Controversia dogmatica in tres partes divisa. Pro veritae spiritu perfectione legis gratiae, & alijs excellentijs illius privative datis, & concessis in statu praesenti Ecclesiae ex plenitudine gratiae, & meritis Christi praesentis, & passi, & in adv

발행: 1696년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

s et 8 Ite orig. Peri uetrach.

Iigiosi in illa lege est imperfectio illius: ergo si haee Imperfectio

non impedivit actus perfectiores, bene intertur, quod non ina ..pe sivit minus perfectos licet diversi generis. Sed hoc effusiunxiacile de fallitate convincitur hoc argumento : In statu Matrimoni j pollunt esse,& saepissime sunt actus perfectissimi fidei, spei,& charitatis perfectiores,quam actus quibus constituitur status religiosus: erso in statu Matrimoni j possunt cile actus,

quibus constituitur stricte,d perfecte status religiosus, ut initia tutus fuit a Chri ito Domino in paupertate,castitate,& obedie-tia: negabunt Patres Salmanticenses hanc consequetiam, quia licet actus, quibus constituitur status religiosus non repugnent cum fide, fidie,& charitate, repusnant tamen cum statu, a b hus,& usu Matrimonij: sic similiter actus, quibus constituitlic status religiosus, non repugnant cum fide,spe,& charitate ve .

teris testamen i , sed cum statu imperfecto hominum veteris restamenti,& cum imperfectione ipsius legis, de mediis in cainstitutisn ratio est,quia lex illa imperfecta timoris,& serviti tis debuit inducere homines ad observantiam pra ceptortunper temporales promissiones,& comminationes poenarum, ve locet, Sc optime probat Angelicui Prsceptor I. 2.q.OO. art. 6. Per totum: ActuS vero, quibus constituitur status religiosus cx Christi institutione constituunt in lege gratig statum inducem ei homines ad observantiam pra ceptorum per promissiones rerum spiritualium,& temporalium renuntiationem, non timore penarum, sed amore celestium: erso hic status repti nat statui veteris testamenti,ex mediri, licet conveniant in fine

utriusque legis,qui est charitas,& dilectio Dei,& proxilia. Bre,

viter responuetur: quod ex actibus virtutum ad statum non valet consequentia: quia actus pollunt este sine statu,vel extra, Ac status sine actibus, ut saepe diximus ex D.Thoma,& notum est, quia ad statum sufficit lex,uotum, vel solemnitas , de ad actus habitus internus virtutum, de quaestio procedit de statu.iro Occurrunt hic Salmenticenses obiectioni cx Somparatione status religiosi ad alios status vcteris testamenti, quia esset perfectior Sacerdocto, dil Pontificatu illius legis, si vere quoad substantiam evangelicus esset,ut contendunt Patres Salmanticenses. Respondent; quod si consideretur nuda essentia status religiosi precista a solemnitate,potestate clavium,dc alias

perfectionibus iuperadditis,quae defacto habet, talis statum , si daretur in lege veteri. minus perfectui e quam status sum-

442쪽

morum Pontificum,& Sacerdotum.Sed haec consideratio maxima confusio cit status religiosii evangelici, quem identificare contendunt cum Eliano veteris testamenti; nam si consideretur status religiosus sine solemnitate,sine potestate clavium, desine aliis perfectionibus, quae modo habet, scilicet sine gratia ex lcge Christi,sine promissione sipiritualium,S coelestium, si . ne manifestatione sensus spiritual:s scripturarum,non esset status religiosus quoad substantiam,& cstcntiam evangeliciis; sed status religiosus chymericus sine substantia,& cstentia cumgelii, Ecclesiae Christi repugnans,& vcteri legi non conveniens, quia preciperet terrena promissa in lege despicere, de spiritualia nonpromitteret,praeciperet cliam difficiliora, de obligaret ad consilia,& non iuvaret, essetque sine spiritu, dc vcritate, &occideret sicut lex vetus.Hunc statum sic nudum imperfectiorem fuisse fateor statu Pontificinia,& Sacerdotum illius legis, sed non csset status religiosius evangelicus, quoad substantiam, Q cstentiam; sed ut concipitur a Salmanticensibus quaedam nova imaginatio est a nullo hucusque,nec excogitata, nec ii

venta.

13o Vlteritis,ut status religiosus verus, quoad substantiam, es essentiam evangelicus in illa lege esset essentialiter,& substatialiter evangelicus debebat habere substantiam, re taciatiam legis gratiae,& evangelii; scd cx statu legis gratiae,& ex evangelio non haberet gratiam ex lege,nec perseetionem intrinsecariae

legis gratis, nec virtutem,nec veritatem illius,nec sensum spiritualem scripturarum apertum: ergo non esset quoad substatiam,& estentiam evangelicus. Confirmatur,quia ut ille status

esset evanielicus deberent illis Monachis.&: statui illorum revelari mysteria Crucis,& passionis,ut in illo statu tollerent crucem ad imitationem Christi,& abnegantes seipsos imitarentur

vitam Salvatoris; sed mysteria Crucis,& mortis Christi nolla runt revelata discipulis Eliae: ergo non potuerunt constitueret statum verum religiosum evangelicum: Maior admittitur ab Historico prophetico,& cam tenemur admittere Patres Salmanticenses: Minor probatur:Mysteriac rucis,& mortisChristi non fuerunt revelata ipsis Apostolis usque ad praediistionem

Christi Domini: Lucae cap. 18.ibi: Ecce mendimus Ierosol mam, coufum ab intur Omma,quae scriptasuit per Prophetas de filio hominis, tradetor enim gentibus detur flagellabitar, ct eo phetar eri

443쪽

γ et, tabiliuee Eexeratio erat verbum istud absconditum ab iis, O non itues ebant quae dicebattur.Q iod etiam habet ut Matth.cap. ro.&ad hunc textum super Matinarum,Homil. 66. ait Div. Ioannes

Chrysostomus: Tu vero conmera, quomodo etiam oportumare commoda disiversa patefecit, neque euim flatim praedicationem incipiens nec tu ipso passionis haec dixit tempore, ne audientes turbarentur, sed 'mea quar istates eius miraculis cognoueerunt,oe aetcrnae vita pollicitationibus fuerunt cous,mate, tunc passionis meminit, non si mel aut vix, sed saepius hius matrem ilignis,st doctrina intexens. Et paulo ante dixerat, ibi: Nam si discipuli audientes turbabantAr,quid n nscisset multitudo Z Ergo in steria Crucis,& mortis Domini non fuerunt revelata in veteri

lege alicui multitudini,vel Congregationi, nec institutus fuit aliquis status in illa lege ex cuius institutione Crux Christi revelaretur omnibus profitentibus,ut eam per imitationem tollerentn sequerentur ob vitam aeternam . quia ex Div.Chrysostomo haec mysteria non revelantur, nisi post pollicitationes vitq aeternq. Aterum si Salmanticenses contendant mysteria Crucis fuisse revelata Monachis suis circumcissis Elianis, satisfacere,dc respondere tenentur verbis Evangelij, quod verbum

Christi erat Apostolis absconditum,& quomodo Apostoli illi, qui ex discipulam Ioannis Baetistae fuerunt vocati, verba Satavatoris non intellistebant de Cruce,& passione eius, ad cuius imitationem sub Eliano instituto suam fecerant antea professionem

S. V.

Troponuntur fundamenta sententiae negativae,qna 'di opponant Salman licenses, ct ex eorum solutionibus cc mant misi CIbi ipsis opponunt Salmanticenses aliqua argume- ta,quibus non satisfaciunt,ae primum est: status religiosus est status perfectionis,led in veteri lege non fuit sta tus per fectionis iuxta illud Apostoli ad Hebraeos p. Nihil d p D.

feectum adduxit lex: ergo in veteri lege non potuit este status retiagiosus. Confirmatur,nam perfectio propria legis evangelicae non potuit esse ante illam, sed status religiosus est perfectio propria legis evangelicae: ergo,&c. 1 3 et Ad argumentum relaondent distinguendo maiorem:

in veteri lege non potuit tae Italus perse onis ex viribus, Mi navi.

444쪽

incrito laris concedimus: ex viribus virite data per fidem in Christum,negamus ,de iuxta priorem sensum intelligeridum

est testimonium A ,ostoli,& hanc solutionem constare assertit ex exemplis adductis S.praecedenti. Ad confirmationem similiter minorem di inguunt: status religiosuscit perfectio propria legis gratiae omnino perfectus pur solemnitatem, pietate clavium et alia quae defacto habet, concedunt: status vero religiosus solum quoad essentiam consideratus, negant, ae cxpl cat solutionem exemplo Ecclesiae; nana ante tempus legis eva- gelicq dabatur vera Eccaesia secundum essentiam, de tamen ante praedictum tempus non habebat perfectionem, quam nuc habet, nempe Christum praesentem, abundantiorem gratiam,rificatiora Sacramenta,nobilius Sacerdotium, dc alia huiusmodi. Sic similiter philosophandum est in statu religioso se

cundum Salmanticensium doctrinarm i s id ii iri V

. 133 Ex dictis S. praecedenti satis apertum est in quibus deficiat hic repetitus discursus Salmanticensium, de quomodo

ex meritis Christifuturi, iusti aliqui extiterunt in veteri test mento, ae persecti in veteri lege fuerunt, ae status iustitiae, de persectionis non fuit ante legem evangelicam, quia status, ut saepe diximus constituitur a lege ligante, vel solvente: cum vexo lex illa, nec iustitiam conferebat, neci gratiam, nec perfectionem; ideo non potuit in illa esse status iustiti q, de persectio nis licet fuissent iusti in ea,& pexsecti et merita Christi Domini. Q gratia per fidem illi us constituebant i istos,& periectos, non

vero statum persectionis,quia non communicabantur ex lege merita Christi Domini mortui,de passi, quibus constitutus suae

in Christi Ecclesia status libertatis, perfectionis evangelicae Madoptionis filiorum ex lege nova evangeli j-- I g . Haec Salmanticensium doctrina, quae nihil profert

ad statum religiosuna constituendum in veteri testamento, m time Iu is favere videtur ad propugnandam perfectionem legis Moysis quam perfectam fuisse tenaciter nunc defendunt sic ad argumentum ex Apostolo.& alia quae ex sacrificiis iveteras legis fiunt, respondere possunt iuxta Salmanticenses distin mendo etSacrificia. veteris aegis non fuerunt persecta, viribus, dc merito aegis oncedo et non fuerunt perfecta viribus, ae vi tute gratiae datae per fidem in Mel iam venturum , negoci m status illius populi,& legis ve&his notauit persectus neg coum

445쪽

plitium religiosum verum quoad substantiam evangelleum in illa lege . ias Nec bend explicant Salmanticenses imperfectionem

veteris legis,quae non fuit impertasta ex eo, quod iuxta illani viventes non postent esse iusti, sancti,&perfecti, quia data mica Deo,& praecepta eius servare prycepit, 32 per observantiam praeceptorum iugis,& per cultum sacrificiorum secundum legem dissionebantur fideles ad gratiam recipiendam ex meritis Chri ii futuri: Imperfectio autem legis illius principaliter consiliit in eo,quod laxilla,nec iustifidabat,nec iuvabat, nec gratiam conserebat. Status perfectus non constituitur ex gratiae deumque data, sed a lege conferente illam ex meritis Cnrita passi,&intortui, quia alias omnes fideles veteris testamenti es sent in statu perfecto,siquidem omnes gratiam habere potae runt perfident in Christuna futurum,& ita sicut ante legem evangelicam non potuit esse status perfectus ex lege,nec meriata Christi futuri illum constituerunt aliqua institutione vel le ge, ita non potuit tala status verus religiosus quoad substan tiam,& essentiam evangelicus, ad quem requiruntur gratia, merita Christi Domini mortui,& passi ex lege. is 6 Instant Salinanticenses toties repetito exemplo E clesie,quae ante legem evangelicam habebat essentiam Ecclesiae,& non habebat perfectioncm , quam nunc habet, nempe Christum pr*sentem, abundatiorem gratiam, re caetera superius assignata. Sed hoc exemplum Ecclesiae, cx multis ad rem non pertinere, probavimus , sed quia Patres Salmanticenses

hinc inde status Ecclesiae confundunt, ut Monachatum verum. circumcinum defendant, suis instantiis , re argumentis; compellimur ad statuni legis gratiae explicandum, . . delendendum praecipue in hac g.p.Disc. i.&-S.praecedenti. Itaque Ecclesia dupliciter potest dici,ut recte observavit MagisterCano,lib. .de locis,cap. a.Primum illa,quae fidelium omnium ab initio: mundi usque in finem conglegatione conficitHr, de qua Diu Thomas 3 .p.quaest. S. art. 3. in quo sensu Iudaei iusti, & ali pij sub lege naturali,& etiam Cathecumini iunt verissima meis ora Eccljae,quia hec non secernitur Sacramento Baptismi,sed Fide: Ecclesia etiam dicitur,quae in Chritii nom ne per Baptitannum cogitur,qui fidei Sacramentum est , & propriae Ecclesiae membra,partesque facit,dc Christi Ecclesiam a Synagoga diiunguit.Haec Ecclesia universalis,ae catholica per memin Bap- .

446쪽

timio, risto unita non fuit in veteri testamento , sed propria est legis gratiae,ex latcre Christi Domini mortui nata, libera, Sonsa,Ac regina,in qua sponsus omnia fecit nova in sanguine suo: Ecclesia vero in veteri testamento non fuit libera, sed ancilla,ut ex D.Paulo ad Galat. .constat: ergo Ecclesia in novo, de veteri testamento licet una fide sit,in aliis,quae propria sunt legis gratiae essentialiter,ae substantialiter distinguitur,& secer

is i Quod patet,quia Ecclesia in veteri testamento non erat evangelica, nec Apostolica,sed figurativa,& prophetica,ta in novo eilentialiter substantialiter est Apostolica , dc evangelica: ergo illa,quae propria sunt Ecclesiae legis gratiae liberae,& reginae, non potuerunt convenire, nec dici de Ecclesia in statu servitutis veteris legis essentialiter , re substantialiter, ut manifestum est,quia licet Petrus in statu servitutis, & libertatis idem homo sit quoad essentiam,& substantiam, illa, quae conveniunt Petro in statu libertatis,ratione status,non poliunt c venire eidem Petro in statu fervitutis,quia cui repugnat status, ctiam repugnant illa,quae essentialiter dependent in est e,& co- servari ad statur cum vero status religiovis verus, quoad substantiam,&estentiam evangelicus, estentialiter dependeat ab

statu Ecclesiae legis gratiq, quia alias non esset substantialiter evanseliciis Mec evangelicq perfectionis,omnino rcpugnat cui statu imperfecto servitutis Ecclesiae veteris legis et ergo exemplum Salmanricensium de unitate Ecclesiq , quoad lubstantia,ta essentiam Ecclesiam Christi,&Synagogam confundit,& -- pertinens est ad praesentem controversiam, dc eo uti possunt ludaei ad probandum omnia Sacramenta, & perfectiones legis gratiq, quoad substantiam,& cssentiam in veteri testamento. Varitas unitatis Ecclesiae probaret, si aditatum religiosum sura siceret fides.& in hoc etiam cassi mutato statu fidei, mutaretur status religiosus: itaque status religiosus evangelicus, quoad iubstantiam,& essentiam necessario supponere bet hunc starum praesentem fidei evangelicae.138 Arguitur etiam contra Salmanticenses ex institutioiane status religiosi,cuius Author,& institutor fuit, Christus Do .

minus; sed cum hoc non cohaeret, quod ante adventum eius potuerit esse status religiosus: ergo. Vt huic argumento resta pondeant, iterum atoue iterum repetunt argumentum Ecclesiae, cuius caput Christus Dominus est,& Author,ta ante legem

447쪽

evangelicam stili vera Ecclesiar ergo licet Christus Dominus sit Autlior status religiosi,potuit huiusmodi status in cxecuti

ne praecedere ipsius adventum, i

ubi so Sed huic initantiae latis respondetur ex dictis,& nunc addimus quod vcrissimum est,quDd Christus Dominus sit c put Ecclesiae ab origine mundi,iuxta doctrinam D. Thomae in

3.p.q. S.art. 3. Nam ad corpuS mysticum constituendum non

requiritur, quod omnia membra sint simul sicut in corpore naturali; sed alio modo fuit Christus causa status Ecclesiae vecteris testamenti, ac status Ecclesie legis gratiae, nam status Ee clesiae veteris legis fuit tantum causa finalis ex fide credentium, status vero tac siq legis gratie fuit causa efiiciens, Author, de institutor illius e cienter influens, S plurima habet Ecclesia Christi ex meritis eius mortui,& passi gratia redemptrici, taconsummata,quae non habebat Ecclesia in veteri testamentoritaque haec sancta catholica,ta Apostolica Ecclesia . quam ia quisivit Dominus sanguine suo,& cuius Author , re institutor fuit Christus,in hoc statu, non fuit in veteri testamento quoad entiam,neque quoad substatiam status,quia etiam fides m vavit statum in ea,vi saepe diximus,& omnia facta sunt nova an Ecclesia veteris testamenti erat Deus promissor per Christum in Ecclesia legis gratiae est Deus Author in Christo, ut optima dixitD.Augustinus Serm.13.de verbis Domini ad illa verba

Apostoli aa Galatas cap. I. Sed conclusitscriptura omnia sub peccato. xt promissio ex Me lis christi daretur omni credenti. Augustinus,ibi: Quando audis promifuonem,expectas actorem: ergo in novo testam

to fuit Deus,& homo Author illorum,quae promissit in veteri . ac perconsequens Christus Dominus fuit Author, ae institutorcssicienter per suam humanitatem, tamquam per instrumen, tum coniunctunae huius status Ecclesiae, & omnium ad illum pertinentium,quae neque imperfecta fuerunt in veteri testameto quoad essentiam,& substantiam huius status; sed figurative, ae umbratice tantum: at status religiosus verius fuit institutus a Christo Domino in lege gratiq, ut ad illius perfectionem petatinens,ut constat ex Sancto evangelio,& Patres docent: ergo exemplum Ecclesiae,& eias institutionis,doctrinae, & intentioni Salmanticensium opponitur, vera nostra sententia coi

sirmatur.

. 1 o Hos status Ecclesiae recognoscunt Salmanticenses

in solutionc argumentisi dicuntiquod sicut Ecclesia in statu

448쪽

persecto veteris legis praecessit Christo Domino, ita potuit praecedere status religiosus in statu imperfecto. Disiparitas huius discursus satis ex dictis constat; quia status religiosus est specialis status perfectivus status perfecit Ecclesiq secundum suam

citentiam,& substantiam,ac perconsequens reperiri non potuit ante legem evangelicam, qua constituitur nic status perfectus Ecclesiae. Et vitarius impugnatur exemplum, seu paritas Salmant iccnsium; nam status religiosus fuit imperfectus ante legem evangelicam imperfectione veteris legis, ta secundum illam,& silc constitutus esset umbraticus,& figurativus, S non verus veritate evangelica: Si vero consideretur perfectus absolute,& respective ad statum religiosum omnino perfectum legis gratiae,qua ergo perfectione non legis gratiae, quia haec fuit impossibilis in aliquo statu ante legem evangelicam, re legem gratiae, ae sine illa nullus status potest considerari absolute perfectus veritate,& perfectione evangelica: ergo hic status, ut consideratur a Salmanticensibus, quoad essentiam,& subitaliam evangelicus impossibilis est,quomodocumque consideretur, vel respondetur: quod sicut Ecclesia praecessit Christo in statu imperfecto figurativo,& umbratico, sic status religiosus praecedere potuit in statu figurativo, sed non in statu vero eva- gelico,quoad essentiam,ta substantiam,vi contenduntSalnonticenses.. I 1 Arguitur etiam contra Salmant censes,quod Aposto si fuerunt primi religiosi, iat quibus instituit Dominus statum evangelicae persectionis,ut testatur communis Sanctorum Patrum,& Doctorum sententia ab origine Ecclesiiae: ergo ante Apostolos non fuit possibilis status verus religiosus. Respondet Apostolos fuisse primos religiosos dignitate, Ac non ordine persectionis,quia in eis Christus Dominus crexit statum reli giosum completum perfectum,& omnino firmum per solamnem professionemac traditionem prorsus irrevocabilem scd bene cohaerere cum hoc,quod ante Apostolos fuerint reli stiosi substantialiter tales,qui carerent consummatione,& per eiectiore,quas religiosus status accepit ex Christi Domini praesentia. 1 a Sed contra est quia ipsi Salmanticenses in hoc traei Io.dub. .F. 3.n. s. relicia communi Thomistarum doctrina absolute docent,solemnitatem votorum, ex quae irrevocabili

449쪽

3 . Desri'. veri Monach.

ne; sed ab Ecclesia postea adinventam,& institutam,& accide talem esse statui religioso: ergo non bene cohaeret,quod Christus Dominus crexerit statum religiosum completum,& perfectum,& omnino firmum per solemnem professionem, ae traditionem prorsus irrevocabilem in Sanctis Apostolis, ut hic asserunt. confitentur Salmanticenses,ut vim argumenti fugiat, quia si Christus Dominus instituit statum relisiosum comple- lupa,firmum,& perfectum per solemnem professionem, de ira revocabilem traditionem,hqc non essent postea adinventa ab Ecclesia,ut supra dixerant Salmanticenses i s Hqc solutio Salmanticensium ipsa sua novitate insismaturinam quotquot scripserunt de origine status religiosi ex Sanctis Patribus antiquis,ab Apostolis exordium summere, sine hac nova distinctione docent, de probant; dc celeberrimi Tlleologi non ignorabant distinctionem originis,& dignitatis, recum distinctione procederent in suis disputationibus, maxime Hieronymus, Augustinus. Bernardus, qui hunc statum inveteri lege inauditum fuisse docent,& praecipue Div. Thomas Patres explicaret in vero sensu,& absolute non negaret vota, re consilia in veteri lege; S licet aliqui ex antiquis Monachos, id est solitarios aliquos veteris testamenti appellent, figuratia vos,& umbraticos intelligunt, ut supra ostendimus i. p. Disc.

a.per totum. Inculcant hic Salmanticenses exemplum Ecclesiae cuius fundamenta sunt Apostoli,& tamen eis praecessit E

clesia tempore,ad quod patet ex dictis,quod Ecclesia in statu, in quo Apostolis praecessit, non fuit Apostolica,& evangelica, sed figurativa, prophetica,& umbratica, at vero huius status Apostolici,cvangelici,& Christiani Ecclesiae,non solum dignitate,sed ordine fuerunt, de sunt Apostoli prima fundamenta, sed tempore quia super eos fundavit Dominus Ecclesiam suam

dc praecipue super Petrum dicente Domino Tu es Petrus, di fa-Per hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; dc eodem modo fuerunt

Apostoli fundamenta,& primi religiosi in statu,qui est speciae. lis status Ecclesiae. ut ex dictis constat. r Confirmatur, ia Ecclesia in Oratione SS. Apostola rum Petri,& Pauli ab eis religionis exordium sumpsisse expreta

se significat,ibi:Da Ecclesiae tuae eorum in omnibus sequi praeceptum, per quos religiovis tum sit exordiam. Ad hoc argumentum respondent hic,ly religionis non significare statum religiosum, ut minus recte intellexit Bordonust sed veram religionem, sive Ec-

450쪽

pars 3. Di t. s. s. 38

Cesiam sub statu legis evangclicae;sed falso hanc intelligentiam

attribuunt doctissimo Bordono,quia veram religionem Christianam intelligit in verbis Ecclesiae quia indiuinite ponitur ibi religio,vniversali aequivalet, SI minorem subiungit Bordo-nus; sed status religiosus cst specialis cultus religionis Christi nae: ergo ab Apostolis sumpsit exordium , alias aliquis cultus, quoad substantiam,& cstentiam evangelicus csset inChristi Ecclesia,fecundum Christianam religionem,cuius exo(dium non ellet ab Apostolis, sed ab Elia institutus in veteri testamento, ut supra ostendimus 1 .p. Disc. a.,. i.super haec verba Ecclesiae late

a s Vlterius arguitur,quia ille status possibilis, vel esset

eiusdem rationis cum religioso statu nunc existente, vel diversae rationis,si hoc ultimum dicatur,ad praesentem resolutionem non pertinet,quia a nullo negatur futile statum religiosum imgurativum in illa lege; si primum,dici non potest,quia derogaret dignitati status religiosi nunc existentis, ut ex dictis patet. Respondent Pare Salinantaeenses,quod status religiosus rossibilis verus veteris legis ciusdem esset rationis milia statu religioso praesentis Ecclesi*,non quoad modum, & gradum perrilectionis; scd quoad substantiam,& essentiam, seu praedicia c. sentialia,quia ad hoc vota simplicia sufficiunt,& repctunt ex plum praetentis Ecclesiae,5 Ecclesiae Synagogae, quae quoad eis ientiam,& sibstantiam sunt eiusdem rationis in utraque lege.1 6 Ad hoc argumentum patet ex dictis ex disserentia status; quia licet homo natus servus .ae postea factus liber in cilen substantia hominis sit eiusdem rationis, tamen servus, liber formaliter non sunt ciusdem rationis quoad estentiam, re substantiam status, eodem modo Ecclesia in statu servitutis, talibertatis, sic similiter status religiosus in lege servitutis substan-liter est entialiter,& formaliter distingueretur a statu vero religioso legis libertatis in ratione status. Sed ne superbiant Iudaei sol exaltationibus,& comparationibus in substantia.& estentia Ecclesiae vereris Synagogae cum praesenti Ecclesia Christi.Resta pondetur ex Apostolo dicente,quod praesciis Ecclesia est nova

creatura in Christo,in quo facta supt omnia nova; quod in regeneratione,& eius ortu ex latere Christi Sanguinis eius effvius in Ecclesia praesenti,ut ita dicam transcendit usque ad ultimas differentias Ecclesiae,& omnium statuum eius, S ut ait Apostolus: facta sunt omnia nova, essentia, substantia, formalis

SEARCH

MENU NAVIGATION