장음표시 사용
71쪽
additur species diapason octava Quomodo autem ex his speciebus modi sive toni proveniant, nunc disseremUS.
Capitulum Bounctum. De origine tonorum. diapason igitur consonantiae speciebus, ut ait Boetiust,
existunt qui appellantur modi, quos eosdem tropos Vel tonos nominant. Sunt enim tropi constitutiones in totis vocum ordinibus vel gravitate vel acumine differentes. Constitutio vero est plenumJveluti modulationis corpus ex consonantiarum coniunctione consistens Appellat enim Boetius hos modos nomine proprio distinctos. Unde dicit ipse: quo enim unaquaeque gens gaudet, eodem nomine nuncupatus est, ut Orius, quia Dorici eo gaudebant, sic appellatua est et ex prima specie diapente et prima specie diatessaron infensa supra diapente constat, scilicet in et ha, quam diapason in quarto loco locatam diximus esse. Cum autem haec diapente habet sub se diatessaron remissa, idest di, appellatur hypodorius, quia subdorio collocatus est. Secundam vero speciem diapente cum secunda diatessaron intensa ut ea i m appellat phrygium, quia apud Phrygios erat in usu. Sin Ver secunda species diapente secundam sub se remittat diatessaron, hypophrygius dicitur ab ipso ut bdiatessaron remissa. ertiam vero diapente cum tertia diatessaron intensa appellat lydium, quod in Lydia, unde usci trahunt originem, maiori cum gaudio hequentabatur in f diapente, kn di fessaron infensa. Quod si diatessaron non supra sed inha tenuerit, hypolydius nominabitur rations praedicta in f diapente, o diatessaron'. Quarta ero diapente species cum prima diatessaron intensa caret nomine proprio. Sed quia iuxta lydium proposita est, xolydius est appellatus ut diapento intensa, is diatessaron intensa. Quod si diatessaron supra se non intenderit, sed sub se remiserit hypermixolydius est nuncupatus ut m diapente, id di
fessaron remissa. Inst. vis. IV, 15 ed. Hedlein, p. 341,19 j. Inst. Μus Ι,1 ed. Hedlein, p. 180,1 ff. . it. Facilius introducuntur ad ian cognitionem iuvenes 4nstitutione Guidonis quam solis alphabat litteris ibi dispositis.
72쪽
Propter hanc igitur conformitatem tam in re quam etiam in nomine Graeci et etiam nostri antiqui tantum quatuor esse dicunt modos, quia species diapente quadruplex est. Et sic prima species appellatur protus graece, quod latine primus interpretatur secunda deuterus graece, latine secundus tertia tritus graece, latine tertius; quarta tetrardus graece, latine quartus. pag. 42 Quando igitur protus diatessaron habet supra se dicitur protus autenticus, ideat primus auctoralia sive magister. Sed si di fessaron au se recipit autentica carens elevatione, plagis protinuncupatur idest collateralis vel discipulus, ut dicunt moderni. Quod si utrumque habuerit, mixtus dicetur. Sic et de aliis tribus intellige. De hac tamen mixtione nunc superficie tenus dicimus, quoniam tantum de ipsius diapason speciebus tractamus, ex quibus illi octo proveniunt toni. Quando vero isti toni suam quisque implent diapason singuli perfecti sunt. Si vero deficiunt, sunt impe fecti si superabundant, superflui. Non autem sunt plusquamperfecti, ut Ugolinus asserit et Johannes de uris, quem ipse nimium laudat, ac archetus reprobatus a fratre Johanne . Ego enim dico tonum, qui implet
suam diapason nec plus nec minus, esse perfectum. Qui autem excedit vel deficit, imperfectus est superfluitate aut diminutione . Istos enim octo modos modem sic appellant, ut protus autenticus dicatur primus, eius plagalia secundus, deuterus autenticus tertius, eius plagalis quartus, tritus autenticus quintus eius plagalis serius, tetrardus autenticus septimus, eius plagalis octavus. Sed videndum nobis est, quomodo tropus sive modus intelligatur, utrum scilicet simpliciter intendendo diapente, intendendo Vel remittendo diatessaron, vel a prima voce des ab inferioriusque ad superiorem per omnes intermedias vel alio quodam modo sit procedendum in cantu, quoniam, sicut quatuor differentes posuimus, ita in cantu differentiam teneant, erit necesse. Qualitas enim unius in modum historiae recto tranquilloque fertur in cursu Alter vero anfractibus et saltibus concinitur, altergarrulus. Alius autem severus in sublime vocem extollens audientium animos elevat, alter vero placidus laetitiam indicans morum.
Gemein is Johannes Carthusinus. NH. Cousae maher Scriptores IV 324 a und 349 b. 3 lectitiam. Haec opinio, licet veritati adhaereat, facile posset impugnari.
73쪽
Ex quo notandum ost, quod musicus motus ab ipso modo proto
scilicet vel deutero aut alio qualitatem trahi et differentiam. De his ergo singulatim dicendum in pag. 43ὶ
In quo musicae mundanae humanae ac instrumentalis per tonos conformitas ostenditur. TSΤΑ etenim musica instrumentalia maximam habet conformitatem
et similitudinem cum humana mundanaque Cum humana ubdem hoc modo nam quatuor illi modi quatuor complexiones hominis movent. Unde protus emati dominatur, deuterus Vero colerae, tritus sanguini, tetrardua autem segnior et tardior inelam choliae Protus ipse modus ema movet a somno excitando et sic eius figura colore cristatino depingitur, quoniam coelum crist linum ex aquis fertur esse factum, quod elementum stema creat. Sed ponimus cristasinum et non aliarum aquarum colorem, quin non omnes homines ematici sonum suavem perpendere Valent.
Sod viri ingonios et sicut cristallum perspicui, qui, cum aliqua tutum aut cibo sive crapula aut aliquo alio extrinsecus accidenti flemate gravantur, soporem aut aliquam pigritiem inducente vel tristitiam proto modo personante allevantur. At vero suus plagalia contrario modo as hahet. Nam primus totius, ut dicit Lodovicus Sancti est mobilis et habilis ad omnes affectus, scilicet optabilis ut in canticis. Secundus vero est gravis et flebilis o miseris et pigris maxime conveniena ut in threnis si lamentationibus Ier miae. Ex tristitia enim somnum ob flegmatis motionem provenire non dubitamus. Undo illud erant oculi eorum gravati prae tristitia. Erat autem pythagoricis in morem, ut, cum diutuma in somno curas resolverent, hypodori uterentur, ut eis lenis et quietus somnus irreperet. Experrecti vero orio stuporem somni confusi nemque purgabant scientes nimirum, ut ait Boetiust, quod tota nostrae animae corporisque compago musica coaptatione coniuncta est. t ut sese corporis affectus habet, ita quoque pag. 44 pulsus cordis motibus incitantur.
74쪽
Deuterus Vero modus coleram movet incitando et ad iracu
diam provocando. Inde ergo igneo colore depingitur, quia seVerus est et incitatus in cursu suo fortiores habena saltus, ut suo loco dicemus. Hic tonus hominibus superbis, iracundis et elatis, asperis et saevis maxime convenit, et eo gaudent. De hoc dicit Boetiusi: qui asperiores sunt, Getarum durioribus delectantur modis qui Vero mansueti, mediocribus Boetius hoc ton dixit iuvenem Τauromenitanum incitatum, ita ut scorti fores frangere accingeret, at hypodori fuisse sedatum. ius vero plagalis idest onus quartus dicitur blandus, garrulus, adulatoribus maxime conVeniens, quia in praesentia verbis blandis homines mulcent, sed in absentia pungunt.
Ita hic tonus videtur esse lascivus alae enuatate tamen et quandoque incitativus secundum mixturam. Τritus autem tropus autenticus sanguinis dominium obtinuit.
Ideo tonus isto a beato Augustino dicitur delectabilis, modestus ot hilaris, tristes et anxios laetificans, lapsos et desperatos reVocans. Ideo sanguineo colore depingitur. De hoc dicit Boetius, quod Lydii, qui maxime iucundi sunt et laeti, hoc delectantur et praesertim eorum mulieres, a quibus Russi exorti dicuntur, qui maxime choreis et saltationibus oblectantur. Eius Ver plagalis est pius, lacrimabilis, conveniens illis, qui de facili provocantur ad lacrimas, quia voces habet maxime coadunatas, ut dicetur in eodem. Tetrardus vero autenticus partem habet lasciviae et iucum ditatis partemque incitationis varios habens saltus et mores ades scentiae repraesentans. Ideo melancholiae dominium tenet, quandoque scilicet resistens, quandoque vero adaugens et hoc secundum commixtionem, quam cum aliis facit, ut paulo post dicetur. Propterea luteo colore semicristatino depingitur. Hagalia vero eius suavis et
moratus atque morosus secundum modum discretorum, ut Ambrosius
refert. ovent igitur optimus et octavus melancholiam modulo suo tristes homines atque remissos ad medium adducendo, videlicet autenticus incitando, lagalis vero laetificando .m his igitur patet musicae instrumentalis et humanae convenientia. Quod autem musica mundana cum instrumentali maximam
75쪽
proslambanomen usque ad mesen disponitur ordo planetarum cum firmamento, ita ut Luna sit proslambanomenos, Hercurius hypate
hypaton, Venus par pate hypaton, Sol lichanos hypaton, Hars hypate
meson, Iupiter parhypate meson, pag. 45 Salumus lichanos meson,
Si igitur Luna proslambanomenos, Sol Vero lichanos hypaton, liquet istos duos planetas in diatessaron specie cantus collocandos atque ideo Lunam hypodorium, Solem vero dorium modum tenere. Ex quo liquido constat Lunam flematica et humida homini Laugere, Solem vero ipsa humida et ematica desiccare. Inde ergo isti duo planetae, quia principalia et luminaria sunt, primum
modum regunt cum secundo, hoc est protum autenticum et lagalem proti. Nam dorius primus autenticorum recte Soli comparatur, quia principatum tenet inter omnes modos sicut Sol inter omnes planetas. Nam omnes exhalationes terrestres et apore marini solaribus radiis elevantur, ex quibus impressiones meteoricae creantur. Convenientia igitur inter Solem et Lunam clara est.
Ista lucet nocte, ille noctem fugat hypodorius somnum ducit, dorius vero expellit. Concordant ergo et loco et conformitate in diates-
Μercurius vero hypophrygium reget. Nam iste modus adulatorum est, qui Viciosos et sapientes probosque aequo modo collaudant et ad utramque partem facile convertuntur, hoc est ad lamentum et ad laetitiam, ad incitationem et ad sedationem, qualis est natura Mercurii, qui cum bonis bonus et cum malis est pessimus. Μars Vero phrygium tenet, qui totus colericus est et iracundus; nam omnia mundi bona iracundia sua conatur destruere. unctus ergo ercurius cum eo aut in aspectu quodam ita malus est sicut ipse Mars Nam ille ense Vulnerat, iste vero lingua. Hypolydius ver ipsi Veneri est attributus, quae fortuna est, feminea tumsu, quia provocat ad lacrimas pias quandoque Lydius vero Iovi fortunae majori, qui homines sanguineos et benevolos creat mitesque atque iocundos, recte comparatur, cum semper gaudium notet. Convenientia cum Venere in diatessaron atque in bonitatis fortuna concordant nec differunt nisi vocum differentia. Inferior enim vox non ita dulcis est sicut acuta neque SuaVis. mxolydius vero attribuitur Saturno, quoniam circa melancholiam versatur 'permixolydius vero totaliter ponitur castalinus, quoniam
76쪽
coelo attribuitur stellato sive firmamento. Nam hic modus super omnes alios habet quandam insitam dulcedinem cum venustate et immunis est ab omnibus qualitatibus et omni negotio conveniens. Guido et Oddo dicunt ipsum gloriam repraesentare nec multum doscendunt ut dicunt per septem aetates discurrentes laboramus, in octava vero requiem ab uinibus laboribus expectamus. Ex his ergo patet, spag. 46 sicae humanae et mundanae cum instrumentali convenientia. Sed hoc superficie tenus dictum est, in secundo enim et tertio libro multa sumus dicturi. Haec autem hic posuimus, ut interim animum lectoris assuefaciamus et illi ignorantiam negationis auferamus. atet igitur ex dictis comparationibus et auctoritatibus unumquemque tonum diversam ab altero qualitatem habere. Quod si adhuc idem certius probare libet auctoritate et comparatione per id, a quo musica traxit originem, ut Hesiodo placet, musas novem filia Iovis et memoriae taliter disponemus, ut eam, quae bella narrat, arti tradamus et sic ton phrygio, ita et eam, quae tragoedias sive caedes commemorat, Saturno ac per hoc mixolydio, quae vero laetitiam indicat, Veneri. Et sic unamquamque musarum locis debitis collocabimus secundum artiani tΜacrobii auctoritates. Sic et unicuique versum imponemus per
quem convenientia cum musica denotetur. Disponemus ergo eas
sic, ut halia silentium teneat sicut erra. Deinde Clionem Lunas attribuemus, sed Cassiopen Hercurio dicabimus coerpsichoren Veneri ingemus. Melpomenen Sol decolorabit, Erato artem incitabit, Euterpen Iupiter benevolam facit et laetam, olyhymniam
vero Saturnus contristat. Ultimae vero Maniae coelum stellatum dabit decorem ac requiem. Cum igitur a prima idest a silentio ad ultimam circulum facimus et ad secundam totum concentum remittentes recurrimus, hypodorium procreamus. Quemadmodum igitur de istis fecimus, de oliquis faciendum esse arbitramur, ita quod spiras facere non cessemus, donec ad ultimam musam per-Veniamus, a qua superflua, si fiat, erit intentio, quoniam replicatio prioris est, ut Rogerius a peron asserebat esse crisim Vocem illam supra eten hyperboleon additam et cor h, quae sub proslambanomeno. Ipse etenim, credo, in die haeretico artem totam composuerit, et cum ad comph pervenit. ipse cum tota corruit.
77쪽
Namque probatum est istam musam silentium, aliam vero ultimam vocem altiorem tenere. Nos vero caveamus ab antiquitate auctore aliquid transvertere. Erit igitur prior vox proslambanomenos, ultima vero et hyperboleon, in quorum omnium exemplum subscriptam subiecimus figuram.
Ex hac igitur figurae dispositione patet, quare tropi dicti sint,
quia unus scilicet ex alio procreatur. Namque istorum sic ordo procedit, ut, si quis primam speciem diapason a proslambanomeno in mesen cum his, quas extremae voces medias claudunt, in acumen
intendat ton hypateque hypaton eodem tono attenuet ceterasque omnes tono faciat acutiores, acutior totus ordo proveniet quam fuit, priusquam toni susciperet infensionem. Erit igitur tota comstitutio acutior effecta hypophrygius modus, et in aliis quidem similis est in acumen infensionemque processus. Non ergo tropi dicti sunt, quod in gravibus incipientes in acuta se transferunt Voces et ad finem recurrentes in gravibus finiunt, ut placuit Iohanni sancto t. liqui enim sunt, qui non in gravibus sed in acutis in cipiunt, ut paulo post dicemus de unoquoque singulatim pertractanteS.
Primum tamen quaedam omnibus generalia, per quae Rufus possit cognosci incognitus si sit, corrigi, si minus bene compositus exstat et de novo alim recte componere scire possimus, disSe
79쪽
cunda pars idest contras metus.
In quo notitia Vocum consonantium et dissonantium ponitur. ΤΑΙ ΙΤΕ hucusquo prosecuti fuimus, ut tantum de Vocibus su
cessive prolatis aliqua loqueremur. Nunc autem, quae illarum duae simul pluresve percussae sive cantatae consonent vel dissonent, breviter explicetur. Qualiter autem consonantia aut dissonantia aurem ingrediatur et utrum vera sit latonis opinio aut Nicomachi, quoniam speculativa est, in secundo libro iuxta ingsnii nostri vires declarare et diffinire conabimur. Nunc autem, quoniam practicos paulatim ad doctrinam hanc attrahere procuramus, re viter et quasi per modum corollarii ea, quae ad practicam pertinent, explicemus. Dictum est totum corpus musicae unam esse di Mon, qutae vocibus octo constat. Si igitur has octo voces invicem referendo declaremus, sufficiet os modum igitur doctrinae scias voces aequales concordare, idest unisonum. Secunda dissonat cum prima, tertia consonat primae, quarta sola cum prima discordat. Conco dat autem quinta et sexta, septima discrepat, aequisonat per optime octava Quemadmodum igitur fecimus ad primam omnes alias referendo, sic ad secundam et tertiam et ad reliquas, ita ut tertia dissonet cum secunda, quarta vero consonet et itaras ceteris hoc
modo ratus ordo monstrabit. Ut autem inconsonum sciamus evitare, consonum Ver eligere, dicemus discrepantes voces esse tres, videlicet secundam, quartam, VH. is tr Aron, Messirio III sol. 18 v.
80쪽
septimam secunda Vero maior aut minor, quia tonus aut embtonium; quarta similiter, quia diatessaron aut tritonus septima eodem modo, quia heptas maior aut minor. Sed concordantes sunt uessonus, tertia, quinta, sexta, octava De unisono tamen nulli dubium, quia idem a se ipso non differt. Nec propterea inter consonantia computatur, quia consonantia non est similium sed dissimilium in unum redacta concordia aut dissimilium sonus permixtus et conformis suaviterque auribus accidens, dissonantia Ver aspera, ut ait Boetius , et iniucunda collisio, quia uterque integer nititur pervenire nec alter alteri cedit, ut latius in theoricia demon strabimus. Est tamen unisonus in musica sicut unitas in arithmetica principium numerorum, fons et origo consonantiarum . Unisono igitur praetermisso dicemus species concordantes quatuor esse, scilicet tertiam, quintam, sextam et octaVam, quarum duae sunt perfectae, quinta scilicet et octava, imperfectae vero tertia et sexta. Imperfectae enim dicuntur, quoniam pag. 52 variabiles sunt', quia peradditionem semitonii vel subtractionsm consonantiam non mutant ', sed semper bene sonant, hoc est tertia dilonalis vel semiditonalis. Sed differt in hoc, quia illa dicitur maior ista vero minor. Sic de sexta dicendum diapente cum tono Vel cum semitonio est maior minorve. Octava ero nec augmentum recipit nec decrementum, quin dissonet et discordet, quia semper quinque tonos et duo semitonia vult habere nec plus nec minus; ideoque perfectissima Voc tu et aequisona, quia aeque Videtur sonare cum prima sicut uni- sonus. Unde si vir cum puer psallat, in unisono videntur et tamen sunt in octava Quinta vero si augmentum Vel decrementum recipiat semitonii, vel in sextae transit proprietatem vel in tritoni duritiem ac discrepantiam convertitur, qua propter perfecta quidem, sed non ut octava Alias autem rationes mathematicas in theoricis dicemus, quas practici non multum curarent, si hic poneremus, nec etiam recipere potuissent, quoniam oporteret illos prius scire proportiones et proportionalitates assentiant igitur rationibus dictis,
Debilis et admodum errone riatio. 'melius est, per mutationsm semitonii in tonum Vel e converso non mutant consonantiam; nam tertia per additionem vel subtractionem semitonii redigitur in quartam vel in secundam. Disj1jgod by