Disputatio critica de Annalibus maximis

발행: 1855년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

29 locum Clericus p. 4 , 556 sq. 564 sq. ita dipescit, ut

duorum fragmentorum alterum exhibeat ipsa annalium verba :quod campum Tiberinum gratificata esset a Tarratia Caia populo u alterum quod annales adnotavere v. Cur haec quoque Plinius non potuit depromere a quovis annalium scriptore,

velut Pisone et Antiate, paulo ante ab ipso laudatis, sed scripta Oportuit in solis annalibus maximis cs. Gellius I. ), quos, quod in tota hac re probe tenendum, in plurimis auctoribus suis Plinius ne semel quidem commemoravit CL lotgius p. 567 ann. 526. Atque haec de Plinio. Non diu nos tenebunt Florus et Asellio, quorum ille I. 10:u Tunc illa Romana prodigia atque miracula, inquit, Horatius, Mucius, Cloelia, quae nisi in annalibus forent, hodie sabulae viderenturm quae enim haec sit clerici p. 42, 552 sabula, nemo non videt Merae autem nugae sunt ad reliquias annaliummaaeimorium referre, ut retulit Clericus p. 15, 15 sq. 568 sq., Sempronii sellionis apud Gellium V. 18 verba, quibus alios esse annales stendit, alias historias, quidquid vult Clericus p. 7 videri hoc fragmentum, quod scilicet Niebuhrius, auctor iste popoearum , aut consuli omiserit aut neglexerit p. 151), primus ex latebris eruisse inque lucem protulisse l). Sed ad sellionem infra revertar. Iam Livium adeamus, in cuius historiis quum plus vicies

laudentur annalas, Clericus saepissime quidem agnovit Pontificum manum n, sed si adsit reverentia vero D, ragmenta annalium azimorum, digna quae reciperet, nonnisi quatuor

detexit, quorum nimirum illud IV. 7 10 sqq. unum sit, quod p. 1 cum testimonio Dionysii XI. 62 contuli. Alterum quum afferret clericus p. 546 coli. p. 12, 4, 121), haud scio an

I)memorare etiam Censorinum poteram, qui quum de die nat. XVII dicat: ν temporum si veterum revolvuntur annales o, mox laudaturus L. Pisonem, Cassium Heminam, Cn. Gellium, Valerium Antiatem, alios, Clericus testatur p. 118 . Censori .... indique vaguemens es aurienne Anna-tra , aperte intelligens marimos. In hoc certe cautior fuit Sarius, i. c. II p. 65l.

42쪽

risum movere voluerit. Quid enima Pro fragmento venditat, quod Livius testatur I. 52 2, Anci Marcii iussu Pontificem sacra publica ex commentariis Numae in album relata proposuisse

in publico. Tertium finxit temere p. 28 , si sq. 566 ex eo, quod legitur XXVII. . , ubi C. Flacco Flamini Diali, a L.

Licinio Praetore ius in senatum introeundi negatum traditur. Praetor, inquit Livius, non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat; nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpassen. In eandem sententiam inclinavit quidem, sed non abiit Becherus l. l. p. s), prudenter animadvertens, posse etiam Livium videri ita de sua persona locutum esse, atque universe

exempla respici vetusti temporis quo nihil magis et rationi consentaneum est et, ut p. 25 sqq. ex Cicerone esseci, veritati. Quid, quod a. U. 544 nec quisquam Romanus privatim scripserat annales, nec consecti erant, ut Cap. I ostendam, publici Tandem, ut de quarto loco Liviano absolvam 1egitur IV. 20. 8, ubi quaesivit Livius, A. Corn. Cossus Tribunusne militum a Consul a. U.

517 secunda spolia opima Feretri Iovis templo intulerit. Quo loco doctissima disputatione illustrato iam erigonius Animadv. hist VII Pontificum annales intellexit, quem tum alii secuti

sunt, tum Becherus l. l. p. 0). quidem argumentorum, quae passim attuli, nullum repeto, quo eam opinionem refellam, quum ipsa refellat loci ratio. Qui si ea in re sit error, inquit Livius, quod tam eιeres annales quodque magistratuum libri, et quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat idemtidum auctores, non post demum anno cum T. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum Consulem habeant, existimati communis omnibus est n. actenus Clericus p. 560 Liviana assert; reliquum testimonium addam. Nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri possit, quod imbelle triennium serme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium Consulem fuit adeo ut quidam annales, velut unesti, nihil praeter nomina Consulum suggerant n. Quorum alio loco

p. 5 memor clericus, carpens negligentiam Livii in citandis

43쪽

auctoribus suis, sic iudicat: Ubi venit ad tempora, post captam Urbem secuta, Livius saepius annales consulit; quos vero consulat, nunquam dicit si vetustiores annalesn, alii annales , VILI, 18 etc.). Nullo loco nominatim designat azimos. Livius, qui sibimet ipse saepe contradicit, in hoc saltem sibi voluit constare, ut, quum annale Pontificum tantum non totos interiisse tradat, eosdem ne semel quidem laudet n. CL id. p. 92 et 112, ubi etiam dubium movet, an Livio patuerit ad commentarios Pontificum aditus. Aut fallor, aut habes confitentem reum habes etiam, qui sibimet ipse miro modo non constet. Ut

autem scias, quam sint variae eruditorum sententiae, verba asseram Hartessii l. l. p. 35: Cum aliis tum ictori vindicanda sunt, si quae Livius aut in omnesn aut in vetustissimos naut in vetustiores saltem auctores cadere confirmat D. Suitamen iuris est Hartessius, qui primas tantum in Fabium deserat. Livio aliquoties laudatum. Aliter Lachmannus, qui quum annales azimos a Livio adhibitos neget I): Non enim cum annales antiquos laudat, inquit, de maximis illis intelligendum est cum Sallierio Hookio, aliis. Et haud scio an recte Beckius in pi-cris de II. R. antiquae sontibus Lips. 18l p. X ad hos etiam reserat ea, quae apud Gell. VI. 7 IL ii, Varron. L. L. V. 10 min. XXXIV. 6 ex antiquis annalibus asseruntur n. Quae Clericus sermo quidem probavit p. 54 2), sed ita secutus est, ut quae de

Regum primisque rei publicae temporibus a Livio narrantur, ple-0 Idem statuit rusius, dissert de fide iv I p. 43, 46. Uura

autem monumenta, a Lisio neglecta, recenset Lachmannus, de sonu Liv. p. 10 sqq. in cuius iudicio de Beckio apparet is recte ιν per errorem di

ctum esse pro omater.

2 Hunc locum supra cogitabam p. 20, nunc describam. ιν Tapoti que, Irin de Dire eorum neodore 'estius de primis Italiae colonis c. 10 ovaeautres eo italeuro seu merea, qui Frennen poti des extra certain des annales Dua eum qui son indique par res mola pontificales libri, o antiqui Annales, ou implemen Annales, je meherais pluto potires eritique rig reus de Laehmanu, qui tam rabb Sollier, moti Beest, 'astar em lasreis per EAUCOU TRO FREMEMMENT dana ite-Lise et is ornerata a n

44쪽

riique credere Pontificum annalibus deberi. id eius p. 57sqq., coli p. 52 , 53 sq. 93 sq.

Unum mihi restat, ut paucis rationes reddam, cur a reliquiis annalium uaeimorum abesse iusserim, quae traduntur in libello de orisine gentis Romanae, probala plerisque, qui de his annalibus disseruerunt, sed a Clerico iure reiecta l). Satis enim

hodie constare arbitror, hunc commentariolum meram esse compilatoris alicuius neque ingeniosi neque astuti fraudem cs eri-gius de Luciis Cinciis p. 6 sq.), et sertasse minore etiam pretio aestimandum, quam quo post Bodriellum Hercherus aestimavit libellos, qui Plutarchi nomine seruntur Περὶ παραλληλων Ἐλλγγγαῶν καὶ Ῥωμαiκῶν et Ιερὶ ποταμον καὶ ρῶν inscriptos. Quam parum caute tecteque salsarius ille rem suam egerit, vel ea ipsa luculente arguunt, quae lectorum credulitate nimis confisus finxit esse annalium Pontificum c. XVII. Quid enim Z Si annali Pontificum IV, quem librum bis memorat, scriptum sit de simulacris eorum Penalium, semel atque iterum Lavini in recens conditam Albam frustra translatis, tum vero etiam hoc, posteros Silvii os tum omnes cognomento Silvios usque ad conditam ο-mam Albae regnavisse 2), quid tandem annalies expositum unde hic duxisse initium videatur, nisi ab eo rerum Romanarum Statu, qui fuit Ante mare et terras et quod tegit omnia coelum' 5)Si i do subulis iam satis Ad lacla veniamus.

Me petit nombre, non sa meme ea Gles certaina, mais e citationa indirecte qui paruissent notis en ratero. Qua editione disputationis Lachmanni Claricus usus sit, ignoro in mea ita non legitur.

I l. c. p. 126, quam tameu sententiam ita mitigat p. 143, ut in sabulis, a salsario traditis, sere agnoscere sibi videatur seros annale Pontiscum. 2 Nollem his fidem ipse habuissem, de Com. Alexandro obh disputans, isceli philol. et paedag. Fasc. I p. 10 sq. 3 Manifestior fraus est, si, quod videtur, c XVIII in allat titulo, annalium lib. VI, Ponti ealium audire licet. Inde enim petita fingitur de Aremulo Silvio, Albanorum Rege, historia, quam dixeris esse imitationem narratae ab Apollodoro I. 9 7 de Salmone fabulae.

45쪽

Annalium maximorum velut historiam quum scripserint summatim Cicero de Orat. II. 2. 5 sq. et Servius Comment. Virg. Aen. I. 575 adumbrata simul universa eorum ratione, ah his

locis a mihi disputationis principium. Sic igitur apud illum

Antonius: Erat historia visi aliud nisi annalium consectio. Cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa, ab initio rerum Bomanarum usque ad . motum Pontificem viximum, res omnes singulorum annorum mandabat literis Pontifex a nus, reserebatque in album, et proponebat tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi si qui etiam nunc annales maximi no tantur. Hanc similitudiuem scribendi multi sequuti sunt, qui sine ullis mamentis monumenta solum temporum, hominum, locorum gestarumque rerum reliquerunt.

Serviani testimonii ansam habet, quod apud Virgilium Aeneas de suorum laborum annalibusn memorat l). Est autem illud huiuscemodi:

Livius ex annalibus et historia constat. Haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco Virgilius pro historia inquit annales. Ita autem annales conficiebantur tabulam dealbatam quotannis Pontifex viximus habuit, in qua praescriptis Consulum nominibus et aliorum magistratuum, digna memoratu notare consueverat, domi militiaeque terra marique gesta, per singulos dies. Cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a Pontificibus Maximis, a quibus fiebant, annales maximos appellarunt. 1 Inepta huius loci interpretatio apud Μacrobium, qua Aeneas etiam Pontifex inimus fingitur, primum DodWellum, raelecit Acad. App. p. 658, tum Sarium in errorem induxit satis singularem, ita ut scriba l. l. Π p. 417 . Virgilium in animo habuisse sero Aeneae amasea, non est quod

46쪽

Horum igitur lestimoniorum ut alter alterum expletur atque in summa rei confirmatur, ita simul si non corrigitur, at certe explicatur: nam si hoc voluit Cicero, ut iam ab initio rerum Romanarum propositae sint tabulae , merito non habet secum consentientem Servium, nec contra hic illum, si ex iisdem tabulis natos annales statuit. De utraque re superiore Capite summatim monui, quum ut inter commentarios sive adversaria et labulas, ita inter aeternum et annuum Pontificum tabularium

distinguerem. Quod ipsum discrimen Cicero probe quidem indicaxit remandabat literis , reserebatque in album, et proponebat tabulam domin); sed nimia fortasse brevitale obscurior tempora non satis distincte notavit; quod probant etiam ea, quae statim subiungit, si ii qui etiam nunc annales Mimi nominanturn, quibus profecto testari nec voluit nec potuit, comtinuo sere annuos illos commentarios appellatos fuisse annales m imos si). Verbo, suadet recta ratio, ut cum tribus rebus tria tempora discernamus. Prima res haec est, consuesse indea tempore valde antiquo Pontificem Maximum rerum gestarum memoriam literis mandare, atque adeo reserre in commentarios.

Qui commentarii quum in Pontificum penetralibus repositi nec publice nec omnibus paterent, visum deinde suit, ut quae quotannis

1 CL negligentissime scriptus aer i loeus, Sat. III. . s. s. quem

infra afferam. Ceterum aliter de Cicerone censet aruenius, de hist. Rom. antiq. indole et auctor. p. 20, qui ν Ciceronem, inquit, eo loco annalium illorum amplitudinem oratorie exaggerasse, ipsa Verba arguunt ν. Negat enim Vir clar. , ullum exstare probabisse testimonium vel indicium, unde effici possit, Pontificum commentarios iam sub regibus scriptos esse M. Non exstat sane, si suspecta sit Ciceronis fides, cuius rei mihi quidem idonea causa non suppetit mos ad meam sententiam accedit Gerruchius, o den

47쪽

digna notatu literis suissent consignata, ea exacto anno in tabulam relata proponerentur populo, ut quae publice gesta essent vel evenissent, publice possent cognosci. Quo tandem more abrogato exstitere demum in formam librorum redacii commentarii annui, qui proprie appellati sunt annales azimi. Ita si Tulliana ei Serviana collata inter se neque ad vivum resecta interpretamur, optime res procedit et velut gradatio est, quae ex aucto paulatim studio libertatis et ingenii civilique Romanorum cultu nullo negotio explicatur. Atque hunc rerum edinem sequentes de singulis dicamus enucleatius, habita etiam ratione eorum, quibus diversa placuerunt. Be ipsis quidem αρχει ποις non est quod multa afferam. Res in dubium vocari non potest, nec quommus iam sub Regibus Pontifices, sibi duntaxat, ea quae fierent, ut quae facerent ipsi, retulisse in commentarios credamus cs. p. 5 sq.), quidquam impedit. Neque ii, qui cogitationem mandandi ita literis,

quae notatu digna viderentur, a civitate non multo ante condita alienam iudicarunt, αρχέτυπα illa exempla reputaverunt, sed annaIes tabulasque dealbatas l). Ne a materia quidem, in qua scriberetur, impedimentum est, siquidem et linteum et corticeam chartam antiquissimis temporibus in usu suisse constat sa). Idem valet in usum literarum, quamvis essent, ut Livii verbis utar,

I Est ea sententia Becheri Up. 5 sqq. Cff. Me M. p. 6;ΚMMen. p. l. Mecum facit lotaius, cuius Metiridio si quis rarius in ipsa mea disputatione laudatum miretur, hoc factum sciat, quod eius consultandi copia non prius mihi facta est, quam prima huius libelli plagula typis excudi coepisset.

Laudassem autem eo lubentius, quo minus a viri clarissimi sententia discrepat sere opinio mea. De commentariis quidem sic pronuntiat p. 356 - ω-Wim her, ala si sic entschlomen de ver lassi, den, des Vol gustareiben, o eben die Hester, ei denen sit, vi dies aus telen andere Andiniunge Moomehi, ursprii sic allein Kenninis uia An endo de Butast enschris in finden M, si sic und in iurem igenen Gebrauchea . ff. in primis, quae his in annotatione subiungit. 1 CL Petersen, de origg. hist. Bom. p. 24 sq. 4 8. Fuisse qui minustos a Gallis annales maximos putaret in membram scriptos, infra videbimus.

48쪽

parvae et rarae per eadem tempora literaen, paucorum scientia l). At contra quidquid multi asseverarunt et argutatur Clericus p. 9 sqq. 176 sq.), tabulas historicas Pontificum ab

initio rerum Romanarum repetere ita nimium est, ut omnem omnino exsuperet fidem Fert quidem ama, cuius auctores supra citavi Livium et Dionysium, Anci Marcii iussu Pontificem ex commentariis Numae sacra publica, in album relata, in publico proposuisse; sed si veri quid in hac fama inesse videtur, est eius rei longe diversa ratio. Sacrorum enim religione diu ante sunt obstrictae gentes, ut omnia post religionem p nenda semper duxerunt Romani Val. Max. . l. s), quam appetant qualemcunque severiorem cognitionem vel sic tamen illa monumenta, quae certe antiquissimis omnium annumeranda sunt, ab eo demum Rege repetuntur, quem fuisse quartum tradunt. At quid cupidinis res suas cognoscendi, domi militiaeque gestas, rudiorem atque incultiorem plebeculam incessisse putemus, quae ne aere signat quidem uti didicisset Ecquid aut utilitatis aut necessitatis adfuisse statuamus, ut cum hoc Opulo quotannis Pontifex Maximus relatam in album rerum gestarum memoriam communicaret 7 Quae quum ita sint, qua via ducit Servius , tradens in albo primum scripta fuisse Consulum nomina et aliorum magistratuumn ea DOS sequamur, statuendo tabulas Pontificis Maximi ante liberam rem publicam non esse propositas. Et vero, tale institutum, quale fuit vulgatorum commentariorum Pontificalium, ut satis ineptum est a Regibus repetere tam fastidiosis omnemque

exosis popularem auram , ita si per se spectes, unice reserre et tanquam spirare rem publicam dicas. Qua Crescente, crevisse etiam accepimus populi cum cultiore ita voluntatem, cum Voluntate potestalem publica monumenta et res suas cognoscendi,

simul quo adimeretur Patriciis occultandi et depravandi licentia.

1 L, VI. 1. 2 VII. . . si quae pauca, sed bona Niebuisus, Vortr. I p. 4 sq. quaeque multo plura, sed non omnia certa Sarius attulit t. l. II p. 61 sqq. 475 sqq. 684 sqq.

49쪽

8ic auctor nobis Livius est, III 55 15 a. U. 505 L. Valerio,

M. Horatio consulibus, institutum esse aut Senatusconsulta in aedem Cereris ad Aediles Plebis deserrentur, quae antea arbitrio Consulum supprimebantur vitiabanturque n. Sic dissimili quidem ratione, sed ob causam simillimam evulgati asti, quum Livio teste plus 140 annis ante Canuleius de praecluso ad eos aditu palam fuisset questus. Sed quod proxime pertinet ad

quaestionem nostram, ubi eundem Tribunum eadem opportunitate querentem legimus, quod omnino ad commentarios Pontificum Plebs non admittatur, nonne ultro hinc sequitur, a. U. 509 illorum tabulas nondum coeptas esse proponi Quamquam mihi quidem latebor enim hanc canuleii orationem legenti non omni dubio vacare videtur, num sorte Livius, quum ad illius tempora referret, quae multo demum post tentata sunt, oratorem magis quam hicloriarum scriptorem egerit. Utique est, quod non defuisse existimemus, qui post Canuleium Tribuni eandem rem toties et peterent et repeterent, donec tandem Patres, impetu diutius declinando impares, quum nec temere vellent resistere, nec cedere omnino suae esse prudentiae ducerent, ne

commentarii paterent, invenirent tabulas Certe enim rogatione iuentium iura Plebis Tribunorum propositas esse, ita monet etiam quae Ciceroni tanquam excidit formula potestas ut esset populo cognoscendin, ut ex facto hac de re Senatusconsulto

1 Gerlachium video in alia omnia abiisse, o de Quest. etc. p. 6. Non muto tamen sententiam, sed nolo supprimere verba Gerlachii . Weder Cicero' nota Servius Ausdruas esse is gangraenau, eil einer ei derEmata Metae aligemein baannte Sitte die orte in age sit nothighi est, . Quae in annotatione sic persequitur: Maher alte ita auo surubermissi et fragen ob Cicero ei de Worten o potestas ut esset populo cognoscendi , an die adiicier gedasit. Denn eo dies schon fila die fru- heste gesten Ar ahrscheiulich de vielmehr allei mo ichrist, socii telae soleta genaue Unterscheido de versoMedine Zeite gar nichi inde Ausdruas eise undamn dahe omo ich daraus in Folgero ge-

50쪽

quatenus, initio satiem, etiam per tabulas satisfactum sit, multum suspicari, ammare nihil possumus, etsi in illis universe nonnisi rerum capita notata esse probabile est l). tiam quo anno instituta res fuerit, quis divinando assequatur Vel sic tamen, ubi demum a. U. 450 Patribus velut surreptos Fastos cogitamus, quos cognoscere Plebis multo intererat magis, dubitare licet, an

prius cum ea communicata sit rerum gestarum memoria, quae

per tabulas Pontificis fiebat. Prius vero quam inchoatam albi historiam absolvam, breviter est de hoc instrumento ipso dicendum, quod a Servio vidimus tabulam dealbatam vocari. Apte igitur Clericus quoque p. 84 contulit Graecorum Ἀ- - , quo nomine, ne nunc alia curemus cs supra p. 2 i), intelligunt στένωα γυφφ αληλιμμώον, προς γραφον πολι αλγραμματέον επιτηδειον Vide e. g. Lex Rhet inanecd. Behh. I p. 277,lo. Ea autem labula in domo Pontificis, quae regia Numae dicta est, ad viam sacram sita prope aedem Vestae Becherus l. l. I. p. 225 sqq.). Servi teste, quotannis proponebatur. Quo quidem

testimonio invaluit nescio quam perversa opinio, singulis annis ad veteres tabulas accessisse novam, quas omnes magna cura collectas existimant in regia vel potius in atrio Pontificis. Cuius rei quum nullum usquam argumentum reperiam, minus etiam curita se habere potuerit causam perspicio, si conservarentur, quod quam maxime probabile est, exempla αρχετυπα. Probe memini

tradere Catonem, in quod in tabula apud Pontificem Maximum est Geli. N. A. II. 28 s. s. in . sed quid tradat attendenti,

scribi in ea is quotiens annona caran certo certius apparet, fabulam ei esse pro tabulario sive commentariis nam annales maetimos dicere Cato, ut paulo post ostendam, non potuit Vellem qui ianta Ilva tabularum sunt delectati, mensuram secissent sactamque non celassent atrii, quod intra ducentas trecentasque vel amplius caperet ligneas tabulas asse in eo numero clericum minus I , Si liesse dem Volhe, in alijsirlichen eberritaten, mi so tel

SEARCH

MENU NAVIGATION