Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

51쪽

meride addictum, vulgo Deliberatum in manus partis dicunt, quasi adhuc

re quodammodo integra. Omnia iura pretio exaequare, flagitiosi est iudicis:&Pecunia delectum causarum discrimenque tollere . Ex Cicerone. Mandare iurisdictionem diligentissime, & summa cum animaduersione hominumque exploratione , non modo muneris est principalis, sed etiam magistratuum,qui obire per se munia iudicandi non possunt. Ab intercedente,a prouocante rem auferre,vel nomen exigere ius esto , si sententia a resto geminata est. Quod tamen absque captione prouocatoris fiat. Post factum enim iudicatum, certandi de prouocatione ius erit denuo, vel ius integrum erit Apparitores assignare Parthenonibus aut aliis coenobiis, qui regio diplomate in tutelam praefectis prouinciarum dati sunt. Custodiam custodietem

appellant. Cic. in Verrem,Hoc quoque attendite, apparitores ar praetore assi gnatos decumanum habuisse,hoc est qui aratores cogerent ad decumas sol-uedas ed ue in ius ad praetorem vel ad recuperatores vocarent. In primis videndum est,quae in verba recuperatores dati sint. id enim maxime refert ad vim rei iudicatae perpendendam , ne vi sutor vltra crepidam, sic delegatus vltra mandata quicquam pro potestate. Causa multis ac magnis auctoritatibus nititur. Id est, documentis authenticis instructa est, vel magnaru auctoritatum fide. Cicero pro Sextio, De co-sulibus loquor,quorum fide Respub. niti debuit. Id est,es taxin .Quintil. Nosubest vera vis,nec penitus immissis radicibus nititur. Methri . Cic. Utrum sactum negabist qui potes an ut tanta auctoritate literarum, tot testibus conuincare t Dicas igitur, literas consignatas auctoritatesque proferre , monum menta & perscriptiones fidei ratae & locupletis. Literas & titulos vocant. Mea haereditatis petitio certo testamento nititur, tua cognatione nixa est non admodum probabili. Idem. Hic testameto, ille proximitate nititur, bo- Simile est, In summo iure, ego aequo &bono nitor , AmoM-νω . Sermo forensis Fundari dicit. Subniti autem non tam niti, quam m-n uta res & insolescere significat,aut cum sastidio cosdere, ut quida iuris sui fiducia feroces, aut praeiudicio liticulae exordialis animo erecti, ad lites decidendas autem accomodaretastidiose gratiantur. AM1iuius, Enimuero indignum ratus Marcellus, se, qui Annibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola repulisset, his terra marique victis hostibus cedere &c. Cicero de Orat. Qui eius artis fiducia,quasi difficillima sit subnixi ambulant. amsit no eui. Translatio est a gestu eorum qui brachio in normam flexo ambulant. Plautus, Subnixis alis me inferam , atque amicibor gloriose. Alibi, Quis hic ansatus ambulat. 62xposine loco siperiore aliquid dicere aut decernere, & pro imperio ac potestate Hoc est, In qualitate iudicis,ut vulgo loquuntur.

Multi rei delati sed de paucis supplicium sumptum.

Regalibus verbis de curiae quippiam edicere vel vetare, vel imperium inhibere.Sermo forensis, A rege de curia impetrare, vel interdicere.

. iii.

52쪽

Iustitium militari iure vel legatorum impetrare. Literas status vocant. Advocati ad re quae agitur, non recte pertinentia circuncidun to, & ad cardine causae protinus accedulo. Verba sunt praesidis ad causidicos exordientes. Nego in ea re quae nuc agitur, quippia vel opera,vel ope mea, vel mandato meo factum est e vel colitio. Vulgo, Nec confortu, nec auxiliu dedisse dicit t. Stipulatus est sibi, posteris, haeredi, eive ad que res ab eo pertinebit. Forens. Sibi, haeredibus & causam a se habituris. Citare, In ius vocare. Plaut.Vbi tu es, qui me libello venerio citasti e ecce me sisto, ades contra . Vulgo dicunt, Fac petitionem tuam. Cic. Proferam testes, proferam legatos, excitabo laudatores. Ad hoc iudicium summos homines deprecatores huius periculi missos videtis. Laudatores Cicero vocat, qui Purgatores a iuris canonici coditoribus dicuntur. Et quod Purgare se septima manu dicunt. Latine dici potest Cum septimo laudatore ad causam dicendam venire. Numerus tamen legitimus laudatorum olim erat denarius,ut ex eodem nouimus. Sic enim in Verrem scribit a st. vltima, Primum ut in iudiciis qui decem laudatores dare no potest, melius est ei nullum dare,quam illum legitimum numerum non explere.

Reus callidus & versutus ad inopia consilii redactus,& iamiam deprehede-dus, fraudis rima mire reperit,ditique fugitiuus vix reprehedi potuit. Quod ubi sectum est,no leui usurae versuram se fecisse iudicialem sensit. Vulgo dicunt, Magno illi suga stetit propter litis impendia & ulteriores accessiones. Excitare cognitorem fisci, vel subscriptores, qui in eadem causam descendant&incumbant: Implorare adiunctionem, excitare deprecatorem,vel intercessorem qui personam publicam in speciem induat, &iudicio iam parato moram afferat:qui depreceturne ea in re diiudicanda, quae priuatam speciem praeferat,quippiam statuatur publice ad exemplum pertinens. Comprobare diploma, Interinare sermone vernaculo dicitur. Axi et . Fere autem diplomata in iudicium prolata, no ante comprobantur a iudicibus pro potestate , quam impetratores ipsi diplomatum argumeta iudicibus approbauertit,vel(ut Cicero loqui solet probauertit. Hoc est, Probabilia esse

docuerunt. hoc est, iuri &aequitati cosentanea, nec ementita expositione rei

impetrata. Est enim Probabile Aram et ni Ur, quod certum Silegitimum modum habet, no exuperatem rationem. Cicero in Partitionibus, Probabile autem est genus orationis, si no minus est comptum & expolitu, si est auctoritas & podus in verbis, si sentetiae vel graues, vel aptae moribus hominu Idem in Verrem, Non enim vereor, ne hoc ossicium meum P. Servio iudici

non probem. Id est, No vereor,ne ille improbet quod facio. Et pro Ligario, Qua in legatione & ciuibus &sociis ita se probauit,ut decedes Cosidius prouincia satisfacere hominibus non posset, si quenqua alium prouinciae praesecisset. Hoc Valerius Approbare vocat. vi lib.6, Lex enim(inquit latum tibi oculos meos praefiniuit, quibus forma tua approbes, & placere desideres. Vediba sunt mariti ad uxorem. Et de Pithag. lib. 8, opuletissimis urbibus effectus suorum studioru approbauit. Potes etiam dicere, Edicto promulgado curia auctore se subscribendam censuit. Vel ei rei statuendae, aut decernedae ex

53쪽

FORENSI A. Is

diplomate regio concessus curiae landus fuit. Curia decretum suum rei sanciendae vel constituendae interposuit. Verificare vocant sermone serens. De iure ambiguo ac difficili iudicium constitutum est, id est, Controuersia est iuris parum certi inter peritos. Cic. pro Corn. Simul Si vos non ignorantes Iudices admonebo , quo de iure iudicium hoc constitutum sit, de eo nunquam esse dubitatum. De iure mutandae ciuitatis loquens. In causis iudicadis, praesertim maioribus¶digmaticis, aequi At boni momenta cum iure summo expendere non cuiusuis est ius dicetis, etia in prouincia sua maximi, sed summae tantu disceptationis, & prouocatione superioris:qualis est curiae nostrae iurisdictio,quae secundu principe, minime obnoxiam & propemodum liberam habet iuris & aequitatis interpretationem. Res mancipi sunt, quae ita alienari possunt, ut mancipio dentur, & earum auctoritas praestetur, quod Garenti Zare Forensis sermo vocat. Quae autem huiusmodi comercium natura sua non habent, nec mancipi sunt sermone prisco. Cic. pro Murena, Quod si in rebus repetendis quae macipi sunt, is periculu iudicii praestare debet,qui se nexu obligauit,profecto, &c. Huiusmodi sunt sacerdotia,&magistratuum munera atque honoreS. Quando te in iure conspicio, hoc tibi denuntio, vel Hanc tibi conditione sero. Ac si dicas, Non mihi te in ius vocato opus est, cum in iure nunc adsis. Verba sunt priscae formulae, ut auctor est Cicero in oratione pro Murena. Causae interdum diplomate ex iis locis, in quibus nulla praesto est, nec in promptu esse potest aduocatio transferuntur ad fora consultis frequentata, ne causis quasi clientulis sua desint patrocinia. Praepostero ordine in terdum reorum patroni praecipites priore loco causam dicere aggrediuntu r. Id est, Actori vel insimulatori anteuertere.

Reus defenditur iustam ob causam id fecisse, cuius insimulatur. Hoc est, Allegat id pro defensione sua.

Causam meam arbitris permittere non recuso. Id est Iudices tibi causae sero. Cic. Primum quaero, nunquid causam tuam Senatui permittas, quod sa-cit CaesareId est, Nunquid stare vis Senatus iudicio Arestorum exordia & prae sationes, vel personae exordiales, vulgo Qualitates vocantur. Vocantur &Praescriptiones. Cic. Metello, Iam illud Senatus consultum quod eo die sectium est, ea praescriptione est, ut dum id extabit, officium meum in te obscurum esse non possit. Edicere verbo forensi est Praeceptum sacere, Ci. in Vatiniti, Quaero edixer ine Mennius praetor ex lege Licinia, ut adesset die xx x. Edicere, Edicto vetare. Ide de Reditu suo. Vt quominus occulte vestru malum gemeretis, nihil dicere ime aperte in comoda patriae lugeretis, ediceret. Apparitores igitur verbis curiae edicunt, id est, decreta curiae denun tiant vel imperiosa, vel interdictoria. Et Edicta dies, est decreto praefinita. Ide in Ver. Vendere coepit neq; proscripta, neque edicta die. Edicunt pro imperio sibi madato executores, aut pro iurisdictione sibi madata recuperatores. Hoc est, pro potestate sibi edictis aut mandatis data. Edicit praetor,unde Edicta praetorum, damam,rabs Sio m. Edicere, est programate statuere,&pro-

54쪽

mulgare. ut Philip .sexta Tumultu decerni, iustitium edici censeo. Id est, Publice propositis libellis significare. Plin. in Paneg. Itaque non ta pro tua gloria,quam pro utilitate communi, edicto subiecisti quid in utrunque vestrum

esset impetam. assuescat imperator calculti cu imperio ponere. Sic exeat, sic redeat, tanqua ratione redditurus, edicat quid absumpserit. Id est Publice testetur.& notum faciat.Cic. in Pisone, Edicere est ausus cum illo suo pari, ut Senatus ad vestitum rediret. Et in Frumen. Legemque his rebus, quam videretur, edicerent. Id est, Proscriptione legem exponerent,lege proscriberent.

Dictio sententiae , . Cic. in Rhet. Iudiciale genus habet in se diactionem sententiae. Id est, Censendi officium. Sic Dictio testimonii.Terent. Perfugia forensia sunt comenta detrectan mun legitimam disceptandi ratione. Et perfugia intercludere , est huiusmodi rimas fugitiuoru obstruere Quanquam & perfugia quaeda sunt legitima, id est legibus concessa. Cic. pro

Caelio, Perfugiis no utor aetatis, cocessa omnibus iura dimitto. Id est, Noexcuso aetatem, non utor aetatis patrocinio,quod tamen omnibus comune est.

Idem in Verr. Num tibi intercludere videor perfugiti sortuna: Id est, obstare quominus aetatis extisatione utaris Dicere igitur possis,Si tibi cu impro . bo litigatore, cu athleta veteratore serense certamen sit ineundia: quae nunc est licentia litigantiu no ante ad catastrophen sabulat forensis euades quam

omnes aertinas prolatationii, omnes frustrationum molestias, omnia tergiuersationu excluseris perfugia, omnia causificationum comenta exhauseris.

Perfugium delibati nouacula verticis Tonsura vulgo dicitur. Non iudicio atque disceptatione expugnare ac vincere quod contendas, sed vi,armis oppressione auferre.

Praescriptio pro Praescripto & modificatione in soro dicta, quae & ipsa dictio est Latina . Cic. pro Caelio,Vincat aliquado cupiditas ratione, du modo in hoc genere praescriptio moderatioq; teneatur. moetes queos Graece dicitur. Ponitur & pro praescripto quod transgredi no licet. vi in Acad. Hac norma, hanc regulam, hanc praescriptionem naturae, a qua qui aberrauerit, eu nunquam in vita quid sequatur habiturum. Diset , T s queritas . Huiusi

modi sunt praescriptiones arestoria quasi excplaria iuridicis praescripta, curiae quasi obnoxiis, vel discipulis,quos sciui seruire ultimae iurisdictionis oportet

Et nomina & aes alienum aequo iure ad haeredes transeunt, vulgo Debita activa Si passiua nominant.

Constituere locum & tempus inquisitores partibus solent, quo testimonium denuntietur testibus. Custodiae sicinorosae in carcere palatino arctius compingi solent, & quasi e vinculis causana dicere. Quae ob noxas leuioreis aut ob nexu impactae sunt in carcerem, licentius asseruantur: ut quibus in pratens ambulatione spatiari diurnis horis licet. Legum ac iurisdictionis tutela cum salute Reip. nodo Gordii coluncta est. Homo litium metuens descendere in causam diu cunctatus est, etsi suam rem agi non contemnenda ex parte non ignoraret. Id est, Nomen in consortium litis dare.

55쪽

Quae nuncupata verbo in rebus contrahendis &distrahendis&pronuntiata sunt, ea recte praestanda sunt. Id est, Quae expresse cauta sunt & promissa. Cic. in ossi c. Igitur iudex ita pronuntiauit, venditor cum in vendendo eam rem scisset, & non pronuntiasset, emptori damnum praestare oportet. Quia contractus bonae fidei (inquit poscebat ut emptori vitium aedium venditor nominatim diceret, quod tamen ipse tacuit, iudex ita pronuntiauit. Idem, Nam cum ex x ii. tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata : quae qui inficiatus esset, dupli poenam subiret:a iurisconsultis etiam reticentiae poena constituta est.

Hic articulus, causae satum secum trahit. In hoc articulo , causae summa periclitatur. Huius articuli iudicatio litis summam decernet. Qui in hoc articulo lapsus erit, causa cadet. Sermone forensi dicunt, Hoc punctum importat causae lucrum. Vt eremodicia quaedam litium sunt decretoria,Ob qua causam grauate a iudicibus decernuntur. In hac causa reus non re magis quam opinione periclitatur:quod fit in iv diciis infamantibus. In hac controuersia non de pecunia tantum, sed etiam de existimatione sua dimicant, ut nonnunquam euenit, ut victum ignomi nia viai cum damno excipiat. Res omnis ita acta, sic tractata atque transacta est, ut nihil non auspiciis curiae sectum sit. Id est, Auctoritate curiae res administrata. Attributa vel nuncupata a resti executio homini legis actionum callentissimo. Id est, Prudenti & exercitato executori. Attributa instructae litis inspectio inspectori perspicaci,& facundo litium enarratori, qui comentaria causarum conficere scite didicit. Id est, Extractus sacere,ut vulgo vocant.

Causae instructae & iudiciu iam manetes, apud officium scribaru proserri alitigantibus solent. Moris est aute, ut decuriarii principes, id est classium ductores, qui bini in singulis esse debet delecto die in unu coeant, ibsque causas

ex sacculoru epigramatibus recenseat. Tum earum descriptione decuriatim prius deinde viritim faciat. Id fit altem is sere mesibus pro causar i numero, aut tertio quoque mense. Describere causas in classes, atq; in singillos inspectores,dici potest. Id est, Divisim attribuere. Cic. in Philip . Qitorii bona qua- lacuque erant, statim suis comitibus compotoribusque descripsit. Idem pro Sextio Cuius negotii publici cogitari, optari, fingique ratio potuit, quae non esset attributa atque descripta 3 Sic in Catil. Descriptas&distributas partes vrbis ad incendia dixit. Conscribere pro eode ab ipso dici solet. Vt pro Planc. Decuriatio tribulium,descriptio populi suffragia largitione deuincta, seueritate Senatus excitauerunt. Haec profer, huc incumbe Laterensis, haec doce,

decuriasse Plancium, conscripsisse, pronuntiasse diuisisse, sequestrem fuisse. Idem Tu doce sequestrem suisse, largitum esse,conscripsisse. Sic Plutarchus Graece, ' , dic levibi'. Agnatae liticulae vel subnatae appendices sunt,& veluti soboles

matricis controuersiae. Incidentia vocantur in soro. Causidici audentiores cum prouocationii iudicium repraesentandu ex formulari constitutione contendunt, reclamate aduersario,& exleporalem esse

56쪽

firmabo ac docebo. Id est, Eorum testimonio qui adhuc meminerunt. Iure id ciuili & Pontificio perscriptum. Hoc est Utroque iure id scriptum est. Cic.Quanquam hoc si minus iure ciuili perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sancitum est, ut nihil mortales a diis immortalibus usu capere possint. Accipere iudicium &subire paratus squis secum experiatur. Id est, Non recusabit iudicium, Paratus est ad defendendum. Petere dicendi locum, vel agendae cause locum & potestatem. Cic. Id est, Postulare audientiam. Edictum est palam regia & curiae auctoritate. Fores sermone, Praeceptum est ex parte regis. Arbitrium, Actio. Iudicium. a Cicerone interdum pro eodem dicuntur. Vnde Arbitrium tutelae&pro socio. Quanquam ipse in oratione pro Roscio ita scribat. Aliud est iudicium aliud est arbitrium: Iudicium est pecuniae certae, Arbitrium incertae . Ad iudicium hoc modo venimus,ut totam litem aut obtineamus,aut amittamus. Ad arbitrium hoc animo adimus, ut neq; nihil, neque tantum quantum postulauimus, consequamur. Sed de hoc satis in Commentariis Graecae linguat diximus. Diploma vel edictum regium recitatum, pronuntiatum, perscriptum, Pro eo quod curiali sermone Lecta, Publicata, Registrata.

Soli principi ut legibus soluto, licet suo stare iudicio, nec de consilii sententia iudicare: etsi id facere non solitus est. Vidimus enim eum incuria post omnium sententias disquisitas, priuato iure, id est censentis, differentem,& tamen in partis longe maioris sententiam, frequetissimae curiae consultum concipientem.

Libidinosae sententiae sunt,quae pro libidine censentium feruntur:quae nec

certi definitiq; iuris ratione temperatae sunt, nec exemplorum vetustatem, nec lite rarum fidem, monumen torumque auctoritatem secutae sunt.

Instauratiuum iudicium, di instauratilium dici potest, quae Reuiso vulgo

dicitur. Vt cum m inoris aetatis patrocinio is qui condemnatus est, aut maiore aliqua causa ad instaurandam controuersiam ab integro admittitur.

Actio interiit quae Tempore perempta esse dicitur. Nego id ius fuisse, verba esse possunt prouocatoris. Post expostam enim rei iudicatae aut decretae aut lege actae iniuriam, in hanc sententiam actionis suae epilogum prouocatores claudere solent, Itaque id nec ius, nec aequum fuisse aio: iniuriaque vel iudicatum vel decretum vel lege actum contendo: prouocatoriamque clausulam in haec verba concipio. Emetiri curiae aucto litate, est Aresta salso citare. Ex Cicerone P Domo sua. Hic reus aliquando lege publici iudicii interrogatus est. Forensi sermone, Alias in carcere coniectus est propter suspicionem criminis, de oneratus est crimine capitali. Cic. pro Domo sua, Quis me unqua ulla lege interrogaui te

quis postulauit quis die dixit Significat se indicta causa damnatu esse. Quod nunc, Sine forma processus aiunt. sequitur enim, In me cui dies dicta no est, qui reus no fui, qui tauqua sum a tribunopi. citatus, danati poena esse potuite

57쪽

Recitare deserta vadimonia vel iudicia, Appellare defectus, Foreses vocat. Postridie Martinalium causidici & cognitores in verba curiae quotannis adiguntur, quorum quidem nomina recitata sunt. Senatus centenarius causas iudicando ius statuere censetur. Hoc est, eius a resta habent vim legis intra fines ditionis suae.Cic. pro Domo sua, Ius igitur statuetis esse cuiuscunque vestrum sedes, aras, focos, deos penates subiectos esse libidini tribunitiae t Id est voluntati temerariae. Et rursus, Videte iudices quid statuatis in mea causa de omnium fortunis. Dicitur &Ius constituere. Ide pro Cluent. Nunc quid agatur Acci,& quid abs te iuris costituatur, vide. Adhibitis quos adhiberi aequum est, Denuntiato iis quibus denuntiari ius est. Vulgo Vocatis vocandis dicunt.

Id poscit arbitrium bonae fidei, id est actio.

In primis a capite periculum propulsandum est. Vulgo Seruare vitam &honorem dicunt. Causas prouocandi exponere, nec tamen solenni more perorare. Id est, Prouocatoriam clausulam addere:quod faciunt ii, qui euentum iudicii poenarii metuunt. Vulgo vocant, Concludere ad male iudicatum. Quae solennis est clausula perorantium in causis prouocatorum. Non ut quiri; reus iudiciu accipere recusat, continuo sateri censendus est quod in se intenditur. Id est Non si legis ac iuris indulgetia reus excipiendo usus sit,aut temporis praescriptione petitionem depellere institerit, idcirco agnoscere rem debita putandus est. Cic. pro Cluent. Siquis apud me te Tite Acci, reum velit sacere, clames te lege pecuniarum repetundaru non tenerit neque tua haec recusatio,consessio sit captae pecuniae, ted laboris sed periculino legitimi declinatio. Quod ideo dicit Cicero,quia Senatores tantu,&quimbus in Senatu sententiam dicere ius erat, ea lege tenebatur. Recusare igitur iudicium intelligi t eu, qui legis exceptione utitur accusationis depulsoria. Amico gratulandum est de re magna in curia ambigenti, cui obuenit perspicax litis inspector,& acutus enucleator, nec hominum, sed causarum amicus. Non omnium enim horarum dierumve ea est felicitas, nec cuiuis ob

Inlpectam otiose & accurate litem, & iuris aequitatis libra, momentisque perpensam ad consilium bona fide referre & expromere. De huiusmodi inspectore dici potest,cui si hoc accesserit,ut simul ut sentetiam rogatur, princeps( ut moris est)sententiam eadem probitate dicat atque diligetia, dignus est qui iudex optimus numeretur. Quaedam cum causa coniuncta sunt,quaedam a causa seiuncta, ideoque reiectanea, ut argumento litis non affinia, & forensi sermone. Ad instantiam nihil pertinentia. Cic. pro Cluent.Tibi tamen Acci pauca,quae ab huius causa

seiuncta sunt, respondebo. Est enim quiddam in causa, quod Cluentius ad se:aliquid quod ego ad me putem pertinere. Inuidiosus reus est qui vulgo Diffamatus dicitur.Hoc est qui inuidia sceleris infamiaq; flagrat fortasse falsa opinione hominii, sed tamen peruulgata. Cic.Habetis iudices, quae in totam vitam de moribus Auli Cluentii, que isti

58쪽

FORENSI A. ci

inuidiosum reum volunt esse annos octo meditati accusatores collegerunt. Inuidiosum cur dicat ex exordio orationis eius clarum est.

In iudicium nihil praeter inuidiam afferre. Id est Tantum i udicibus denu-tiare reum esse inuidiosum & diffamatu, nec elogiu ac testimonia proferre. Quaerere de iis dicitur qui quaestionem tormentariam adhibent. Cic. pro Cluent. Seruum illum in quaestionem ab hoc adolescente postulauit. hic nihil est ausus recusare. aduocantur amici & hospites Oppianici, tormentis omnibus vehementissimis quaeritur. Et infri, Quaestio illo die de amicorum sententia dimissa. Et rursus infra,Habetur de integro quaestio. tum ex hoc omnium sententia constitutum, satis videri esse quaesitum. Id est, non vltra torquendum esse seruum. Quae verba tamen significare possunt etia id quod vulgo dicunt, Processum criminalem persectum, tum scilicet cum testes repetiti sunt,& cum reo compositi. In tabulis sine die ac consule perscriptis nihil est auctoritatis. Id est, Nulla fides huiusmodi literis constat. Causa mea eo iure nititur, quod nunquam ambiguum in curia, nec controuersum fuit. Id est Certo iure causa mea constat. Reus criminu inuidia magnopere laborat,& pene oppressus est: sed amici liis, propinquitatibusque subleuatur ac sustentatur. Eo die causa perorari non potuit, horologii sono oppressa. Causa ab actore vel prouocatore perorata, prouocati defensio ab hora consilii dimittendi occupata est. Causa utrinque perorata, id est, post utriusque coclusionem, tertia actio,quae replicatio dicitur,ab horae sono intercepta vel interclusa est. quare eo die disceptatio discerni non potuit. Advocati interdum & cognitores recitatione causarum necopinata deprehenduntur , cum causae ab ipsis receptae in diem expectationi suae anteuertentem incurrunt: id quod fit interdum compendio fortuito aut insperato causarum in album editarum. Multa enim nomina citata praetereuntur cognitorum, & causidicorum intersationibus res actas agere vetatium,& lites compositas affirmantium. Oppressi hoc modo aduocati, in procinctu inopinato nec copias suas explicare , nec arma expedire commode pociunt.quare Deprehensi dicu tur. Plin. in o. Epist. Quid enim iucudius, quam sub alterius inuidia,quandiu velis, in alieno auditorio quasi deprehensum, commode dicere Sic Quintil. Deinde deprehenduntur,& causam quam discere noluerunt ex suis litigatoribus,ab aduersariis discunt. Alibi, Vt neque deprehensus orator, neque destitutus litigator esse videatur. Lingua vernacula Supprehensos vocat. Haud ita pride capitali poena sancitu est, nequis salsi crimine se obligaret. Hoc est sanctione regia legis Iuliae poena aucta. Liti. Venisse lepus, quo & insandam comilitonum caedem ulcisceretur, & in omne lepus graui docum to sancirent, nequis Romanum militem in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret. Est interdum Sancire ide quod plectere, punire arcere, summouere. Ci.3. de Legib. Noxiae poena par esto. Quisq; plectatur:vis, capite: auariatia, mulcta: honoris cupiditas, ignominia faciatur. Dicere igitur Latine pos

59쪽

62 sis crebris mulctis nuper in curia institutum est, tergiversantium improbitates, reoris inque sugacium strophas iudiciales sancire: nec tamen magnopere hactenus prosectum est ad litium aut minutionem, aut compendium. cuius rei culpa est penes singulos curiae disceptatores, ut improbaui aliquando lic inanem gratiam clemetiae captantes, di corollaria dilationum alia a que alia elargientes diuersae partis dispendio. Peritus conscriptor curiae arestorum,quae etiam iudicia dicuntur. & Conscribere arcsta pro Conficere & componere, ac eorum formulam concipere Cic. in Tuscul. Consolationis librum in medio dolore conscripsimus. Et pro Cluet. Iam videtis Iudices, nefariam mulierem hanc ipsam quaestionem eadem manu conscripsisse. Sed istam quaestionem dicite quis obsignarit. Sic Conscribere plebiscita. Idem pro Domo sua.maesa r. Non liquere in praesenti pronuntiariit, iudiciumq; interim, dum amplius inquiritur, sustinedia . Sic dici potest cum antegreta est iudicium huiusmodi

formulae sententia quam Antequam procedatur,tarens verbo vocant.

Quo quidque animo factum sit aut propositum, in maleficiis animaduertendis diligenter spectandum est. Hoc est, voluntate & proposito examinada sunt maleficia. Curia plerunque superioribus suis iudiciis constare solita est, praesertim

memoriae non exoletae .Quod tamen non perpetuum est, nec semel iudicatum, nec in omni genere praeiudicatum : non enim omnia curiae decreta. omnium oportet esse & causarum & temporum.

Qui audientiam i curia magno ambitu efflagitatam impetrauerit, videat etiam atque etiam ne alius quispiam subrepat, & aditum prior auditorii occupet sicque ille interim exclusus doleat nequicquam se diu saxum iudiciale voluisse. Tametsi in eo campo solent secundi loci petitores, in alieno auditorio nonnunquam ut sunt sortuitae occasiones proximum ut vocat) pluteum, vel plutei stragulum pignerari,copetitoribus anteuertendo. Id quod euenit, si matutino quodam prioris caulae cognitione intermissa, per curiae infreque tiam,aut alia de causa inspector, qui occasioni imminebat,delibandae tantum causae ab se inspectae veniam impetrauerit. Quod pignus est secundae audientiae. Id est,ac Ava et in mepeum Ab actore vel a reo dicere. Cic. pro Cluentio,Non modo dicendi a reo sed ne surgendi quide potestas erat. oui subc, O cpci et in id ita edc rem,

Iniqua conditidne disceptat in iudicio, qui cum praepotenti aduersario re habet: ut priuatus cum magistratu . Ex Cicerone. Non fuit iudicium iudicii simile iudices, non suit, in quo non modus est habitus,non mos consuetuddque seruata, vis illa fuit. Uerba sunt Ciceronis significantis iudicium nullum fuisse. Nec impuberi, nec adolescenti, iudicio c6tendere legibus permissum est,

nisi auctore praeeunte.

Non petendi tantum libelli dimissorii, sed efflagitandi.

60쪽

FORENSI A.

Sedere,verbum iudicibus accommodatum. Cic. pro Cluent. Potuisse ab eo reum condemnari,qui no perpetuo sedisset. Idem, A qui biis siquis quaereret. sedissentne iudices in C. Fabritiu: sedisse se dicerent. Alibi, Quendam paucos dies sedisse ex subsortitione dixit. Hoc est,disceptationi causae interfuisse. Sedere munere non suae classis, Est inter iudices sedere in alienae classis co-trouersia. quod fit interdum propter infrequentiam, aut cum in locum reiectorum ex sua classe in aliam vicissim assiscuntur, ne cessare classes numero desectae cogantur. Cic. pro Cluent. Vno iudicio mulcta est ab eo petita quod non suae munere Decuriae ex lege sedisset. De Decuriis iudicum Romanorum, e quibus iudices Praetor sortiebatur & reiiciebat, satis in Annotationibus in Pandectas diximus. Petit quis ab aduersario suo mulinam quem ideo mulctam commisisse cε- tendit, quod subdole aut se gaciter secum egisse eum dicat. Nunc Concludere ad emendam dicunt. Prouocatoris aduocatus, si iudicium grauari exponenda re pergit,&aleam auditorii iacere constituit de sentetia consultorum, perorare primam actionem prouocabunde solet.Hoc est, Nec recte, nec ordine rem esse iudicatam defendere. Alia lege delatus,&alia Damnatus. Id est, alio crimine. Cic. pro Cluent.

Subscribere iudicii causam, Est quod nunc dicunt, Sententiae suae causam reddere. Cic. pro Cluent. Video Iudices, animaduertisse Censores in iudices quosdam illius consilii Iuniani,cum istam ipsam causam subscriberent. Quod iuris in ultimis voluntatibus hominum constitutum est, no trans serendum est ad alias species. Vulgo dicunt, Non debet extendi. hoc est, Iuri transsatilio locus non est in aliis speciebus.

Iudicia interdum & curiae &praesectoru,non tam causarum sunt,quam te- porti. Decreta curiae & consulta,non tam dignitatis curiae, quam necessitatis

expressae,& hominum fortasse. Id est, Iurisdictione interdum nonnihil seruire tempori necesse est, & personarum ratione temperari. Cic. pro Cluentio, Et illa oratio potius temporis mei, quam iudicii atque auctoritatis suit. Secularis possessio est,quam Immemorialem vocan i, quia superior sit ho

minum memoria.

Leges & morem receptum postulationis suae praetendere. Allegare. Circunscripta iurisdictio, & Imperium circunscriptum ac definitum, vulgo Limitatum dicitur. Ascripta nomina prouocatorum, id est, In codicem relata. Appellare ducem, est quod dicimus In ducatum erigere alicuius potetatu, & Ducis nomine afficere. Vtroq; enim modo Cicero in oratione pro Deiotaro usus est. Et de Arusp. responsis,de Clodio loquens, Consules sceleris sui socios aerario, prouinciis, exercitu armavit: reges qui erant, vendidit:qui nocrat, appellavit. Id est Quorunda regna publicauit, quosdam dynastas reges

fecit. Salutare etiam ducem vel rege id dicitur. Tacitus lib. s, Sed Tiberius bellum pro consecto interpretatus, id quoque Blaeso tribuit, ut imperatora legionibus salutaretur,prisco erga duces honore, qui bene gesta Rep. S um

SEARCH

MENU NAVIGATION