Gulielmi Budaei, consiliarii regii libellorumque magistri in praetorio, Forensia

발행: 1548년

분량: 267페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

dio & impetu victoris exercitus conclamabantur. Concessit quibusdam Tiberius id vocabulum, ut tunc Blaeso. Appellare autem & Salutare pro eodem ponitur, quia Graeci utrunq; eode verbo significant, oias . nodicentes. Cic. Philip . i , Sed hoc primum faciam, ut imperatores appellem eos quorum virtute &consilii felicitate maximis periculis seruitutis atque interitus liberati sumus. Pro consessu uniuersae curiat aliquid decerni vel statui, significat id consultum factum fuisse classibus in primum & maximum consessum coactis. Falluntur saepe, qui nimium causae suae confidunt. Falluntur &nonnunquam qui nimium diffidunt. Ab haeredibus secundis legare, significat a substitutis. Lis e lite iudicata subnasces. vel redundas, Est quando lis oritur iam finita, ut si actionis subsidiariae ius saluum esse iudex et voluit qui soluere iussus est

Inire consilium de causa instructa iudices dicuntur quando litem cognoscere & iudicare ingrediuntur. Inisse consilium uniuersum curia dici potest,cum omnes Decuriae coeunt ad deliberationem aut iudicationem. Indice vel testem ex altera parte coram sistere in quaestione, Est cum reo

componere. Ex Cic. pro Cluent.

Sordidati rei traductionem ignominiosam,& interdum stigmatica, Mul-ctam honorabilem sermone Forensi vocant. Luculenta iactura iuris facta hoc conuento transacto. Hoc est, Magnum vulnus causae inflictum hoc concesso. Citare praeiudicia curiae cum die & consule, & Proserre auctoritates curiae. Id est, Allegare ares a in eadem aut simillima specie, multum ad iudicium facit. Plerunque enim constare sibi curia videri vult in iudiciis, idemque cumaioribus eadem de re sentire. Occurrere vltro exceptionibus & praescriptionibus actor dicitur, qui reo anteuertit per anthypophora,& praeripit rei defensiones. Quod genus apud Rhetores Occupatio dicitur. Et pars est exordii Quintiliano. & Occupare defensionem dicitur,qui eo genere utitur. Non inutilis etiam(inquit videtur ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, Scire se mirari quosdam, quod is qui per tot annos defenderit multos laeserit neminem ad accusandum Verrem descenderit. Alibi in sexto Huius loci est(inquit occupare ea quae dicturum secturumve aduersarium putemus. Offendere apud curiam is dicitur, quia curia condemnatur. Cui opponitur,Causam suam curiae probare, hoc est, probabilem ostendere &iure nixa.Cic. Verisimilius tamen esset eum potius iudicium corrupisse, qui bis apud eos iudices offendisset, quam eum qui bis iis causam probavisser. Poscunt interdum aduocati ex actionibus suis ius praesentaneum reddi, id

est ex tempore.

Cosurgitur statim in consiliti, quado praeses obire tribunal ingreditur post

causidicoru altercationes. Cic. pro Cluent. Stalenta ipse adduxit. consurgitur

in cosiliu ,cusentetias Oppianicus palam ferri velle dixisset ut Stalenus sciret quid cuiq; deberetur.Varia iudicii genera, nummarii pauci, sed omnes irati.

62쪽

FORENSI A. FORENSI A. 6s

Determinata tu demii est facti controuersia, quasso capita reiectanea iudicata sunt aut inter partes ita scriptiones coparatae & constitutae vitaria plane constet quid cotrouersia sectat, & quibus de rebus testimonia denutiada, inquisitidq; utrinq; sacienda sit. Hoc est, Cum multiplici facto constantis co-trouersiae seu multa coplexae quae non iuris, sed facti sunt, tanqua orbis quidam ita circunscriptus est, ut intra eu orbe fines rerum in iudiciu deductarucoprehensi sint: illaque causae determinatio dici potest. quam verbo forensi, Scripturarii concordiam appellant,qui scriptitandi rescriptitandique terminus est. Cic. lib. s. de Finib. Exposita igitur determinatione reru expetedarta, cur ista se res ita habeat deinceps demostrandii est. Determinatione appellat definitione &circunscriptione summi boni. Hoc est, Aodiet alo, LSupra enim dixerat, Explosae igitur eiectaeque sententiae,quonia in hunc orbem que circuscripsimus,inciderend possunt, adhibedae omnino no fuerit t. Disceptator partibus datus,aut inquisitor, loci ac teporis delectum habeat, vii 8 re esse ambigentium fideque sua videbitur. Sermone forensi,Vt saciendum videbitur pro commodo partium. Apud Gellium verba huiusmodi eo

tant antiqui senatusconsulti: Quod verba facta sunt de philosophis& rhetoribus de ea re ita censuerunt, ut M. Poponius praetor ammaduerteret, curaretque, ut e Rep. fideque sua videretur, uti Romae ne essent. Subpraedes &subvades dare & accipere, vernacule Contrapleges vocantur.

Deliis quae aresto appellata sunt, omnino referri quaestio no potest. Id est, Quae nominatim in iudicio curiae comprehensa sunt. Si auctio bonorii facta est, bonaq; decreto addicta plurimo liceti, ea talum auctione venisseces tur,quae in praeconio auctionis, &in renutiatione apparitoris appellata sunt At nucupata. Cic. pro Cecin. Lex iubet usum & auctoritate tandi esse bienniit, acutimur eode iure in aedibus, quae in legesno appellatur. Ide in Topicis de loco acoparatione ducto loques Quod in re pari valet, valeat in hac quae par est. Vt quonia usus &auctoritas fundi bienniis est sit etia aediu. At in lege aedes no appellatur. In lege inquit)usucapionis quae bienium stando statuit ad usum suu siciendia, aedium vocabulti no ascriptu est,&nominatim nuncupatum. Appellare aute est nomine suo rem designare. sum aute & auctoritatem antiquo verbo vocat, ius rei usu captae, quod nucPraescriptionem vocamus, quia est exceptio rei usu & tempore quaesitae. Procurator cum mandatu plenum aedium alienandaru haberet, tame dominu landum suturii emptori stipulati spopondit. Id est, Ipsum cu praesenserit,uerbis suis denuo viai turti:&, ut sermone vernaculo dicimus, Curaturupromisit& effecturis, ut ratu habeat dominus de loquatur. Est enim Fundus auctor rei &comprobator. Plaut. in Trinu. Nunc mihi is propere conuenie-dus est, ut quae cum filio eius egi ei rei pater fundus sit potior. Gell. lib. 8, Haec ego dixi, non ut eius sententiae legisque fundus subscriptorq; fierem, sed ne ii Caesaris opinione destituerem. Cic. pro Cornelio, Potuit magis tandus populus Gaditanus fieri quoniam hoc magnopere verbo delectare. Idem, Videbat enim populos de iure suo, non de nostro tandos feri solere. Promere officium iudicis in hoc articulo, viro bono conuenit. Forenses

e. i.

63쪽

66 G V L. B V D AE I

dicunt. Hic debet iungi officio iudicis.

In actioni inis in rem omnes pari iure sunt, in quibus ad suum sorum euocandi causas, vel reuocandi ius non est. Actionum in rem conditio omnes aequat, & qui codicillorum forensium ius habent, de qui minime e &qui ius eximium habent sori,&qui non habent.

Haeredes trasuersarii plerisq; aequo iure sunt: recta aute serie haereditatis obuenietis,seu semper aetatis nomine ratu est filioru maximo praecipuli, dulaxati patrimonio ge tilitio. Cuius modus requiredus est a iure municipioru. Iudices, aut alio magistratu fungentes accitu curiae in urbe interdum retentos videmus. Id est Personaliter euocatos . Quibusdam per aetatem aut aliam ob causam capere magistratum iudicialem non licet, nisi lege soluantur. Nouarum rerum capita antea intacta, scriptione commemorare. Vulgo Articulare noua facta dicunt. Iudices tribunalitios animis adesse oportet,cum causae aguntur: praesidem

vero ipsum, aut eu qui eius loco sedet, maxime id quod agitur agere, ut qui ius redditurus sit protinus, aut alias causam disceptaturus. Lex non scripta sed nata. Cic. pro Milone. Id est. Naturalis. Causa non de iure,sed de facto ambigitur. Id est forensi verbo, In contrarietate sita est. In persona controuersiae nobilitatem usurpare, Sumere qualitatem nobilis. vel Nobilem se dicere. Sic Tutelarem personam usurpare, vel Curatoris testamentarii personam suscipere. Id est, ualitatem executoris. Dempta interturbatae possessionis iniuria, verba interdicto retinendae posisessionis accommodata.

Conquisitor etiam pro Inquisitore dicitur. Hoc est, qui comissarius ad informandu, sermone Forensi vocatur. Plaut. in prologo Amph.Vt conquisitores singuli in subsellia eant per totam cauea. Et rursus,Hoc quoque etiam mihi in mandatis dederat, ut conquisitores fieret histrionibus, qui sibi mandassent delegati ut plauderent. Alibi, Post ad praetorem ibo,orabo ut coqui sitores det mihi in omnibus vicis. Cicero etia usus est in oratione pro Milone. Urbani conquisitores,& regionarii duo nunc & triginta sunt Lutetiae. Res est mihi cum versipelli aduersario. Id est, Qui nunc hanc persona, nucillam induit,qui nouam qualitatem suscipit:vt qui suo nomine victus, tutorio nomine litem instaurat. Dici etiam potest, Negotium mihi obtigit cum desultore forensi, qui in una persona victus ad aliam cito transilit. In re perdita,&pigneratione vel auctione decoctoria, ius occupationis valet. Lingua vernacula forensium,Casum disconsecturae vocat. Mutare quod factum est vulgo Reuocare dicitur. Intersari,& Intersatio,de iudice dicitur, ut Interloqui. In petitione in re concepta atq; in intelione criminosa, idem Accio quod Titio ius esto. Id est, Omnes aequa ditione sunto eius fori sequedi, quicum iudicio experiri instituerint.Sermo est e veteri sumptu prouerbio quo Varro in Satyra usus est,cuiTestametu nome indidit, ut refert Gellius lib. 3.quod

64쪽

dici solitum erat de rebus aut hominibus nihil inter se distantibus.

Reus ad extremit quaestionis, in noxa nocopertus. Vulgo In noces in uetus.

Sententiae quaedam planer nullae sunt, quaedam nullarum similes, quaedam iniquae &iniuriae. Iniuriosum iudicium alicui contumeliosumque intendere. Absens de tribunali citatus est& inclamatus. Id est, E consessu curiae ere- modicii nomine vociferatu nuncupatus est. Digna res quae reseratur ad consultos Basilicanos, Causa digna quaobrem numerosa aduocatio dicelebris consulenda sit. Enarrator litis princeps rogatur sententiam: letque utroque versus censendo fusius disserere. Iudices Potificii vocatione habet, no etia prehesione, ut iudices regii & tu ridici priuati,quos populares verbo suo Graeci quasi pro sanos appellat. Quibus si comprehensis opus sit fori sui maleficis, muttiada manus est viatoria a iurisdictione regia. Geli. ex Varrone lib. ia, In magistratu habent alii vocatione, alii prehensione, alii neutrii. Vocatione, ut Cosules & caeteri qui habebat imperi u . Prehensione, ut Tribuni plebis,& alii qui viatore habent. Neq; vocatione, neq; prehensione, ut Quaestores,& caeteri qui neq; lictorem habent, neque viatorem. Liuius lib. s. ab Vrb. cond. lictore Consulis suisse docet:viatore Tribuni. Ardens igitur ira Tribunus viatore mittit ad Consule, Consul lictorem ad Tribunu , priuatum esse clamitas, sine imperio, sine magistratu . Ambagiosa controuersia,& sinuosa,&argumeti perplexi, cum acris & perspicacis commentationis indiget, tum facunde atque enucleate exponenda est iudicibus ad consilium coactis. quam dicere possis Delio natatore egere, qui nec magnitudine rerum memoria complectendarii obruatur, nec difficultate explicandarum deterreatur.

Iudex post causam cognitam non facile e iudice pacificator fieri debet, &persona sua deposita, litis compositorem agere. AEgre enim id fieri potest, ut motus sensusque animi sui interloquendo non prodat. Iustumarestum curiae esse non potest sanctione regia, in quo decernendo praeses unus cum decimo quod minimum sit, conscripto no affuerit & prae erit cum interim disquisitio sententiarum sigillatim secta sit. Excitare sibi getilem appositum petitorem in iudicio redhibitorio. Vulgo Suscitare retractorem colludentem dicunt. Moris est aduocatis scriptitantibus non modo legum morti, formulaeque laresis praesidium implorare in auxilium suae causae, sed etiam fidem iudicii, intimosque sensus & prudentiam, veluti supplementum ieiunae scriptionis. Huiusmodi est enim fere vltimae manus clausula. Qui in tedunt recuperandae possessionis interdictum, conqueri solent, manum hominum & operas contra legum interdicta comparatas aduersus se suisse,ab iisque exturbatos esse se possessione an te non controuersa. Reus suspicionibus danatus, id est Praesuptionibus, suspicionibus deditus. Litigiorum inuitameta sunt dilationum largitiones, frustrationum & calumniarum impunitates, dissoluendi aeris alieni remorae.

65쪽

68 GVL. BV DAEI

Disceptationes suas recognoscere litigatores,atq; intra perendinum diem proferre irrefutato iussi. Id est, Intra tres dies altercationes suas emendare, &apud acta edere, citra contradictiones. Munire arcem simplicitatis atque innocentiae, significat Robur addere iurisdictioni atque seueritati. Praefracte iudicare, significat Nihil summi iuris remittere. Cui opponitur Legis acerbitatem mitigare. Ase crimen in alium derivare rei plerunque solent. Non modo iniuriali ominem afficere,sed etiam columeliose afficere. Hoc

est. Sugillandi causa & infamandi. Damnatus est reus salsi compertus, non lege Cornelia sed recenti sanctione de salsariis lata. Id est, Insequendo sanctionem recentem. Cic. Ciuitas ei data est Syllani lege & Carbonis. Tabularium, locus est in quo acta publica, tabulaeque, id est literat & documenta asseruantur .Graphiarium nunc dicitur Scribarum locus.Cic. pro Archia Hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas,quas incenso tabulario interiisse scimus omnes E Tabulas Aminia; dixit. Idem pro Rabirio, Tabulat enim sunt auctoritates,& monumeta rerum actarum,& quae instrumenta in iure dicuntur. Idem de Orat. Nam de pro tabulis,& contra tabulas.& pro testibus,& contra testes,& pro quaestionibus, & contra quaestiones, semparatim dicere possumus.Tabularum significatio late patet, quam nuc prosequi non neceste habuimus. Tablinum, pars atrii erat in aedibus priuatorii, de quo Vitruvius in sexto, Tablinum, si latitudo atrii erit pedum x x, depta tertia , eius spatio reliquum tribuatur. Si erit a pedibus triginta ad quadraginta, ex atrii latitudine, tablino dimidium tribuatur. Plin. lib. 3s, de imaginibus stemmaticis loquens, Expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines quae getilitia comitarentur stinera. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur &monumentis rerum in magistratu gestarum . Pinacothecae etiam verbo Graeco dicuntur, quasi armaria tabularum pictarum, quas Vitruvius lib. i. de libro 6. ad Septentrionem spectare debere dicit, ne corrumpantur imagines. Plin. loco supradicto. Et inter haec pinacothecas veteribus tabulis conluunt, alienasque effigies colunt. Memoria rerum duplex Tabularia &Consignata, quae & Literaria memoria dicitur:& Memoria hominum, id est, Testimonia. Cic. pro Archia loco supra citato, Est ridiculum ad ea quae habemus, nihil dicere:quaerere quae habere non possiimus: di de hominum memoria tacere, literarum memoriam flagitare. Quod Cicero dixit propter incensum tabularium. Sedes pignorum ac sortunarum, significat Domicilium alicuius. Cic. An domicilium Romae non habuit,qui ante ciuitatem datam, sedem omnium rerum ac fortunarum Romae collocauit Literae auctoritatem publicarum tabularum obtinentes vel fidem obtinetes publicam, vulgo Authenticae dicuntur. Litis processus hunc tenorem hactenus habuit. Id est, Hac ratione&serie

66쪽

FORENSI A.

lis agitata est. Vereor ne hic publicam aliqua auctorstate, vel testimonia locupletiora tu dices desiderent. Id est, Vereor ut satis probarimus quod facit cotrouersiam. Cic. pro Archia, Est ridiculum, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii iusiurandum fidemq;, ea quae deprauari nullo modo posestini, repudiare: tabulas, qtias idem dicis solere corrumpi,desiderare. Itire, iudicio, aequitate, arbitrio, aequo, iniquo uidice superiore causam habere, vel Litem vincere. Id est, Nullo non modo aduersarium superare,& apud omnem iudicem.

Honorarium iudicis officium dici potest quod vulgo Nobile dicitur. Cic.

pro Cecinna, Alterii genus est vehementissim ii, quod non honoraria opera amici, sed seueritate iudicis desiderat. Honoraria operam amici vocat arbitrium domesticii ot compromissarium. Sic in s. Tuscul. Quoru controuersia solebat, taquam honorarius arbiter, iudicare Carneades. Hic etiam Disceptator domesticus ab eodem appellatur in supradicta oratione.

Praescribere & Praestituere agedi vel defendendi modii, est quod Coarctare in Foro dicitur. Cic. PCecin . Si aut mihi praescribit iudex quead modii meuius persequar, aut ipse quod ad se delatu sit, non audeat iudicare. Ide, Etenim praetor is qui iudicia dat, non praestituit petitori qua actione eum uti velit.

Codicillis regiis recitandis & promulgandis frequens conuetus curiae sundus & auctor fuit. Vulgo dicunt Literae in curia verificatae & homologatae. Auctio in iudicio constituta, significat Decretum esse, & iudicis sententia pronuntiatum bona ob aes alienum hastat subiicienda esse. Cic. pro Cecinna, Cit esset haec auctio haereditaria constituta, Ebutius iste versabatur in his rationibus. Ide, Cum esset, ut dicere institueram, haec auctio constituta Romae, amici Cecinnae suadebant, nulla esse ration3 huiusmodi amittere occasione. Praesides inter causas actitandas&defensitandas, identidem causidicos admonent actionum suarum summas in verborum copendia conferre. Quod nequicquam saepe faciunt, horum an illorum culpa

Fidelis&ossicios pragmatici munus est, assiduitatem curandae atque urge-dae causae sedulitatemq; praestare. Is est qui controuersiam suscepit diligetet obseruanda, quasi custos cognitoris & causidici causae. Custodem nunc dico, qui cet et por conficit,&exactor est fidei Si diligentiae. Dicitur St Assiduitatis officio fungi is qui accurato officio tangitur nihil remittens, & caiisae semper instans, ut Cicero pro Cecinna loquutus est. Religio & fides in teste laudantur. Vnde Graues, religiosi, & compertae fidei testes. In auctione liceri praedium alterius mandato, cum sibi emere prae se ferat, ct tamen postea bonam fidem agnoscere. Dicitur & Dare operam amico in auctione publica. Cic. Cum is liceretur, quem Caesenniae dare operam nemo miraretur sibi emere nemo posset suspicari. De tando possessore moribus deducere, est quod aiunt Furni re querelam: Cic. pro Cecinna, Placuit Cecinnae de amicoru sentetia constituere, quo die in rem praesentem veniretur,&de lando Cecinna moribus deduceretur.

e. iii.

67쪽

Iudicium dictare alicui, ut ex sermula & consuetudine a iudice interdicatur, In ius est vocare,&litem intendere interdictoriam. Cic. His rebus ita gestis praetor interdixit (ut est consuetudo) de vi hominibus armatis, sine ulla

exceptione, tantum ut unde decessisset, restitueret. Vereor temeraria prouocatione aut inconsulta periculum mihi sexagenariae mulctat creare, vel In fraudem incidere temere prouocantium. Cesere homo ausus est in iudicio capitis, cu e numero eius quaestionis non

esset. Id est,Cu no esset eius processus unus, ut in Foro loquutur. Cic. Venisseeuco stat in cosiliu publicae quaestionis,cu eius consilii iudex n6 esset:&in eo cosilio cu causa in no audisset, Si potestas esset ampliandi dixisse sibi liquere. Iudex pronuntiauit nondum de causa liquere, nec ante decerni lite posse, quam de iis inquireretur, quae obiecta refutabunde utrinque testibus essent. Ius suis tenere & obtinere, est quod dicimus Coseruare. Cic. Via interdictulus meu teneam. Ide Philip .lo, Loquere cu sapietissimo homine genero tuo, saepius quam tu ipse tecti . tum deniq; amplissimi honoris nomen obtinebis. Id est seueris possessione amplissimi huius nominis, di consularis viri. Sic de Orat. Tantu in eo fuisse pono & orationis & ingenii, quo & magistratus persona,& cosulare dignitate obtineret. Id est, tueretur, ut alibi dixit. Obtinere etiam alioqui Possidere & Retinere significat, &-Vt ipse ad Letulum,

Cum tu Hispania citeriore obtineres imperio. Caesar, Nam paucis an te annis eam prouincia obtinuerat cum imperio. Cic. Philip .l, Ne praetoriae prouinciae plus quam annia, ne consulares vltra annu obtinerentur. Obtinere

etiam est Vicem praebere & Instar esse. Idem pro Sylla, Quoru alter apud me paretis grauitatem, alter filii suavitatem obtinebat. Hoc est, loco & numero parentis erat. Sic dicere possis, Anticipatam testium senio aut morbo causariorum testificationem, quae saepe fit ante litem institutam diplomatica venia, fidem obtinere inquisitionis sectae iudicio iam constituto in forma coiecturae, duntaxat quod attinet ad eos testes qui iterum interrogari nequeui.

Examen in futurum, hoc est,Testimonia repraesentata vocant.

Cic. pro Cecinna, Qui homines inermes cu ad constitutu experiundi iuris gratia venisset, armis, viris, terrore, periculoq; mortis repulerit. Id est, qui ad die & hora condictam aut praedictam a iudice venerat, ad ius suu obtinedia dedisceptandia . Sic pro Quintio, Siquid in cotrouersia veniret, ut intra parietes,

aut summo iure experiretur. Paulus Iuriscons. In ius vocare, est Iuris experiu-di causa vocare. Homo aute experiens, est Homo solers. Cic. 6. in Verrem,Tu

P. Cacurii promptissimi hominis & experientis, & in primis gratiosi, supellectilem omne auferre non dubitasti. E t pro Cluent. Vir fortis,& experiens,&domi nobilis. Et in Frument. Homo snauus & industrius, experientissimus, ac arator diligentissimus. es et M. vulgo Expertus dicitur. Ouid. in Metamorph. Neritius Macareus, comes experietis Vlysset. nec inam remi- Expertus vero pro Explorato & spectato passive accipi solet. Cic. pro Cornelio Cuius igitur audita virtus, dubitationi locu non daret, huius praesens, experta atq; perspecta, obtrectatorum voce laedetur Liuius lib. s. ab Vrb.

cond. Despoderat filiam Icilio acri, &pro causa plebis expertae virtutis. Et in

68쪽

FORENSI A. Ti

praefat. bel. Punici Haud ignotas belli artes inter se, sed expertas primo Punico bello conserebat.

Plus tibi ego largiar quam quod iudicio petisti. Vulgo dicimus,Luculentiorem tibi seram conditionem. Sedulo egit aduocatus, qui causam tuendam receperat. Vulgo, Debitum

officium absoluit. Quod legibus quod moribus factum est, in quo nulla captio est, quo iure rescindi potest Amplius cognoscendum ac deliberandum curiae visum est, iudiciumque

sustinendum,aut comperendinandum. Terentius alludens ad morem censentium in iudiciis. Dic Crito. c. Ego amplius deliberadum censeo. Sic, Ego amplius inquirendum censeo. Hoc est, Statuendum ut partes utrinque testimonium quaternis aut senis testibus denuntient.

Res parti animaduersa sulti ex teporali iudicio. Id est, praepropere perpesa.

Cic. pro Cecinna, Huius rei vos statuetis nulla esse actionem ulli expertuditus costitui Hoc perinde est,ac si diceret, Videte etiam etiamq;, ne sentetia vestra hoc iuris introducatis in iudiciu nullum esse admittedii, qui agere eo nomine posthac velit, quasi indigna res sit quae in cotrouersiam deducatur. Captiosum viris bonis quippiam constituere, & improbis compediosum Cic. pro Cecinna, Periculosum est dissolui hoc interdictu, captiosum omnibus rem ullam constitui eiusmodi. Quo verbo etiam Vlpianus usus est. Vt nunc est iudiciorum de vi exercendoru ratio, ad connita etiam iniuriarum propensa&remissa, plus est ad ius suum obtinendum fiduciae in aduocatione strenua de armata, quam in togata & consiliaria. Fundere verba ad controuersias diiudicandas, non aequitatem iurisprudenotia instructam in consilium afferre. In verbis summi iuris trutina expedendis no legum sanistionumq; voluntate, iudicandi ratione moremq; constituere, iustitiaeno est litare, cuius scopus est, quod suu est,cuiq; tribuere aequi bonique suffragio. Cic. Iuris & aequitatis iudicium cu erit, caue in ista tam frigida ac ieiuna calumnia delitescas.

Id est, in ista angusta atque inani defensione ut alio loco dixit. Et rursus alio loco, Infirma atque nugatoria. Idem Si verbis & literis & ut dici solet summo iure contenditur: eiusmodi iniquitati solent& boni & atqui nomen dignitatemque opponere. Idem,Tum aucupia verborum, & literarum tendiculas in inuidiam vocant: tum vociferantur,ex aequo & bono,non ex callido . versu idque iure rem iudicari oportere.

Ius est pro Iustum est, iuri consentaneum. Cic. Nec feri potest ut quisquaturis numeretur peritus, qui id statuat ius esse quod non oporteat iudicari. Iuris experiundi aditum intercludere ei qui iudici non paruit, aut qui inere modicii fraudem incidit. Forcludere vulgo vocant. Adulterino iure damnari. Cic. pro Cecinna Quod est enim ius ciuile quod neq; inflecti gratia, nec perfringi potetia nec adulterari pecunia possit.quod si non modo oppressum, sed etia desertum, aut negligetius asseruatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum,aut a patre acceptu, aut relictu e. iiii.

69쪽

rum liberis arbitretur. Haetenus ille . Ex cuius verbis si ius aestimare velimus. quotam hodie partem iuris Ciuilis Pontificisque germanam habemus. &puram ab enarrationum aliarum super alias adulterio At eas,si diuis placet, Decisiones &Theoricas sermone sorensi vocant:quasi certas, ratas, germanasque iuris dicendi normas, cum spurium inde ius & nothum, in dies etiarians atqi ab antiquo degenerans natum esse videamus. Et hac ratione unicuique suum tribuere iustitia existimatur. Fundus usucapione & rata auctoritate quaesitus est,cum teporis longi,& fidei bonae praescriptione summoueri eius petitor potest. Idem Cic. Fundus a patre relinqui potest:usucapio tandi, hoc est finis sollicitudinis ac periculorum liti tibia, non a patre relinquitur,sed a legibus. Aquae ductus, haustus,iter,

actus, i patre:sed rata auctoritas harum reru omnium a iure ciuili sumitur.

In luto litiu eodem semper haerere dici possunt,qui post unu & alterii arestum, adhuc principis cotrouersiae accessionibus implicati sunt. Quippe res

iudicatae, ut videmus,saepenumero alias atque alias lites pariunt. Versura tamen soluunt ii qui huiusmodi comentis calumniosis, in voragine tandem incidunt impendiorum,& aestimatarum litium, quasque foenerato litigat.

Forenses captationes, vulgo Supprehensiones dicuntur, Latine oppressiones. Et qui his aucupiis utuntur, momentorta atque articulorum Captatores

atque Aucupes dici possunt atque imperitorum aut simplicium Supplantatores. Cic. in s. Ossi c. Qui stadium(inquit currit, eniti & contendere quam maxime possit, debet, ut vincat:supplantare eum quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet. Hoc Demosthenes vocat. Causa intra parietes domesticos disceptata&iudicata. Id est, ex copromisso. Si cui possidenti negotiu possessoriti secessitur, interdicto certare potest cuinterturbatore aut diplomate impetrato interdicendum curare, atq; etia interdicere. Interdicit aute viator, qui lege agere diplomate iussus est, ne vis fiat, aut negotiti exhibeatur impetratori,quo minus uti possidere solitus est,& anno retro: proximo possedit, possidere ipsi liceat. Interdicere etia is dicitur,qui interdictum intendit. Vlp. de Tab. exhibendis, Si neque amouerit tabulas, neq; celaverit, sed idcirco eas alii tradiderit, ne eas interdiceti exhiberet. Idem alibi Cum ipso interdici debere dixit, pro Interdicto agere. Sic autem serme Interdicere is dicitur,qui interdicto agit, ut Damnasse reum ad iudicem is dicitur,qui damnandum curauit,ut alibi diximus. Tuo gladio tua de so coficitur. Id est,Tua exceptione causa tua iugulasti. In meis castris praesidiisque versaris, mea est ista defensio, ego hoc vociferor.Verba sunt Ciceronis. Id est, Desensionis tuae mucronem ego in causam

tuam repercutio: tu contra me stas,& tamen a me loqueris. Hoc quod tu excipere instituisti, ego tibi refero,vicissim excipiendo.Cic. Hic est mucro de- sensionis tuae, in eum ipsum incurrat causa tua necesse est. Possessione deiectus ex decreto vi interdicti restitutus est. Non ad meam petitione confirmandam hoc attuli, sed tuae defensioni r serendum censui. Hoc est. Replicatione dicendu . Ex Cicerone pro Cecinna.

Idem Cic. At enim Sylla lege tulit.Vt nihil de illo tepore,de illa calamita-

70쪽

FORENSI A. i

te querar, hoc tibi respondeo, ascripsisse eundem Syllam in eandem legem,

siquid ius non esset rogari,eius ea lege nihilum rogatum.Tale est,cu in arestis ascribitur, Siquid est autem hac eadem de re alibi iudicio controuersum. eius nihil hoc a resto comprehensum curiam censuisse. Nihil eiusce rei hac sententia praeiudicatum.

Tu quod petis, tuo dicto vel secto tibi abiudicasti. Id est, Id dixisti aut secisti quod ius non esse ostendit, quod petis, tibi adiudicari. Perfugium carceris, Est bonis cedere et & Perfugium poenae legum, Solum

exulandi animo vertere.

Sanctitatis loci praesidio mulctare, vulgo vocat Immunitate privare . Sanctitas loci Perfugium facinorosae multitudinis. Asylum Graece dicitur. Obstruere, vel occludere perfugium , subducta& meditata ratione caedem

perpetrantibus.

Subterfugiendae mulctae gratia recitationi nominum in curia anteuertere,& vltro herbam serensem dare urgenti aduersario, vel quoquo modo decidere prouocatoriam controuersiam. Acquiescere appellant. Testes testium refutatorii,&fidei testiu Derogatores, Reprobatoris probatoriorum.

Rogare testes, & Testes rogantur ab inquisitore, & ad rogata respondent,& interdum ultra rogata,& ibi dicunt testimonium. Cic. pro Flacco, Itaque videte,quo vultu, qua constantia dicant: tu intelligetis,qua religione dicant. Nunqua nobis ad rogatu respondet, semper accusatori plus quam rogatu . Nunquam laborant quemadmodu probent quod dicunt: d quemadmodum se explicet dicendo. Loquitur autem Cicero secundu more antiquum, quo testes ab actore At reo interrogabatur cora iudicibus. Quint. lib. s. de interrogadis testibus loques, In utroq; aute genere summis artibus interrogatis opus est. Na si habet teste cupidis laededi, cauere debet accusator ne cupiditas

eius appareat, nec statim de eo quod venit in iudiciis, rogare, sed aliquo circuitu ad id peruenire. Ide, Hoc aute iis teporibus, quibus testis non nisi post finitas actiones rogabatur, & sacilius & frequetius fuit. Caeteru quod Cicero in proximo exemplo dixit, Nunqua laborant quemadmodum probent quod dicunt mon hoc significat quemadmodum doceant, sed quemadmodu probabile seu testimonium esse videatur,&quam causam reddat testimonii sui. Is cui denuntiati testim Gnii dies testibus locusque condictus est, obire die, locum, horamque debet: alioqui per eius absentiam secta, atque rata sunt,acsi praesente eo secta essent. Consiliarii etiam aduocati dici possunt,quorum consilio res in iudiciis co-trouersas deducimus.Cicero Letulo, Sed certe &ego te auctore sapietissimo,&tu me costiario no imperitissimo, fideli quide& benevolo certe usus esses. Idem in Ver. Interea iste perturbatus,& iple & eius amici & consiliarii. Idem ad Atticum. Itaque initur ratio aedificandi cosiliario & auctore Vestorio. Verum ei qui in foro negotiti habet, longe promptius est cosiliarios inuenire, quam auxiliatios, ut verbis utar Plauti. Regum etiam sunt consiliarii. Idem ad Lentulum, Totam istam rem non inuito rege costiariisque eius, esse cor-

SEARCH

MENU NAVIGATION