장음표시 사용
61쪽
38 GR. NYSENI CONCIONEssecernat naturaq, comunis ex iisdem ostedatur actionibus; firma sit pia de utriusque diuinitate opinios ut
personarum numero trinitas existat, in diuersaeq; n
turae partes non diuidatur. Quod cum ita omnino sit, quae illorum dementia est, qui Spiritum sanctum oppugnant an fortasse hoc, adueniat, ad dignitate imminuendam ualere opinanture Deinde an non isti magnum Dauidem audiunt, qui patrem precibus ad se uenire contendit , clamatq;: Veni, ut salvos facias nos. ergo si patrem aduenire salutare est, quo modo,
ut spiritus adueniat, hoc ignominiosum est si peccatum expiare, id pro signo habent imminutae dignitatis e tu audi perfidos Iudaeos,qui peccata remittere,hoc solius Dei esse clamitant. id hic, inquiunt, loquitur blasphemias quis peccata potest remittere, nisi solus Deus Ergo Deus si peccata remittit; si filius mundi peccata tollitisi Spiritus sanctus peccata eorum absterget, qui maculis illorum obsolescunt: quid ad haec dicent ii, qui uitam suam oppugnant At in nos adueniat, praestoq; nobis sit Spiritus sanctus, qui eluat
sordes nostras, atque idoneos efficiat nos, ut diuinas illas & caelestes suscipiamus cogitationes, quae precum ope adhibita nobis ostenduntur uerbo Dei, cui gloria potentia ue in saecula saeculorum. Amen. CONCIO IIII.
E DIC V M quendam audiui, qui de ualetudinis habitu naturaque erudite diis rebat : neque fortasse, quae ille commemorauit, sunt a recto animi nostri statu aliena. nam elementa, ex quibus nos compacti sumus , cum modum ac temperationem abiecerint; hoc ille assi mabat
62쪽
DE ORATIONE DOMINI. 3smabat mali cuiusdam habitus initium causamque ex stere . contraque si quae perturbata, ab ordine suo discesserunt, rursus ad naturalem redeunt temperationem; id asseuerabat omnis causae morbum efficientis
esse medicinam. Atque eam ob causam illud considerandum esse hic arbitrabatur, quae maxime in nobiscum illa ordine perturbata sint, sua praepotenti ut infirmam efficient eam auxilii partem, quae a contrario elemento ad tuendam ualetudinem consertur. Verbi causa, si calor superat; ut ea pars adiuuetur, quae inferior est; quod ue calore exarescit, id humore perfundature ne materia cum sensim deficiat; caloris uis, quae per se consumitur, omnino in se arescat, planeque restinguatur. pari ratione in reliquis, quae in nobis contraria cernuntur; in iis quidem, quae modum excedunt, ut illa superandi uis consistat; parti, quae superatur, opem arte adhibita afferre debemus: ut rebus his ita constitutis, elementoque aliquo aequalem alterius portionem non impediente, commoda corporis constituatur u
letudo; cum natura scilicet ex praepotenti ut non in uarietate inaequabili uersetur. Qi reum sane tam longe repetitum orationis exordium e sertasse no a proposito remota est haec praecepti ratio, neque Ionse disturusta est ab eo argumento, quod nos primum uiscepimus ;nam ad contemplationem illud propositum est, quod orando dicimus, Fiat uoluntas tua . Quam uero ob causam huius, quod ad medicinam pertinet, praeceptimentionem fecerimus; ex iis, de quibus deinceps disputatio fiet, nos sane aperiemus . Genus humanum sana aliquando integraque mente fuit; utpote cum elementa quaedam, hoc est animi motus aequabili inter se
temperatione constarent, naturae consensere rationi.
63쪽
o CR. NYSENI CONCIONES Sed postea quam appetendi uis uehementior esse compit, tum quae in contrariis rebus cernitur affectio; nempe continentia,uicta est ac superata ab ea parte, quae uiribus praestitit ; cum nihil sane esset, quo immoderata reprimeretur uis illa appetitionis, qua homines ad res turpes, & ad ea, quae minime decent, praecipites re
huntur ; quo fictum est, ut perniciosa illa peccati pestis in naturam inuaserit hominum. Quare is, qui
animi morbis uerum affert remedium i quiue in hac humana uita est ob aegros homines uersatus, cum morborum causas hac deprecandi ratione amoueat, in pristinam nos quidem mentis sanitatem restituit: mentis autem sanitas, rectus est quidem explendar diuinae uoluntatis quas cursus; quemadmodum sane contra
ab eo diuino cursu desistere, hoc ipsum animi morbus
est, qui morte terminatur. Itaque quoniam optima uiuendi ratione in paradiso relicta , nos mente tum infirma facti sumus; cum illud scilicet contumaciae uenenum copiose hausimus; eamque ob causam quoniam mortifera hac morbi ui est natura superata su rus quidem medicus praesto fuit, qui malo contrariis remediis depulso, ut artis medicae ratio praescribit; eos, qui in morbum inciderant propterea quod a Dei uoluntate se abduxerunt; rursus hos a morbo liberat; cum diuinae sese uoluntati coniunxerint. Nam haec precandi ratio est medicina peccati, quius quasi mo bo uexatur animus: quandoquidem qui animi dolore cruciatuque agitatur, precando cu in haec uerba erumpat; Fiat uoluntas tua: is omne ill*d prius uitae genus, quod a Dei uoluntate abhorruit, necesse utique est accuset, cunctaq; haec confitendo ita percurrat: Quoniam superiori uitae meae instituto propensa in contra-l rium
64쪽
rium uoluntas me ad id impulit, ut male impureque
egerim , sceleratoque tyranno operam nauauerim, inimicique sententiam quasi carnifex aliquis ego sin contra me ipse executus: id propterea cum huius tandem calamitatis meae misericordia commouear; illud quarum Domine, ut in me fiat uoluntas tua. nam ut in a ditis obscurisque speluncis nullae, introducto lumine, tenebrae sunt; sic si tua erit in me uoluntas; mala omnis &absurda illa quidem consilii deliberatio in ni hilum plane recideti siquidem effrenatam impotemtis animi appetitionem temperantia reprimet; super hiam exhauriet humilis illa animi affectio; arrogantiae morbo remedium afferet modestia; caritatisque& amoris uis infinitam repugnantiam malorum tumbam ab animo repellet . haec enim caritatis uirtus in
me si inest, tum odium recedet, inuidia, ira, furor animi impetus , insidiae, simultas , iniuriarum mea moria , ulciscendi libido, cordi sanguinis suffusio, senisus oculorum iniquus, & omnis denique eiusmo di malorum caterua amoris, caritatisque ui in nihi
Ium plane occidit. Itaque aerio illa, quae in explenda diuina uoluntate uersatur, duplicem idolorum cui tum reiicit, tum insaniam,scilicet selsae idolorum superstitionis; tum auri argentiue cupiditatem, quae prothetarum uocibus idola appellantur. Ergo fiat uo untas tua, ut Diaboli uoluntas consiliumque rem guatur. Sed quare hoc precamur, ut Dei ope optumum nobis sit animi propositum e quoniam postea ruam uitio debilitata est hominum natura, ad boni eligendi rationem latis imbecilla est. nam ut ad malum homo procliuis admodum est, non ita tamen tacite rursus ad boni redit rationem: id quod in com
65쪽
a GR. NYSENI CONCIONE sporibus etiam intelligi ac percipi potest. Qui enim
integra corporis ualetudine utitur; ut nullo sane negotio in morbum is incidit ; non sic tamen qui mor, bonisectusi est, ualetudinem facile recuperat . quandoquidem quis nuper optima erat ualetudine, pe uel is minimo accepto uulnere in ultimum uitae periculum uenit. serieque uel una febriculae accessione,
quae statis certisque diebus fit, omnis restincta est uis corporis r uenenoque uel exiguo degustato, aut alia quis plane me nus est, aut Parum ab hoc ipso discinamine abfuit, factumq;: saepe esst, ut serpentis morsum, aut aliquem uenenatae bestiae nctum, aut prolapso
nem, aut casum, aut copiosiorem, ac natura capere
possit, cibum, consecuta sit uel mors, uel grauis aegro: tatio. at uero morbum depellere, id uel difficillime excogitatis adhibitisque medicinae remediis fit, si modo etiam confieri polliti. Quare cum ad uitium nostia procliuis feratur appetitio, adiutor nullus nobis opus est, quoniam per se satis nostrae uoluntatis inclinatione uitiosa perlicitur actio. sin autem ad id, quod fieri satius est, animi uoluntas propendet ; hoc ipso in
gynere operae pretium est Deum inuocare, cuius opeguxilioque optimae rei expleatur cupiditas. Quamobrem quoniam uoluntas tua, Domine, omnino mentis est sanitas; ego uero cum carnis consentiam sensibus, tum peccati sim laqueis irretitus, id propterea uirtutis tuae ope quaeso fac, ut optimae huius uoluntatis munus ego reue exequar; hacque ratione iustitiam ac
pietatem colam: a uitiisque me omnino auocem . nam uno uoluntatis nomine uniuersae reliquae generatim continentur uirtutes, singulaeque res, quae ad bonum reseruntur,iappellatione diuinae intelliguntur
66쪽
DE ORATIONE DOMINI. Duoliuntatis. At quid sibi uult horum uerborum additamen tu e Sicut in caelo & in terra. Fortasse Dominus aliquid sentire uidetur his uerbis, quod grauius est; quarudamq; forte diuinae metis praecepta tradit, quae naturae creatae contemplanda reliquit. Ego uero quod sentio, eiusmodi est. Natura creata illa quidem, quae ratione praedita est, partim corporis expers,partim corpore cta stat. Angeloru quidem naturi non corporis est astriacta uinculis; alterius uero naturae nos homines sumus. Natura igitur, quae a corporis figura uacat; corporis
scilicet illius, quod solidum est, quodq; suo pondere in terram mouetur; illa quidem animo solo comprehenditur ; cum ue sponte sua, & leui secilique motu in sublime seratur; in caelestibus uersatur domiciliis. Alitera uero ( quoniam corpora nostra terreni generis coagnatione iunguntur; necessario est hancsertita uitam, quae e terra, quasi limi sorde Lecoque costat. Haec cum ita Dei consilio constituta sint; quo haec eius uoluntas
prouidentiaque spectet, haud equidem scio, an ad illud , ut omnem scilicet naturam creatam sibi concili ret; quo neque terrena haec nostra altitudinum cael situm; neque caelestis illa rerum terrenarum omnino expers esset: utque ex hac hominum fabrica utrumvelemetum inter se societatem earum rerum iniret, quae in uno atque altero inesse intelliguntur: cum & aniamus rationis particeps, quiue caelestium illarum memtium cognatione iunctus uidetur, terreni huius corporis domicilio utatur; & caro haec, quae e terrae limo concreta est, in caelestem illam tum migret animi sedem, cum omnium in integrum restitutio fiet . Nam, ut est
apud Paulum, Rapiemur in nubibus obuiam Domino in aera, & sic semper cum Domino erimus. Quare iuei F et hoc
67쪽
GR. NYSENI CONCIONAshoc quod diximus, sue aliud praeter hoc prouisum sit
sapientia Dei: omnis quidem natura, quae ratione utitur , duplicem hunc uitae cursum tenet; ut quae mi ris expers est natura, caelestem illam beatae uitae sitast cuia rationem: quae uero carnis est astricta uinculis, haec quoniam terreni huius generis cognatione ten tur, in terris plane uersetur. Sed utrique tamen naturae aequaliter boni honestique insita est attributauecupiditas: paremque utrique tum summam liberi arbitrii potestatem, tum ab omni necessitate solutam uoluntate is dedit, qui uniuersi conditor est, ac moderator ; ut libera quadam consilii deliberatione regatur& gubernetur id omne, quod ratione est menteque ornatum. Sed caelestis illa uita ab omni uitii labe pura est ; neque in instituto uersatur earum rerum, quae sibi
repugnent; in hoc autem uitae terrenae genus motus
omnisi affectioque uitiosa undique iis rebus inu dit, quae naturam maxime attingunt humanam. Iccirco caeleste illud sanctarum mentium uitae institutum uitio carere, ab omnibusque peccatorum tardibus a horrere diuinis est proditum litteris. quae uero cuque res a bono semel separata, mali naturam suscepit; eaxes omnis quasi faex quaedam & sentina in communem hanc confluxit uiuendi consuetudinem; ut homines illius sordibus inquinati diuinu ueritatis lumen, eiu modi rerum sordidarum tenebris obscuratum, ipsi minus contueri possent. Quare si uita caelestis illa quidem ab affectionibus uitiisque uacua est,intvaque Plane & incorrupta: haec uero misera uita si tamitatibus uariisque perturbationum quasi fluctibus o
ruta est, illud certe ex hoc perspici atque intelligi liacet, benigna Dei uoluntate fieri ; ut illiua uitae caelestiss
68쪽
DE ORATIONE DOMINI rsiis , quae integerrima est , actiones nos redie ex quamur. Nam ubi malum non est, bonum utique sit oportet. Nostrae autem uitae genus cum illorum bonorum semel usum amisit, a Dei etiam uoluntate tum plane defecit. Quamobrem hac precandi ratione ad illud erudimur; ut uitae nostrae uitioru sordes sic elu
mus, ut in nobis ita propesia Dei uoluntas libete ostendatur, qualis in caelestibus illis mentibus sane apparet. Verbi causa si quis dixerit; quemadmodum in thronis, principatibus, potestatibus, dominationibus, in
omnique caelesti exercitu volu tatis tuae,Domine,actio
apparet; quoniam malum nullum impedit, quo minus bene ab iis agatur ; ita perfecta etiam in nobis stratio boni, ut omni uitio sublato, ea recte in mentem nobis ueniant, quaecunque tu a nobis fieri uis. At aliquis quasi aduersarius obiiciet : quo pacto fieri potest, ut qui e carne & sanguine effecti huius uitae usura stuuntur, illam perses uitae integritatem praestare po
sint, quae in diuinis mentibus corpore carentibus et cet, cum praesertim infinitis curis, quae ad necessarios uitae usus pertinent, mens hominum depressa iaceat e
Iccirco quod ad propositam quaestionem difficile uidebatur , id ipsum, utpote cum omnem plane dubitati nem tollat, aperiri explicarique iis uerbis opinor, quae sequuntur . Nam quod panem Dominus quotidi num nos petere iubet, illud omnino nobis praescribi
censeo; ut teperantia, animique moderatio, recta adhibita ratione, cum illa natura adaeouetur, cui nihil
omnino deest. no enim precibus illud Angelus a Deo petit, ut sibi cibus suppeditetur, quia naturam ille assecutus est eam, quae rei eiusmodi non indiget. Homo autem panem petere iubetur, quoniam quod exhaustum
69쪽
stum est, illius rei eget, quae omnino reserciat. Nam humanae uitae status caducus est, recreeturque necesse est; cum pro eo quod consumptum est, illud omnino expetat, cuius uis sane reficiat. itaque qui ad naturae usum spectat, neque inanibus curis ad ea distrahitur, quae minime necessaria sunt; non multis quidem partibus hic Angelorum uitae rationi inserior erit; cum copiam illorum, qui nulla amplius re indigent; parsim nia sua assequatur. are cum ad Deum ita loquimur: panem da; iubemurra nos solum petere, quod ad coraporis naturam tuendam satis est; non delicias, non mpes, non conchyliatas uestes floribus intextas, non ornatum aliquem auro insignem, non pretiosorum lapiadum fulgores, non uasa argento celata, no ampla praedia, non legionum imperium, non ciuitatum aut gentium principatum, non equorum boumque armenta, reliquiue pecoris magnam vim, non seruorum numerum, non forensem splendorem, non columnas, non signa, non peristromata, non musicos cantus, nec
ouidquam denique aliud eiusmodi; cuius ui a rerum diuinarum cura, quae longe omnium princeps esse debet, abstrahatur animus: sed panem petere iubemur, Vide quam late pateat haec philosophadi ratio, quam-ue multa praecepta hac uri exigua uoce comprehendantur e quas iis, qui ratione intelligetiaque praediti sunt, aperte ita loquatur. Desinite, Homines, reru inanium cupiditatibus distineri; desinite laborum molestiarumque materiam, occasionemque uobis ipfs augere. Exiguum sane est, quod naturae debetis; cibum scilicet debetis carunculae uestrae: quae res tum modica est, tu facile c6paratur,s naturae necessitas spectatur. Quid igitur est, cur grauiora,pluraq; multo uobis onera imponitis
70쪽
DE ORATIONE DOMINI. ponitis Quam ob causam tot tantisque obligati . num uinculis uos astrictos ostenditis e qui argentum ei ditis e qui fodinas ouaeritis e qui fulgentis auri uestigia indagatis ut iis scilicet inuentis uenter, qui est perpetua rerum hirudo, deliciis circumfluat E Huietamen dumtaxat panis debetur, quo corporis expletur necessitas. At tu ad Indos proficisceris; barbarici te maris periculo committis; quotannis nauigas, ut rebus inde importatis condimenta cibis copares; neque consideras, suavem illum cibi gustatum non transire pes ti fines. Eodemque modo quod aspectu, quod od re , quod oris specie suave est; hoc eam sensui praebec uoluptatem, quae uel breuissima est, ac de repente interitura . Ultra autem palati fines indistincta est
earum rerum, quas comedimus, differentia , cum eas omnes naturae uis in laetorem commutet . Vides oblanioru condimenta quo spectent, uides qui sit finis illis
propositus, quorum animus est in patinis. Tu panem pete propter usus uitae necessarios . hic enim corporis necessitati lege naturae debetur. cetera uero, quae prae, ter hunc delicatorum hominum uoluptatibus inuenta sunt, ea ad Eiraniorum semen pertinent. patrissimilias semen si umentum est, ex humento panis conficiatur. EiEania autem deliciae sunt: EiZaniorum semina iuxta fiumentum inimicus sparsit. At uero homines cum rerum necessariarum munus ipsi naturae praestare omnino negligant, hi re uera, ut quodam loco euam
gelii litteris proditum est, sussocantur inanium rerum libidinibus, nullumq; fiuctum utique pariunt, cum in illis ipsis perpetuo eorum sit occupatus animus. Fortasse aliquid etiam eiusmodi Moses, quibusdam ue borum inuolucris, de ea uoluptate, quae gustatu capi,