Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

FORENSI A. q;

Causarum actiones acroamaticae. Id est, foribus occlusis,& summota corona serenis. Altercatorii dies atque oratorii terni in hebdomade , & terni Consiliares, in magno quidem tribunali. Nam in exhedris caeterarum classium omnes dies critici sunt. Possunt & dies Disceptatorii pro Altercatoriis dici, & Consultorii &Commentatorii pro Consiliaribus. Causa alterutrius partis siderata,pene exanimata, exanguis,semianimis,&conclamata dici potest, cum prauudicatum quippiam est secundum alteram summae rei decretorium. Causa anceps inter iuridicialem atque inscialem. Id est, utriusque status aeque particepS. Huius causae cardo & firmamentum in lubrico & praecipiti vertitur. Praecidere postulandi, aut postulata impetradi spem ei in futurum . Id est. Plane supplicantem repellere &in posterii supplicatione semel interdicere. Omnia officia causidici in causam costiterunt sed ius interdu ambiguum, ab occasione laborat: agendae causae die consessiis mihi non satis aequus erat. Nuncupatiuae prouocationes dici possunt, quas Verbales dicimus. Differunt ab iis quae litium scriptarum vocantur.

Iis quibus obrepsit e re modicii dies, subsidii spes in libellis supplicibus,ret in diplomatibus. Profligata iam litis agitatio . &ad iudicationem vergens dici potest, cum porro progredi disceptando non licet.

item disceptationum ambage perplexam, aut personarum varietate permixtam, recte atque ordine constituere. Regulare partes vulgo dicitur. Temere & inconsulte controuersae tandamenta iacere, solennis clausula per orationis in causa prouocatoria. Vulgo Coclusio dicitur. Et prouocatoris quidem in haec fere verba concepta, Proinde perperam iudicatum esse, vel lege actum, vel inique: decretum, vel concessum, vel ne tum colendor

itaque pronuntiari postulo: eoque nomine, quod mea intersuit id factum non esse cum litis sumptibus peto. Qui aute vel iudicatum, vel lege actum, vel decretum defendit, omnia e diametro contraria nuncupat. Tantum expensum liti ferre, & Tantum accepti damni referre, significat Litis sumptibus,& litis aestimationi imputare. Hoc est, tanti sumptus litis, &tanti id quod interest,aestimare in ratione sumptuum damnique ineunda Sacerdos intro uocatus per insulas suas adactus est. Id est, per ordines suos adiuratus est. Rei capitalis compertus, insulati capitis priuilegio seruatus est. Eiusce rei ergo vindicias tibi intendo, vel Vindiciarum iudicio te prouoco, Iudicium tibi dicto. Forenses, Constituo me queribundum in specie rerum nouarum & mancipit. Actum habebo quod meo mandato egerit. Id est, ratum habebo . Vel sic, Per me protinus actum erit, quod mea causa ille egerit. Auctoritatis praestandae repromissio in rem plane concepta. Forenses, Euictionem simpliciter auctor promisit.

42쪽

Auctorem se laudatum ita vindicem suturii promisit, ut repromissionem non in rem sed in personam suam coceperit. Id est quatenus per se tantum fictum erit quominus rem liberam habere quaestori liceat vel emptori. Libello citare. Forenses, Citatione libellata, libellari vadimonio inius vocare et ut solent sacere qui redhibitorium iudicium intendere instituerunt. Plaut. Vbi tu es qui me libello venerio citasti Dictare iudicium,actoris est: & Accipere, rei. Paul. Item si serui tedhibendi nomine emptor iudiciu accepit,vel ipse eius nomine dictauit, cauendum ex utraque parte erit. Id est,Si serui nomine noxali actione appellatus est. Rem praesentem demonstrare , In rem praesentem condicere diem . Veu- tam facere vulgus Forensium vocat. Ex iure manu consertum vocare dicebant, ibique vindicare, ut in Annotationibus docuimus. Adespota bona verbo Graeco dictitur, quae assertore no habet, quae Vacalia vulgo diculur,& Espacca, quibus distrahendis au t curassis curator dari solet.Iuris ciuilis scientia persecutionum cautionumque praeceptiones tenet. Cic. in Oratore perfecto. Imaginarii emptores pignorum, qu ae iudiciali auctoritate capta sunt, nexu obligantur. Sacerdotem exaugurare, Resecrare, Insulis exuere, est quod iura pontificia Degradare appellant. Consponsores data ultro citroque fide sponsoria, uterque pro utroque repromiserunt. Vulgo Alter pro altero respondens, & uterque in solidum, de

inter se cauerunt.

Tentata paulisper intercessio: sedcu intercessioni non cederetur,ad prouocationis auxilium deuentum est. Res no iure scripto, aut ex verbis legis, sed transsalitia interpretatione iudicata est. Id est,quod per extensionem legis dicunt. Intra annum quam vis facta est, aut interturbata possessio,interdicto age

re licet aut contendere.

Irrefutatae literae & auctoritates irreprehensi testes, testimonia non eleuata plena fide praediti sunt in iudiciis, integramque fidem faciunt

Cognitores mandato priuatim accepto aliena fide iurant, id est, eoru quorum causae cognitores sunt. Forensi verbo, In anima mandatis iurare dicitur Fide aliena pecuniam sumere, Est alio spondente .ut Cic. pro Flacco, Pecumi niam sumpsit mutuam a Sextio Scola primario viro qui tum credidit P. Ve-ratii lectissimi si ominis fide. Sic enim legendum non fidei. hoc est sponsione. Vnde Fideiussor qui sua fide pecuniam dari iubet. Plaut. Mea quidem id promitto fide sanum suturum. Cicero in Epist. Et siquid satisdandum erit

amplius eo nomine non peti,cures ut sati etur fide mea. Qua locutione vetius est Iuriscons in c. Creditur,sub titulo Mandati .

Qui ad inquirendum allegati sunt peregre, subscriptorem sibi cooptant de sententia litigantium,qui & optio verbo antiquo dici potest.

Homo sine lare, sine fide,errabundus praeconio in ius citandus est. Officia potificia,& iudices canonici manuit iniectionem nec in homines,

43쪽

nec in praedia extra cancellos suos habent, nisi ciuilium magistratuum manus rogent. Quod Brachium seculare vocitant.

Lis lite implicata est, quando gemina controuersia commode diduci non potest. Forenses, Quando duae instantiae una & pariter iudicandae sunt, quia disiungi nequeunt. Ab hasta, vel auctione proscripta landus quaesitus. Cridas lingua Palatina

vocat.

Difficultas rei iudicandae vel infrequentia consilii diem diffudit. Id est, Iudicium in posterum diem dilatum. Tacita fiducia &subdola pactione rei alienatio secta. Id est, colludentibus

emptore de venditore.

Ob noxam criminosam in iudicium euocatus obsecus admissa atroci vadimonio citatus id est personaliter. Praesto adesse iussus. Nomina eorum edere quibus denuntiatum est testimonium , Dare parti nomina testium in quorum opinionem & fidem inquirat ad refutandum.

Homo extremi certaminis fugitas, cum unum, alterum, tertium mensem variis artibus prolatando, sato causae exemisset, ad extremum omnibus fugitiuorum subsidiis consumptis,solennem ansam summae & vltimae tergiuersationis nactus est, non minus inanem, quam impudentem. Dicere coepit res

ad se nouas delatas eiusmodi, quae litem haud dubie decreturae sint. Deinde quae assolent in diplomatibus litium instauratiuis.Tacitus,Eximi unu diem

supremo certamini orabant.

Eximere au te cunctationes huiusmodi,&strophas praecidere iudiciales ita demum possis, si tergiversanticdminus instes & omnium dierum atque horarum sis exactor acer &appellator. Liuius, Quae res senatui omnem cunctatione Macedonici belli exemit. Quod apud Iustinii iisdem verbis relatu est. Plin. lib. 8.epist. Cuctatione nec res ipsa desiderat,& temporis ratio praecidit. Acerba litigantium contentio gliscens in dies simultate coniuncta, omne commercium componendarum litium ac decidendarum diremit.Lex sacratae sanctionis, est quae a Iurisperitis Lata sententia dicitur. Liti ius lib. . ab Urbe cond. Lex quoq; sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti nomen, nisi ipso volente, deleretur. Addit Imque legi, ne quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. Festus, Sacratae leges dicebantur, quibus sancitum erat, ut siquis aduersus eas fecisset, sacer alicui deorum esset cu familia pecuniaque. Idem Liu. Sub idem ferme tempus Ligures lege sacrata, coacto exercitu, noctu castra Proconsulis aggressi sunt. Cic. pro Sextio, Fretus sanctitate tribunatus, cum non modo contra vim & serrum, sed etiam contra verba atque intercessione legibus sacratis se armatum putaret, venit in templum Castoris. Idem in eadem Cum & sacris legibus &X II. tabulis sancitum esset, neve priuilegium irrogari, neve de capite ciuis, nisi comitiis centuriatis rogari. Hic Sacris dixit pro Sacratis. Sic Sacrae costitutiones vocares ut opinori a Marcello iuriscosulto,sub titulo Quae sententiae sine appel. Rescind.& sub titulo De appel. recipiendis vel non. Magistratu in triennium summotus, Suspensus ab officio vulgo dicitur.

44쪽

Recognitio rei iudicatae, Reuiso vulgo vocatur. Bellaria iudicum, Vulgo Species dicuntur. A Graecis Dicasticon dicitur. Arist. in6. Politicon. bis. et curi 3 u mes; v as cpoc Dd oehcim ot Ac.Ih: H, a os cetrarat M. Murum o A Mao,olc d vis, se mis ri. . utitur & Aristoph. Sic autem dicitur, ut Sistaeo ,ε - - man b, ut inquit Pollux. Excitare aduocationem regiam sorensi sermone, Postulare subscriptionem cognitoris regii & aduocatorum fisci. Reus & index prius diuersi interrogandi, deinde componendi sunt, &altrinsecus coram sistendi. Trahere in crime reus dicitur eos,quos conscietiae reos aut suspectos secit. In arestorum executione saepe tot ac tan tae controuersiae existun t, ut rediuiuae lites elle magis, quam litis primae arcessiones videantur, aut soboles. Controuersiae instrumentum percensere, & deinde de iudicio in cosilium ire. Id est, Sententias consiliarios rogare. i arbitri testamentarii, & supremorum mandatoru procuratores secti sunt a testatore, eos anno secudum mortem proximo mancipiis habere haereditariae pecuniae, moribus receptum est. Salsitos de mobilibus vulgo dicut.

Praeses eum qui postulabat eremodiciu sibi dari praesente ac tacente diuersae partis cognitore quod se habere de findendae causae mandatu inficiaretur, aut lite a partibus decisam esse diceret uti formulae beneficio iussit: quod sine captione fiat eius,qui decidisse lite perhibeatur. Expletum auferre vocat. Inuenti sunt consiliarii qui ob noxam admissam e collegio circunscripti sunt. Id est magistratu mulctati. Cicero pro Milone , Senatus credo praeto rem illum circunscripsisset. Et ad Atticum, lib. ,Si sorte tribunus plebis Senatum impediens, aut populum incitans, notatus, aut senatusconsulto circunscriptus, aut sublatus,aut expulsus sit. Circunscriptum dicit eum, cui imperium & honor abrogata sunt. Sublatum autem, quouis modo de medio sublatum . Traista a Graecis locutio, qui dicunt delere , obliterare, expungere,ut in Commentariis Graecis scripsimus. Primae,secundae, & tertiae contradictiones, vulgo Responsa & Additiones secundae & tertiae dicuntur. Mandata curiae quoquo versus dimissa, Commissiones vulgo dicuntur. Mandata etiam curiae iis dantur, qui ad inquirendum mittuntur, ad instruuendas causas i coniectura statu in sortitas. Aliud est dilationes legitimas dare & modice teperatas, atq; ad causam ac

comodate, quod coposita seueritas iurisdictionis facit: aliud largiri,& supramodu indulgere improbe poscetibus,quod dissoluta iurisdictio solet pleruq; gratiae aucupandae studiosior cu alieno dispedio, quam sui unicuiqvi reddedi. Transsa titio iure sacerdotium petere,quod & Caducum dicitur:vulgo au', tem Devolutum.

Ad utcdii fruedumq; iure quaesito admitti. Est in possessione plena mitti . Advocati quidam scriptum tantum faciunt, vel scriptionibus opera dant, di causis consultandis. Quidam praeterea causas agut industrie, & altercatur.

45쪽

Nonnulli altercatores illustres actoresque, no perinde primas tenet in caeteris iunctionibus artis. Sunt qui clari actores aliquadiu eum labore cito grauantur ut molestum, & nihilo secius industriam se; soro probant in scriptu& comentatione causarum, & responsitationibus magnopere compediolis Qui scriptiones factitat, prout causae constitutae sunt,uel iuridicialiter, vel inicialiter,aut in ledentis formula sequutur,aut comonefactoria aut comemorabudescriptitat id quod in scriptura sit ampliore, argumentoq; fultore. Litium vacuitas in quibusdam soris, parum est iucunda circunforaneae multitudini quae subsidiu vitae non habet nec animi oblectamenta, in tran-

' Desiderium suum scripto proferre, Est libellum porrigere. In tractatu de

Causa omnibus iuris praesidiis, magnis auctoritatibus cumulata. Id est, Causa longe superior. Certis criminibus astringitur haereditas. Id est, poena haeret haereditati, vs verbi gratia in crimine laesae maiestatis, & repetundarum, & aliis, quorum poena non ad haeredes sed adhaereditatem transit. Sic autem haereditas poenae criminum astringitur, & quasi ob noxam datur, ut olim astringi lacris legex II. tabularum dicebatur. Id quod Cicero in a. de Legibus,docet tribus modis fieri. Hodie autem Haereditas sacris astricta dici potest,quado testator annua pia legauit, vel anniuersarias precationes, aut caledarias, remque sacram faciendam mandauit, pensitationemque eam ob causam in haereditatem suam legauit.Sic enim alligata est sacris haereditas. Eodem loco res est. Id est in eade causa est,eademque conditione.Cicero. Legem angustam dilatare, hoc est, Ad alias species extendere. Contra, Legem moribus dilatatam, constitutione coangustare. Ex Cicerone. Hoc est. Legem sensim amplificatam circunscriptiorem facere.Quam autem Exte-sionem dicunt, idem Cicero pro Murena, Prorogationem legis vocat. Prorogare lege,& Prorogare legi Latine dici potest. Lactat. lib.6 Huic legi nec prorogari quicqua fas est, neq; derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest.Verba sunt Ciceronis in lib. de Rep. ubi tamen no prorogari,sea Propagari legitur. Sut ergo Legis prorogationes, quae talesiones di cutur. Et Species prorogadae vel legi prorogatae, sunt Casus extelionis dicti Grassari in possessionem,& In possessionem non ingressus, sed grassatus. Intrusus vulgo dicitur. Liuius lib. 6. ab Vrbe cond. Nobiles homines in posisessionem agri publici grassari. Tacitus, Ciuilis dolo grassandum ratus. Id est, Euadendum quo proposuerat- . PIudices libenter proferunt iusto logius fines imperii ac iurisdictionis suae. Excriptum collatum & recognitum Cicero dixit, quod Duplum collationatum lingua vernacula vocat.

Constituta iuris dicendi seueritas. Id est. Confirmata & stabilita auctoritas iudiciariae potestatis. Cui opponitur Labefactata & Dissoluta. Fractum ac debilitatum iustitiae nomen, iurisdictionissummae auctoritate& imperio,quasi firmo adminiculo sustetari debet, di in gradu reponi. Alio-

46쪽

qui connivens seueritas ad facinora impotentioris insolentiae, labes est, &ruina iuris & aequitatis, omnia secum trahens. Arestorum exemplari seueritate excitatur quoquoversus robur iurisdictionis quae iacebat &languebat. Ad uocatio quaedam togata, & quaedam armata, moribus, iam commodior

est, Languentibus legibus de vi publica latis.

,resau catac occurrit in quam omnes nerui seueritatis & costantiae iudicialis ab uniuersa curia cotedatur, quado hoc vel iudicio vel curiae sulto ualuitur, an indoles priscae curiae stirpes adhuc habeat, an suditus iterierit. In iudice seueritas,fides, integritas, religio valere debent. Frequens delectumque consiliu ad eam causam diiudicadam coactum est. Ex quo homines meminerunt, id aliter non factum est. Tempus usus huiusmodi memoriam excedit. Post hominum memoriam ita semper obseruatum e ita Possessio antiquior hominum memoria. Ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditu, tam nummarium lore putasti,quo ex indicio te vlla salus seruare posset3Cic. Sponsione aduersarium lacessere, ni testes ita dicerent testimonium, vel ni in haec verba concepta esset stipulatio, aut ea esset conceptio contractie rei. Forensi sermone dicitur, Ius sumere paratus sum perdicta testium,vel depositionem testium. Hoc est Hanc sero tibi conditionem, ut ius causae, eorum

constet fide, qui in re praesenti assuerunt. Cic. Quid cu palam Syracusisse audiente, maximo conuentu, Rubrius Apronium sposione lacessivit, ni Apronius dictitaret te sibi in decumis esse socium 3 Est autem huiusmodi verborum intellectus, ut is qui sponsione lacessit,sponsione mulinetur, nisi quod

con tendit esse factum, tandem compertu fuerit. Dicere igitur possis, In haec verba spodionem sacere paratus sum, ni & reliqua. Idem Cic. Institit, oppressit non remist: in haec verba facta est sposio. Id est, Ita urgere hominem coepit ut ad sponsionem faciendam coegerit his verbis. Homo rerum forensium imperitus,& insolens litium agi radarum incancellos curiae temere se coniecit, id est, Inconsult8 se implicuit curiali controuersia. vel, Hos sibi cancellos necessitatis circvdedit. ut Cic. pro Quintio, E enim rem facilius tota accipietis, si haec memineritis, & me facile vestra existimatione reuocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor, quos mihi ipse circundedi. id est Si ex eo praescripto probandae rei pede referre coner, quod mihi ipse praescripsi. Idem in Frumen. Satisne vobis praetori improbo circu- dati cacelli videtur in sua prouincia, imo vero in sua sella ac tribunali Id est, Satisne in angustum necessitatis hoc iudicio redactus videtur a me Sic, Iudiciales cancellos sibi circundat is, qui causae suae cardinem in eo temere ponit, cuius probatio difficilis est: vel in aliquo iuris articulo,qui inter iuriscosultos valde ambigitur. Cui enim licet in causa agitida late expatiari, & multiplici praestadio iuris uti,& tamen vel intelionis suae copias & robur,vel defensionisi ubi adia &hrmameta, circunscriptius quam opus est concludit & astringit, is cancellis necessitatis circusseolus, inferiore fortasse causam e superiore facit.d decretii vel curiae consultu e dignitate consilii centenarii fuit omnium

47쪽

FORENSI A. s

opinione. vel E dignitate atq; existimatione curiat parum fuisse visum est, si obnoxie sorte sectum est,aut iudicatum. Reus copiose absolutus,a paucis condemnatus est. Cic. Id est,a longe pluribus absolutus est. Iudicantium quidam causis non hominibus aequi: quidam in alteram partem propensiores:quidam iniqui &a causa auers:quidam iusto aequiores. Antiquiorem diem salso literis subscribere, vulgo Antida tare dicitur. Hoc est, Diem an ticipare. Cic. ad QAratrem, Quod antiquior dies in tuis fuisset ascripta literis, quam in Caesaris. Iulianus & Vlpianus iurisconsulti Repetitam diem appellant, quasi retrorsus ementi tam . Cui salso Prolata dies opponitur,ut Vlpianus locutus est:vt Editio prolato die secta. Enucleate litis argumentum enarrare.& ad consilium referre. De litis inspectore qui Relator vocatur dici potest. Litis instrumentum sigillatim percensere . & Breuiario complecti, quod

Extractum pro excerpto nunc vocant. Is etiam Expositor litis,&Enucleator

controuersiae Latine dici potest, omnia quae utrinque prolata ad iudiciu fuerunt, ad indices partium recognoscens, quae Inuentoria vocantur, & literarum auctoritates perpendens. Cui saccularias copias, id est, causarum instrumentum explicanti, custodes duo altrinsecus apponere moris est, nequidsecus admittatur. Euangelistas appellant.

Causis instructis inter tu & propediem in consilium mittendis obnuntiationes fiunt consilii diremptrices. Vt siquid acciderit quamobrem iudicium sustinendum sit. Si diploma obnuntiator interdictumque regium attulerit.

Euocationes vulgo vocantur: hoc est,causarum codicillares transsationes.

Causidicus frigens, Frigidus, Insans, Parum acer aut strenuus dici potest, qui languide causam agit. Cic. Accusatoribus frigidissimis utitur Gabinius sid est in accusatores frigidos incidit absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo insantius. Insantia causidicorum opponitur Facundiae. Maiorum causarum quidam actores delecti sunt, quidam aduocati & subscriptores, qui causam agenti adsunt quasi astipulatores. Postridie Martinalium, aut post tertium diem comitii sol ct actiones causaru & altercationes, squidem dies perendinus in die tribunali titi incurrit. Curiae decretorti abrogatio , legis impunitatis promulgatio existimatur. Curia Areopagi instar eo die fuit.Cicero,Senatus cmbyc. Nihil constantius, nihil se uerius, nihil sortius. Cum id i curia decretum est aut iudicatum , non satis est animaduersum quo res pertinere posset,& deinceps in eius qui primus sentetiam dixit, sen-rentiam pedibus ab iis iudicibus itum est, quibus defungi eo die satis erat. Cic. Cum id in senatu actum est neque animaduersum est ad quos res pertineret, At raptim in eam sententiam pedarii concurrerunt. Nulla est auctoris captio, si emptor ante denuntiationem condemnatus

est. Id est Nihil refert venditoris. Solenne est curiae cuiusda collegarii senere indicto, pomeridianum iustitium obseruare funeris frequentandi gratia:& matutino postridie,ante ho-

d. i.

48쪽

ram consilium dimittere quam assolet eiusdem officii causa. Compitalitii verberones, & Mastigiae auribus diminuti. Vulgo Fustigati&Exauriculati vocantur.

Iudices codicillares cum in curiae collegium cooptandi sunt, sacramento rogatur,& in leges regias constitutioneri; adigutur. Id est, iureiurado interrogantur, ecquid ambitu nummario codicillos obtinuerint. Cicero ad Atticurii, lib. y, Nos autem in libris habemus, non modo consules i praetore, sed ne praetores quidem creari ius esse . idque sectum esse nusquam. Consules, eo

non esse ius, quord maius imperium a minori rogari non sit ius. Praetores autem cum ita rogentur, ut collegae consulibus sint, quorum est maius imperium. Quintil. lib. ia, Qui velut sacramento rogati, vel superstitione obstricti nefas esse putant a suscepta semel persuasione discedere. Conditione lata non usus est. Id est, Conditionem non accepit. Consponsores Ciceroni sunt Correi promittendi, vel una fideiubentes. Proserre auctionis diem, vel Proferre auctionem, Est in diem longiorem

pignorum venditionem reiicere.

Ab actuario describere, vel Descriptum ab actis auferre. Forenses Per manus graphiarii accipere dicunt. De quaestionibus reorum nobilium in Primanorum classe in consilium ire sanctionibus cautum est. Id est, In maxima camera eos iudicari necesse, nisi si ea lege diplomate regio soluti sint. Cicero, Dixit iudicem operam sibi dare constituisse: eo die, quo de Sextio nostro, lege Pompeia in consilium iri necesse erat. Scis enim, illos dies iudiciorum, praestitutos fuisse. Captiunculas serenses pertimescere, non timidi est hominis, sed prudentis,quae & Oppressiunculae dici possunt, cum simplices litigatores a versutis opprimuntur in articulis causarum non quibusvis, sed ad summam causae pertinen tibus,& quasi cardinalibus. Magna in hoc articulo iactura iuris secta. Cic. Cum tanta sit nobis iactura

iuris tacta. Antea enim dixerat, Cum tantum de nostro iure decesserimus. Est igitur volentis iacturam iuris sacere, ut solent liberaliores litigatores. Religiose lites de rebus magnis sunt institu edae, & summa cum cautione in iudicium deducendae, quado earum exitus ad die vel potius ad annu non respondent, nedum aut ad hominum expectatione, aut ad responsa prudentum, auctoritatesque consultorum. Est enim Filium natura aliquantum affinis aleari, etiam si auspiciis iustitiae regi creditur. cuius munus est unicuique

statuere, quid sui, quid alieni habeat, quid iure quid iniuria possideat.

Lis impedita, perplexa,& sinuosa, non cuiuis inspectori attribuenda . Contri, Lis expedita & explicata delectu enucleatoris non eget. Sic Causa lucida& perspicua opponitur Obscurae & caliginosae. Causi quaeda laborant opinionibus praesumptis.& iudiciis anticipatis, quae

Praesumptiones a Iurisconsultis vocantur ut a Graecismo s. hoc est, Praesumptae suspiciones. Quaeda etia causae adminiculis nixae sunt anticipatarum opinionum, id est, praesumptionibus subleuantur. Sunt & Praeiudicia quaedam iuris, Iudiciaque iuris anticipata, quae Praesumptiones iuris vocantur.

49쪽

FORENSI A.

Causa iudicis in lite agitur quado sua vice commoueri ideo videtur, quod eodem de iure apud alium iudicem ambigit: quae causa haud dubie idonea

est ad eum reiiciendum. Moribus receptum est,& iuri Si aequitati consentaneum,ut impetratorum

a principe codicillorum inspectio curiae sit,& cognitoris regii intercessio, &ne aliter auctor fiat curia, & promulganda perscribendaque decernat, quam si e Repub. esse e dignitateque indulgentiae regiae videantur. Quaedam sunt quae mandari adi principe non possunt, quia abstrahi vel abiungi a persona regali nequeunt. Id est,delegari.

Rem tantum delibari tum oportuit, non etiam pertractari. Id est, non utile erat penitus argumentum rei enarrari in eo quod tunc agebatur. Quaedam argumenta aut adminicula, turba valent quae diducta, momenti

quidem illa crebri, sed leuissimi instar habent. Id est,quae sigillatim posita animos non impellunt, uniuerse autem coniecta, permovent: & ut vulgor dicunt, Quae non prosunt singula, multa iuuant. Quando definibus mota est controuersia, E' iure manu consertum vocat.

Accersio pictore, controuersorum finium facies in tasula habitusque ita deliniatur, ut inter partes coueniat recte assimilatam esse. Haec tabula iudicii tempore in costium prolata, iudices in rem praesentem perducere existimatur. Figuram loci vocant concordi partium sententia sectam.

In rem praesentem iri decretum est, locique controuersi fines picta tabula in iudicium proferri. Inepta & ambagiosa litis actio,a gemino(vidicitur) ouo repetita, in summum frigus euasit. Id est, in offensionem costii incidit. vel Tumultuosa altercatio in frigentem catastrophen desiit. Id est, plausu nullo excepta est.

Actionem compositain ac disertam cum corona plausu, tum vero consilium assensu prosecutum est. Causidicorum actiones curiae iudicium mox excepit quo iudicio& iudicis sententia unde prouocatum erat, & quae ab ea manauerant, circunscripta suerunt. Id est,ad nihilum redacta. Pro nihilo ducendum , & loco nullo numerandum quod actum erat censere. Sermone serensi, Respectum non habere.

Exquisitam iuris interpretationem, & limatam iuris subtilitatem aequo&bono posthabere instituti est curiae. Vsurpare commemoratione consuetudinis non scriptae, edicto principali vetitu est, in iis quide certe prouinciis, in quibus perscriptae regali mandato

consuetudines fuertit. Id est, Citare aliam praeter perscriptas cosuetudinem. Poenariae prouocationes sunt in prouinciis,quae moribus potius,quam iure scripto censen tu r. Ab aliis autem prouinciis prouocantibus impunitat est plerunque ab arestis curiae. Extat auctoritas curiae ea de re una & altera insgnis memoriae. Fores sermone Aresta data in simili casu vocantur. Cicero, His de rebus pridie quam haec scripsi, senatus auctoritas grauissima intercessit. Cui cu Cato&Caninius intercelsissen t, tame est perscripta. Intercedere auctoritate priore loco di- d. ii.

50쪽

xit quod Interuenire arestum vulgo dicunt. Sic alibi ad Lentulum. Nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non illustri gratia exceperit. Sic& alibi usus est. Est inuenire nonnunquam auctoritates curiae eadem de re inter se ediametro oppositas, nedum dissimiles aut discrepantes aliquantulum. Mancipio & nexu dominus est,qui Proprietarius dicitur:& cum eo distinguitur,qui usus & fructus dominus est. Cic.Qudd Attici nostri proprium eo se te dicis mancipio & nexu, meum autem usu & fructu, contentus isto sum. Verba sunt Ciceronis adeu qui Ciceroni scripserat, Sum tuus,mnis Attici nostri. Nova edicta figere,&antiqua refigere. Id est, Abrogare. Quintilianus de altercatione loquens, Iudices vel praesidentes magistratus frequenter appellandi sun t ut loquendi vices seruentur. Id est, ut improbos& obturbatores compescant.

Idem Quintilianus, Est autem duplex eius disceptationis conditio, quddaut intentio aut praescriptio habet controuersam. Id est, Litem sicit,ut alibi dixit, Intentionem appellans id quod Forenses Principale vocant. Lites & controuersias serere dicuntur ii, qui incitatores sunt litium , hoc est satores. Liuius,Cum illis adesset idem qui litis eratsator:nec certamen iuris sed vim quaeri appareret. Quaestio dicebatur,quam nunc Processum criminalem Forum vocat. Cic. pro Cluent. Vis illa fuit, Si visaepc iam dixi, ruina quaedam atque tempestas.& quiduis potius quam iudicium atque disceptatio aut quaestio. Actiones causaru ciuiliu &altercationes tribunalitiae classi attributae sunt: causarum aute quae criminose intenduntur, in Tholo agitantur, quam Torneliam vulgo vocant. Itaque altercationes quaedam Tholares sunt,quaedam Primarii auditorii. Duobus aute iustitii curialis mensibus, solenne est consilium certorum iudicum & delectoru, in Tholum coire ad custodias recognoscendas & iudicandas:quibus iudiciis curia veluti feriata esse cesetur, sed paucoru numero defungitur. Hi aute a Tholo denominantur, quandiu munere illo iunguntur. Illic autem quaestionibus praeesse bini praesides solent. In possessione collocare. Cic. pro Possessorem sacere. Suis tabulis compertus criminis vel conuictus. Hoc est, Suis regestis conuictus suis calendariis. Cic. in Verrem, An tuis tabulis solis causam te dicturum putastit Id est, tuis domesticis rationibus. Quae iudices pontificii decernunt, iudicant, pronuntiant de rebus non suitari, etiamsi ad tertiam deinceps & gradatim lententiam peruenerit eorum cognitio, ut si reali actione, si decimarum in fide regia aut regiorum positarum nomine, apud se disceptari passi sint: omnia ut irrita, insecta, vitiosa, merito moribus esse censentur. Proscripta atque edicta die euocatus, Per affixa vulgo dicunt. Forenses praecones vulgo Audientiarii vocantur. Eremodiciti praeconio serens inclamatu,&pro nutiatum, nodum tamen solenni formula iudicatum:aut si iudicatum, nondum etia petitori ex ephe-

SEARCH

MENU NAVIGATION