuationem alui-Nam admittunt, nee congruae cortex per uv. cam purgantibus

miscetur. Phlebotomia in aestu labrili potissimum, et catharti ea immediate post accessum, tutius collocantur, semeticorum usus ante Paro Visum, et remediorum nauseoetum, quae egregii hic usus sunt, V. g. puluerum ex e aut ἰ grani rad. ipedae. dosi combinata eum sale medio, ante paroxysmum exhibeantur J Vsus vero Lin- kinae in inter millionis spatio locum habet. Diaeta eo seuerior sit, quo aecessas longiores et frequentiores simul, quoque recens magis m0ibus, viresque aegri vegetiores: quotidiana et tertiana Cur eae diaetam febrium acutariun expostulant. saltem primis die H

155쪽

FEBRES INTERMITTENTES.

bus. Tertiana simplex et a sortiori quartana diaetam mediocrem. exigunt, et 'post aliquot ab inuatione dies ciborum solidorum, vinique usum non respuunt, ast accessas tempore vacuus debet esse stomachus, ne natura digestionis et labris simul opere defatigetur. DFebri fugata oportet, Sudenbanio praeeunte, si vel indicata videantur, a catliarticis diutius abstinere, ne recidiva timducatur.J Semina pastinacae ad dragmam; testae ovorum calcina tactet pulueratae ad semi-dragmam, bis, vel ter in die, ut expertiis

sum, febres fugant ZRecipe: salis polFchresti, scrupui. duos; falis ammoniati,fru-puι j. m: fumat bis, vel ter in die, superbibendo infusum vel chamaemeli florum, vel centaurii minoris, vel trifolii fibrini, set fu-

me consci uae nasurtii aruatici, aut alterius aut ij orbuticae plau

rae unc. quatuor.

Haec sunt labrisuga, Vindobonae usitata. Mallem post se-brium intermittentium curationem auctor etiam nominas et, quae

febrim talem inducere possint. Notum est , saepe diei intermittentes remedio ecte, v. g. Hippocrate auctore, febris a poplexiam soluit, intermittentes remittentes, maxime hecticam soluunt, illisque aegritudinibus facilius tolluntur. At solent medici adlaucdum febrium caussas, ut aegritudinum omnium, pro malo Physico, remouendo semper, habere. Supplerem desiderata, nisi experientia promta hic nobis deficeret. Possunt interim attentius aestimari, quae sponte se inter caussas os erunt.JIX. QUOTIDIANA, Graecis Cathemerino; Dretos; RPore quotidienue. Nomen adiectivum quotidianae ineptum est, multo rectius intemerina vocari deberet haec febris, ut tertiana

Tritaeus.

Est genus intermittentis febris, cuius accessus similes singulis diebus reuertuntur. Dissert a tectiana duplici, in qua pariter quotis diebus sit accessito febris, ex eo, quod tertianae accessus alternis, non Vero singulis diobus sibi mutuo respondent. Quin, etiamsi respondeanta subesse vere duplicem tertianam, probaui in Syst. aegr. T. I JQuotidiana rara est; et multo frequentior est duPἰς

tertiana.

156쪽

Quotidiana si ibintrans, seu cuius access is ad viginti quatu0r horas seime extenduntur, iam pro intermittenti haberi non potest, et amphimerina censenda est; quae vero duplicata est, itait singillis diebus duo accessus dentur, fere ad remittentes per-rin Pt cum non sensibilis inter accessus detur apyrexia; a fortiori triplex, quam Primero tis recenset, et quas quartanis, ter tia nisue complicari contendit. Galeniet, a pituita hoc genus pendero arbitrati, huius historiam ex sua lix sothesi continnabant.

1. Puotidiana simplex; Quotidiana Brendelli, Seu- uerti, cap. Ι 8. de febrib. P. Ea pueris, debilibusque subiectis familiaris est, verno poti

simum tempore. Primae aecessiones, ut plurimum horis matutinis, quibus aeger tentare assueuerat, reuertuntur; horror et e lor mediocres sunt; duratio accessus octodecim horas non excedit; morbi ante Lini inae inuentum ad menses plures eXtendebatur. Disieri ab amphimerina eatarrhali per integram apyregiam, et ex eo, quod mane, non Vespere, ut in catarrhali, accessius aggrediantur, quodque eoryZae et tussis immunis sit. Veras et plures initio veris anni 17do obseruauit in pueris sirendetius. Vidi et ego quasdam. 2 9uotidiana dec riua; Febris subcontinua Torti Eebris subintraus Auctorum. Est vora amphimerina putrida, quae aliquamdiu aegrum et Medi eum deludit sub quotidianae larua, vi nnOinari S denham , et sappius obseruatur. Illa nec horas matutinas seruat, et lassitudine, nec nota linguae sorditie sese prodit; dum aeger se figere asserit, is non raro solito calidior a Medi eo deprehenditur; intermissio et typus obsematur; maximi momenti est ab illa non decipi, sed eam per eadem medicamina impugnare, quibus synochus et amphimerinae impugnantur, et a Linkina diu abstinere, sed phlebotomiis et catharticis iteratis potissimum uti. Vide Iea riauam spuriam S denhami. 3. Luotidiana bserica B. Scharsii Misceli. Nat. Cur. P. Vidi ipse pluries hanc speciem in hysteri eis mulieribus, quiae quotidie horis vespei tinis, non nocturnis, leui refrigeratione cum oscedine et pandiculatione aggrediebantur, subseque lite leni calo-nulisque, aut vix notabili, sudore. Pulsus in hac strictus, urinae eopiosae, limpidae.

157쪽

Ea est, quae quolibet accessu paroXysimum epilepsiae arcessit. I. R. a sex mentibus intermittenti laborans, post graue ani omnium incidit singulis diebus in paroxysmum epilepsiae, eadem hora accedentem, qua labris antea cum inuadere solita erat; qui libo te pilepsiae aeces iis incipit a pedum conuulsione, quae ad solum pedibus pereutiendum cogit. His conuulsionibus sensim ad caput delatis illi eo loquelae usu orbatur aeger; sed ululatus horrendos edit, ventre et pectore alternatim mirum in modum dilatatis et constrictis. Durante hoc accessu pulsus elatior et frequentior, sa-cies inflammata, oculi exorbitantes; finito paroxysmo dolor in interaneis, lingua humida, urinae suppressae. Curationem et sanationem, vide loco citato.

Puerpera dolores in ischio eXperiebatur, intermittentibus dudum obno&ia, paludosae regionis incola, singulis diebus paro-xysmum huius doloris circa vasi um externum musculunt eadem hora patiebatur, cum magno aestu labrili, in sudorem terminando, quo peracto bene se habebat ad omnes lanisti Onos eXpedita. Gratio. Sumto Mnetico et catla arti eis kin kinam adhibuit, addito est xirio vitrioli cum antispasmodi eis; demum admoto parti acto-ctae amplo vesicatorio conualait.

6. uuotidiana cephalatica M. Donati lib. P. Disbit a cephalalgia febrili per signa febris conspicua, ut

rigorem et calorem quotidie reuertentes, eodem tamen modo curanda. Vide Mortonum de febri, hemicrauiam sinulante, cap. 97. zotidiana nephrastica Morton. 'Pyretol. cap. 9. histor. 28. A. P. Ea est, quae quotidie paroXysmum nephralgiae inducit, cuius curam vide apud Auctorem citatum.

Morion Pyretol. cap. 9, histor. 26ῖ an Tertiana carotica duPlexi Car. Piso ob s. 17 . de morbis a colluvie serosa. A. P. Bis obseruauit Piso; singulis diebus a meridie accesi sus inuadebat eum graui veterias, urina utrique aegro vitium se i sum reserebat.

158쪽

9. Quotidiana catarro alis Triucauellii lib. 3. cons. 18, 21. Zecobii cons. 22. Incipit quolibet vespere a refrigeratione; ast inquirendum, num sit mane integritas, seu apyrexi a Zyo. Puotidiana partialis Go folii, Collech. Academic. to m. a. p. 166. Aet. Acad. Nat. Cur. ann. 1673. Obs 2O5. P. Ea est quae unam tantum corporis partem assicit. M. G. singulis diebus per septem septimanas frigebat toto brachio, hora septima vespertilia, hora octaua huic frigori adde-hatur tremor manus et digitorum, post tri hortum calor succedebat, et brachium calore urenti flagrabat, residuo corpore bene se habente, qxcepto quod praeludebant vomitio et dolores ad hypochondrium, et mammam eiusdem lateris. Haec febris sanata

est solitis remediis. 11. 9uotidiana stranguriosa Hug. Gouraigne D. M. M. P. Is obseruauit sebrem, in qua quilibet accessus quotidianus asserebat urinae suppressionem cum inani fere meiendi conatu; elapso aecessu, urina libere profluebat; laxantia emollientia praemissis generalibus prosuere. 12. Lotidiana choleseptica. Fini e de morb. b I. an. P. 123. 13. Luotidiana catarrhasis bilio . magis m. muc. p. qq. R. Nocturna. J X. TERTIANA, Graecis Tritatos; Bili a Galeni eis; Intermittens; Fievre tierce; AEgri Tertianarii.

Est illud genus intermittentis febris, cuius accessus similes alternis diebus sibi mutuo respondent, vel est series accessuum, quorum qui similes sunt, illi tertia quaque die circiter

repetunt.

Distinguitur tertiana duplex a quotidiana, quod tertianae accos is non singulis, sed alternis, diebus quoad horam, modumque inuasionis sibi respondeant; a quartana triplici, quod in quartana accestus diei Lunae similis sit accessui diei Jovis, diei

Dominicae, et sic deinceps , praeterea tertiana multo frequentius occurrit, quam quotidiana.

Vrinae lateritiae sunt optimum intermittentium latentium signum i

159쪽

TERTIANA. 14 3T. T rriana legitima Senverr. de labrib. cap. I p. lib. 2.

Neuter. tabul. Id 3. P. Ea dicitur, cuius accessus ultra duodecim horas non extenditur, invadit inter horam matutinam nonam EF undecimam, qutiti dialia' vero circa septimam: hemitritaeus a cimo vocatur. Titiua et verna tempestate frequentior est, spuria vero auctumnali. Frigus est in tertiana intensum cum tremore et trismo, strepituque dentium, quod sequitur calor multus acer et mordax,

unde frequens respiratio, frigidi potus sitis, vigilia, cephalalgia,

et quandoque delirium: irinae sunt subrusae, et psis aecesium intensius citrinae; hae febres subiectis iuuenibus, biliosi temperamenti, exercitatis frequentius accidunt; septem circuitibus exHippocrate terminantur, si naturae commissae suerint. S de ibam vero existimat, summam omnium accesssuum quatuordecim dies adaequare, si auctumnales fuerint; saepe horror semi. horam transgreditur, et vomitione stipatur, accessus a 6 horis ad Ia extendi Iolset: doclinatio arcessus sudorem accessit, declinatio vero morbi saepe diarrho eam. Curatio. Aeger per aliquot dies solis iustulis et aqua panata vescatur; phlebotomia, nisi aeger sit senex, insans, vel conualescens, instituatur, imo pro necessitate repetatur in accessu; quenti die post accessum purgatio communis usurpetur, quae interposito altero accessu repCiatur: cum vero' febris per naturae conatus et d aetam paululum attrita, seu contemperata sueri tunc ad corticem per avianum quarta qua uis hora extra aceesi inaad dragmam unam in substantia sumat aeger, et in hoc perseueret noctu et interdiu, usquequo labris desierit, tunc per septem dies bis tantum in die, aliis vero sequentibus diebus septem, semel, vel alternis diebus, usurpetur hin kina.

Varietates huius febris, a Gallonio et Ramazetino obseruatae sunt; quotidiana et quotidiana vetiosis. Gastricas vocat Ballonius lib. a. Epidem. ann. I 575, quae a saburra primarum viarum fouentur, quod ex linguae sorditie, foetore oris, aliisque signis cognosces, et illae repetitis catharticis curari debent, non phlebotomiis. Veninae sunt iuxta illum, quae generis venosiphlog0siti sequuntur, quod ex signis plethorae commotae distinguitur; illas phlebs tomia sanat. a. Tcr;iana Duria S.uzort. lib z. cap. I ; Neuteri, T l,

160쪽

1s CLASSIS II. FEBRES INTERMITT.

153. cap. 26; Tertiana subcontinua Puncker. Tab. 9. Terticuli extensa quibusdam; P. Vitibia speciei denominatio, et vere illegitima, quam aegrCretinemus; ea autem sic vocatur, quae breui, leuique frigore ad oriens, calore dein intenso et longi Timo stipatur, ita ut 12 'imo 2O' horas perseueret cum siccitate linguae, capitis dolore, nullis, vel paucis, nec leuantibus, sudoribus, in hae etiam accessus typum facile mutent. Duratio morbi ultra septem accessus extenditur, et mense Jalio saepius accedit, atque post quatuor, vel quinque, accessus Omnino remittens, seu tritaeophya euadit, quod praesagimus, si apyrexi a sit breuis, imperfecta, si post accessum nullus sudor, vel nullum leuamen adsit, ita ut aeger lecto suo delectetur. Haec species tribuenda est, vel saburrae primarum viarum copiosiori, quae ideo catharticis est expugnanda; vel asti duo calori lectuli, et calidiori regimini, ut sudorificis: in priori casu post lassicientem catharticorum usum ad kinkinam deueniendum est: in posteriori hin Lina nullius usus est. Vide tritaeopbam deceptivam. 3. Tertiaua perecbialis Donati; an Tertiana feor.

butica Ne deliit Videtur varietas spuriae, in qua ob nimium sanguinis ardorem, regimine et medicamentis calefacientibus excitatum, superis ueniunt pete chiae, ut obseruat Pancherus ; iudicent vero autoptae, num ad tritaeophyam potius attineat. In nostris regionibus raro haec obseruatur, apud Germanos frequentius.

Dolores nocturni, maculae liuidae, gingiuarum foetor scor-buticam designant, in qua succus nasturtii aquatici cum k in kina

praebetur.

. Tertiana pleuritica Valesii in Epidem. lib. I. sect. 3. pag.

3o. Pleuritis intermittens. Stoll. R. M. T. N. Pag. q98. etiam pleuritidem. A. P. Quin etiam mihi conrigit videre pleuritidem, verissimam quidem, et omnia patho gnomonica signa habentem, intermiti tentem tamen, ita ut horno alternis diebus pleuritide, aut pleuro- peripneumonia, alternis nullo morbo, teneri videretur. Hodie regnat Mon spelii Maio mense 176o tertiana, quae post tertium accessum pleuritidem imitatur, dolore lateris et dyspnoea accedentibus, ac febris ex intermittente euadit remittens; sanguis pleu-

SEARCH

MENU NAVIGATION