Disputatio critica de Annalibus maximis

발행: 1855년

분량: 104페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

miror, quam quod idem album interpretatur parietem atrii regiae, huc trahens quae sunt apud Polybium Hist. V. 53 5, dum hunc ocum, ab ipso etiam in fragmentis annalium habitum, queritur doletque vulgo perperam explicari. Vid eius p. 50, 85, 10 sq. , 568. Polybius enim: μιοιτων πραγματευομDων, inquit, ουδ' ἐφ'

o νον ι τὰ κατα καιρους ἐν ταῖς χρονογραφέαις πο- μνζsιατιζομενοι πολιτικῶς εἰς τους οἱχους, ου ἐπὶ τοσουτον μνησθε τες , πασας φασὶ τὰς κατὰ τὴν Ελλαδα καὶ Βαρβαρον περιειλμφεναι πραεες. cuivis legenti apertum esse debet, his nec Romanos annales spectari praecipue, nec vero album Pontificis Maximi, sed eas universe χρονογραφίας, quae serent priscis temporibus in primis in sacrarum aedium parietibus, recte a Niebuhrio Vortr. I p. 5, cum annalibus Bertinianis et Fuldensibus collatas. Illuc revertor. Effecimus igitur, vagente demum Romana republica institutas esse Pontificis tabulas statui de tempore certi nihil posse. At mulio constat magis, quo sit anno albi usus abrogatus Quum enim cicer perdurasse hunc morem testetur si usque ad P. Mucium Pontificem Maximum n, non alium designat nisi P. Mucium Scaevolam, qui ius civile landasse et hanc scientiam

in gentem Muciam intulisse dicitur Pompon de orig. iur. SIM, quique cum L. Calpurni Pisone Frugi, notissimo illo ac diligentissimo annalium scriptore, a. U. 621 consul Ti. Graccho lavere visus est cardo tamen rei nobis in hoc versatur, ut sciamus, quibus annis Pontificatum Maximum gesserit. Quodsi mestium audimus, reserenda est gratio conficiendorum annalium ad medium prope seculum septimum n quae ideo laudo, quod ita Ernestius certe declaravit, alias suisse tabulas, alios annales Pon-ι eum. Quod vero idem ex Balduino si statuit, factum Mucium

esse Maximum Pontificem aliquot demum annis post consulatum n eo certiora vel ex fragmento commentariorum sacrorum,

quod p. 7 transscripsi, rescivisse poterat ibi enim P. Mucius pro

52쪽

collegi Pontificum respondisse traditur T. Flaminino, Q. Metello consulibus, sive . U. 651 1). Atque hinc sortasse rellius On mast. I p. 405 Mucium Pontificem facit Maximum ci circa a. U.

651 652)s. Contra Bodnelius o. i. p. 56), quem plures se

cuti sunt, album Pontificis propositum negavit post annum 625; cui rationi Becherusci p. 7 reapse non adversatur 2). Et vero,

si tantum de anno quaerendum esset, quo P. Scaevola creatus sit Pontifex Maximus, non sallerentur magnopere, quandoquidem successisse ille in Pontificatu P. Licinio Crasso videtur, fratri suo, sive hunc Consulem occisum putemus, ut sunt nonnulli auctores sive Proconsulem, quae et plurimorum et potior sententia St.

igitur Pontificatum Mucius a. U. 624. Atqui ex hoc non Consequitur, eodem anno abrogatum esse album Velim fieri certior, quo argument constet, verbis Tullianis usque ad P. Mucium Pontificem Maximum primum annum Pontificatus indicari, non posse alterum, non tertium prout si scriptum esset usque ad P. Mucium Consulemn annus indicaretur 621. Mihi persuasum non est, quod in annuo magistratu valet, id valere in sacerdotio, quod nunquam nisi morte amissum est. Quodsi, ut omnino videtur, locuti illa palet latius et de more tam veteri atque inveterato Mucius nonnisi gravioribus causis commotus desistendum credidit, idque publice ratum actum est, haud ita absurdum sit etiam hoc rogare, num qua simul suerit abrogandi opportunitas. Qua quidem inventa, eum quem investigamus annum invenerimus. Quae mihi dispicienti sese obtulerit, non celabo sed de causis prius dicendum St. Non omnino probat Clericus p. 124 , ego omnino non probo, rationes Ernestii, sic disputantis: Quare missus ille mos tum fuerit, haud equidem satis scio neque tamen rem nimis a vero

I Circa annum V. 651 . Mucium diem iam obiisse manifestum est ex Epit Liv. lib. XVII tunc enim ontifex Maximus creatus est Cn. Domitius AhenobarbuS. 2 . M ersten ierines des siebente Jahrhunderis ν.

53쪽

abhorrentem dixerit, qui pulet, tumultus intestinos, qui tum Romae fuerunt, lum sorte etiam civilis belli, quod inter Marium et Sullam gestum est, turbas huic instituto prisco finem attulisse n. Sunt enim eae rationes neque idoneae nec verae, sed

error Ernestii, quippe qui sub saeculum septimum medium sererem factam putaret. Quas vero ausas Claricus ipse affert, earum unam, perinde ac si concessa populo albi consulendi venia, nacta

vim legis, sequentibus Pontificibus displicere coeperit si ,

resutare minime iuvat; alteram et ipse veram duco, quum admodum probabile sit, res Romanorum gestas vel quovis nomine memoratu dignas ideo desitus esse in albo proponi, quod crescente cum studi literarum numero scriptorum, qui ipsi conderent annales aut historias evulgarent, periit veteris instituti utilitas. Omitto Graecos; sed Romanorum, qui res patrias Scripto mandaverunt, complurium iam ante sublatum album prodierant libri,

quorum sunt alii sermone Graeco usi, ut Q. Fabius ictor cf. Hartess. l. l. p. 2 sqq.), L. Cincius Alimentus, C. Acilius Glabrio, A. Postumius Albinus, Latin alii, ut ligata oratione praeter Cn. Naevium Q. Ennius, soluta idem ille Pictor, idem Albinus, ne M. Fulvii Nobilioris Fastos asseram, nullisque horum commentariorum inseriores origines M. Porci Catonis. Neque aliam causam probavit Niebulirius, Ortr. I p. 9 cs Rom. Gesch. I p. 258 ed. ait.). eademque placuit Bechem I p. 7, etsi de

huius sententia, id quod ab eo certe non exspectabam, etiam in hoc sita esse potuerit, quod tum, quamvis non primum, dealbatae tabulae interiissent. Vid ibid. p. 9. Tabulas quidem merito lotetius l .l. p. 368 non curat, sed ita tamen Becheroassentitur, ut vastum incendium, quo a U. 605 regia deleta est Iul. Obseq. LXXVIII , pro causa habeat secundaria cuius utique tum tardus fuit effectus. Sed omnes, quae esse potuerint,

causas quis exquisiverita 2 Fuit suum lularem, populum

1 Verba eius integra apponam: Pareeque eue publicite de Annaleas parae en Di deris au pontifes qui minirentu. 2 Operae pretium est attendere, quae a . Sempronio sessione deprom-

54쪽

Romanum, ad humaniorem vitae, sed etiam ingenii cultum sensim progressum, libertatisque in dies studiosiorem, novam sibi postulasse magisque popularem et idoneam viam, qua secum Communicarentur quae essent rei publicae. Sic orta coniiciebam quae dicuntur acta diurna urbis sive populi, ita quidem ut haec, sed alia ratione consectat , Pontificum tabulis successissent, non cessissent tabulae coeptis diu ante scribi actis diurnis quam

Dodnelli opinionem l. l. p. 652 sq. iure impugnavit clericus p. 224 sqq. ipse vehementer abusus ragmento Sempronii apud Gellium . . t et interpretatus pessime locum Plinii, qui est N. II. II 57, adhibitis simul ab hac re alienissimis verbis Servii

uper singulos dies D. Sed iam repudio hanc coniecturam, quia argumentis nititur non veris, quibus inductus est cum Clerico Lieberkuelinius Comment de diurn Rom. act.), quamvis de tempore, quo primum inceperint acta, constare neget p. 15 2).psit Gellius N. A. V. 18, non quod ad an is maximo proxime pertinent, sed propter manifesta vestigia studii πραγ- ιῆς ἱστοριας iam tum doctioribus Romanis enascentis, cuius si non excitati, at alti auctique suae fortasse olybio sunt partes tribuendae. Quod tamen eo tempore Sempronius et alii pauci perspexerunt, id ne perspectum populo luit, nec potuit esse in causis primariis sublatae riuiiscis tabulae, ediditque aliquanto post μMorias suas Asellio.

1 i, nates libri tantummodo quod factum, quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diaritim scribunt, quam Graeci φοριε- ριδα vocant ν. Qui morem veterum historicorum noverit, non dubitabit, quin hoc iudicium in principio historiarum Sempronius universe tulerit descriptoribus ipso prioribus; qui morem Clerici, quin hunc locum marimorum

annalium esse fragmentum voluerit. Cf. Cap. I p. 29. Sed quum , anniam libri, ei videantur dies Ponti tim annales, bdiariumιν explicet acta diu , hanc porro cogit summam, Sempronium praeterito a demonstrabant AE et praesenti is scribunt ii indicare, tum non amplius propositas esse tabulas, coepta edi aeta populi. Unum explicare omisit, cur addita sint Verba i=quam Graeci ἐφημεριδα vocanto nam certe non ita haec accepit, quasi re ipsa. omnibus et lippis nota et tonsoribus M, Sempronius doctrinae ostentandae

causa ea Verba adiecerit.

55쪽

Causa antiquat albi in editis aetis diurnis quaerenda non est, quippe quorum usus septuaginta sere annis post invaluerit. Qua de re huic quaestioni satis assini paululum exspatiandi venia ut mihi detur rogo. Est igitur Suetonii Iul. Caes. XX hoc breve atque ab Ernestio L l. haudquaquam male defensum testiuionium: Inito honore consulatu primus omnium instituit, ut tam senatus quam populi diurna acta conficerentur et publicarenturn. Quem locum quum alii aliter expedire studerent, multi ideo maxime suspectum habuerunt, quia quae pro fragmentis actorum urbanorum a Pighio et Dodwello sunt edita, continerent etiam quae facta essent a. U. 586. tqui si de fide sermo est, haec ipsa fragmenta tum ab origine, tum a ratione, adeo sunt suspecta, ut reliquiarum nomine ex aetis diurnis servatarum fidem nullam faciant, quamvis docte ac subtiliter contra Clericum aliosque de iis disputaverit leber-kuehnius, Vindic libr. iniuri s p. p. 11 sqq. Quod quum ita sit , nullum superest argumentum, ante P. Mucium Pontificem Maximum instituta esse actu sed non magis constat, tabulis ea continuo successisse, vel certe edita suisse ante Iulium caesarem primum consulem , a. U. 694; nam quae ex lini l. l. et Cassio Dione XLVII. 6 Clericus et leberkuehnius Comment de diurn. act. p. 9 et 15 attulerunt, accommodantes ad ea locum Suetonii, alio pertinent, ut quae Vetera acta collegisse Mucianus tr ditur l). t in Suetoni quidem, ut de huius testimonio primum absolvam, quod Lieberkuehni est ita singulare , ambiguum obscurum , ut vix certi quidquam ex loco exputari posse videaturin, particulas tam-quam, praeeunte Behrio Obss. in duo Sueton. locos), a quo non dissentit Clericus, sic intelligit, ut Caesarem eodem modo senatus diurna acta instituisse significet, a populi diurna acta in usu iam erant s. t talem interpretationem quis

admittat, quis redarguat 'Aπλους δ μυθος τῆς αληθε. εφυ.

testis mihi est Bemhardius . l. ann. 126, cui et ipsi res parum credibilis uidetur.

1 In aesti dial de orat. XXXVII, quem locum adscripsi Cap. I p. 10.

56쪽

Venio ad Plinium, qui: Relatum in monumenta est, inquit, lacte et sanguine pluvisse M'. Acilio, C. Porcio coss. et saepe alias, sicut carne P. Volumnio Servi Sulpicio Coss. exque ea non putruisse, quod non diripuissent aves item ferro in Lucanis anno ante quam M. Crassus a Parthis inte emptus est omnesque cum eo Lucani milites, quorum magnus numerus in exercitu erat; essigies quae pluvit spongearum sere similis suit haruspices praemonuerunt superna vulnera L. autem Paulo, C. Marcello C s. lana pluvit circa castellum Compsanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem causam dicente lateribus coctis pluvisse in aetaeius anni relatum est B. Totum hunc locum attuli, quo melius ponderarentur rationes Clerici, qui quum prima tantum verba

describat, haec colligit p. 227: Prodigium illud pluviae lactis et sanguinis pertinet ad a. U. 659 64w, quo anno Pontificum annales non amplius conficiebantur. Ergo Plinius haud dubie aeta cogitat. Atqui eodem loco secundum eadem monumenta cum altero prodigi illud conseri, quod a V 292 295)sactum in annalibus Pontificum scriptum esse debuit. Ergo non magis Plinius quam Servius inter annales Pontificum et aetadiurna distinguito, e qua argumentatione quid dicam Consu-sionem non urgeo i). Perdita vero res, quae tali auxilio indigeat.

Postremo, ut etiam de Dione videamus, cuius testimonium

turpi hallucinatione Clerici p. 228 inductus leberkuelinius refert ad a. U. 671, tradit ille Antonium et Lepidum Triumviros, quo magis ad trucidandos cives impellerent, metu suturae poenae omni demto, promisisse satellitibus suis, nolle se nomina ipsorum in acι inscriberes. Quae ex Lieberkuelinii Comment.

1 Ut quid Clericus voluerit intelligatur, moneo Consules suisse a. U. 293 . Volumnium, Ser. Sulpicium Comulum, a. 640 Μ'. Acilium Balbum, C. orcium Catonem. Ceterum talis prodigiorum memoria prorsus cadit in annales mammos, ut suo loco ostendam; sed haec mihi non esse idonea causa videtur, ut in linianis annalium mazimorum agnoscamus fragmentum. Qua de re est dicta Cap. I p. 20 sq. 23, 28 sq.

57쪽

p. 9 reserre poenitet sere. Nimirum ignoramus, Triumviratum post Caesaris necem . U. 11 esse initum l). Sic nihil ne fidem Suetonio habeamus obstat, quem Magistrum

epistolarum apud Hadrianum , ut recte animadvertit Ernestius, nullo modo credibile est vera actorum initia aut ignorasse, aut Vere tradere noluisse n. Sic etiam nihil est, cur maetimis annalibus putemus acta diurna populi Romani aut antecessisse aut successisse: nam uini indicio probabili deficiente, ne eam quidem viam inire placet, quae velut media proponi a Becker videtur l. l. I. p. 52sqq. ut Caesarem dicamus publica auctoritate edenda curavisse, quae acta iam pridem ederentur. Sed redeamus tandem ad Pontificisiabulam. Quidquid causae fuit, cur P. Muci Pontifice album abrogaretur, rei agendae tempus Opportunum desuisse vix mihi persuadeo. Illud autem haud scio an recte in actis ludis quaeram, quibus sui saecularibus nomen Mera haec coniectura est, quae sortasse etiam mira videatur, sed tamen testimoniis eterum quum non confirmetur, certe non debilitatur. Hoc quidem nemo mihi non concesserit, esse vix temporis punctum potuisse magis proprium et idoneum ad memoriam exactae aetatis, a Maximo Pontifice publice literis consignatam, publice ab eodem velut claudendam, quam quo annorum novus, ut ita dicam, orbis ape- 1 Quum semel huius loci paene coactus mentionem iniecerim, porro moneam, ne cogitari quidem a Dione acta diurna. πως μιηδεὶς inquit, στερηθήσεσθαι τῶν θλων φοβηθῶς, τι τους ἐπι του Συλλου φονευ' σακτας τινας των ό Μάρκος τα/Ωευσας ἀπὸ τησε πάνθ' -- αυτοις λήφεσαν , ηττον τινα ἀποκτείνηὶ προογορευσαν τι ουδενα αὐτῶν ἐς τα δημοσι γράμματα εογραφουσιν Ecqua veri specie publieas fabalas hic designari negemus, quales v. o. Livius XXVI. 36.11, aut Verr. H. 42, et alibi, Cicero memorat 3 Nam quod Dioni XLIV. 53 ραριματα sunt acta Caesaris os Cap. I p. 9), ea res huc prorsus non facit. Ipse Clericus ex Plutarchisit Cat. Μin XVII meliora dum vidit, sequi deteriora maluit. Sed si vel maxime indicarentur acta, quo tandem modo possit res ad a. II 671 referri Verum non lubet de hoc Clerio ερμαίεο insidioso plura scribere. Qui scire velit, qua illud via iuvenerit, legat eius libri p. 228.

58쪽

riretur, editis ludis saecularibus quartis. Probe enim tenendum, quod mestium non fugit, ex Cicerone, hac in re omnium locupletissim teste totique grammaticorum turbae longe praeserendo, manifesto sequi, abrogat albo institutos esse annales sive, ut disertius dicam, reserri in libros coepisse commentarios annuos Pontificis Maximi, a quo tempore proponere idem quotannis tabulam desineret. Iam vero ludi illi quo anno acti sint, veteres ipsos graviter inter se dissentire sat scio; sed tanto magis lucrabimur, si utrumque per se incertum, alterum alterius auxilio firmabitur. Notissimus est hic Censorini locus, de die nat. XVII: De quartorum ludorum anno triplex opinio est. Antias enim et Varro et Livius relatos esse prodiderunt L. Marci Censorino, M. Manilio Coss. , post Romam conditam anno DCV. t Piso Censorius et Cn. Gellius, sed et Cassius Hemina, qui illo tempore vivebat, post annum actos tertium adfirmant, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio Achaico coss. id est, anno DCVIII. In Quindecimvirorum autem commentariis notantur sub anno DCXXVIII, M. Aemilio Lepido L. Aurelio Oreste Cosss. jbi igitur in partes tam diversas veteres abierunt, nobis quidem id veniae dabitur, ut eos sequamur, quibus ex publici muneris dignitate maior in his rebus auctoritas fidesque habenda videatur, Quindecimviros; quod collegium quanta pars fuerit illius temporis sacrin, vel ex Horatii cum mine saeculari perspicitur. Aut omnino reiiciendi sunt vindecimvirorum commentarii, tanquam ficticii vel depravati, aut probandum est, quod petitum ex scriniis Decemvirorum de tali certe re in publicum illi dederunt. Accedit, ut suam ipsi

fidem id quod nulla ratione Lachmannus si negavit eo etiam

1 l. l. I p. 28, ubi contendit, descriptionem temporum in Quinderimmr

ram mmmensariis sero actam esse Sedundum aeram Varronianam, et annos

exhilavisse, quibus fieri ludi debuissent, non tamen facti essent. Quod mihi

longe secus videtur. Ex titulo sane coniicias quidem, non evulgatos esse hos ommendaris ante Sullam, quippe qui Decemvirorum collegium quinis sacerdotibus auxerit; sed frustra quaero, quo auctore confirmetur opinio, praeter usitatum morem adscribendi Consulum aliorumque magistratuum

59쪽

commendent, quod soli omnium sibi constant in spatio definiendo inter singulos ludos medio, alque ita simul saeculo suos tribuunt si undenos decies annos B, mirum in modum fluctuante Valerio Antiate, cui ceterum non optimae notae scriptori cs rausius

p. 26 sqq. at contra etiam lebald tius de Val. ni. p. 10sqq. quid causae uerit, cur ad annum expugnatae et Carthaginis et Corinthi ludos quartos referret, exquiri si possit, nihil attinet si Denique ut ad propositum revortar, si editi sunt hi

nomina, aliquam aeram, quae Vocatur, in his publicis moumentis obser-Vatam esse. Imo ex Varroniana Censorinus annos descripsit. Quid simile trusum et Ennio sit et maximis annalibus, Cap. III videbimus. Ceterum et quae proxime sequitur annotatio. 1 Patet ex Censorino factos esse saeculares ludos primos, secundum XVviros a. II. 298, Antiatem 245.

In qua moriun descriptione quis premat diminutum uno anno intervallum, quod fuit a quartis ad quinto ludos, Octaviani iussu tum celebratos pQuid, quod a. U. 505, ut vult Valerius, actos esse tertios in primis dubium est Superest enim fragmentum Capitolinum, quod quum ad annum 517 518 reserendum ipse credat, alterus sic exarandum literis cumit, Fast. Cons. p. LVIII:tidi sae lare fert. π Aimilio M my. . in M. τὰ M. f. M. n. Salinatore. Qua de causa ad a. II. 418 haec inscriptio reseratur. ignor equidem. nisi ideo id fiat, quia pertinere ad a. U. 505 vix potest inta argumento aetas est non Aemilii illius, mortui circa a. 538 si hunc indicavit Livius XXIII. 13. 15, sed M. Livii Salinatoris, cuius famosa Censura Lis XXIX. 37 cadit in annum 550, et perdurasse ad 554 videtur. Is enim a. 535 cum L. Aemilio aes Consulatum gessit, quo si functum statuimus ipso legitimo anno Vel paulo post, necesse est 13 vel 14 annorum puer fuerit, quo tempore tertios ludos editos tradidit Antias, atque hoc auctore, ut videtur, Livius in deperdito libro XX. Quanto autem maiorem natu creabis Consulem, tanto magis Censor ad decrepitam senectutem accedet. Ergo non faciunt fidem Antias eiusque sectator Livius, et in his fortasse Varro, sed Quindecimviri faciunt. 108,

60쪽

ludi a. U. 628, non admodum vereor, ne audacius sit quam probabilius coniicere, Senatui a P. Muci Scaevola, Pontifice Maximo, id temporis consulto Visum esse, ut qui esset saeculi, is esset finis propositi albi, atque annaltum ex commentariis conficiendorum initium. Sed haec tu sunt, potest iam certius iudicari de gravissimo errore eorum, qui ex Cicerone effecerunt, Gimos annales antiquiores suisse Muci Pontificatu, qui, quamvis ex vetustissimis sontibus, commentariis Pontificum, ducti veterem quendam colorem procul dubio ipsi retulerint, neque in exemplis memorantur prisci sermonis, ut laudari vidimus laedera quaedam XII tabularum leges, Pontificum libros CL p. 12sq. Nec vero ex iis, quae a Cicerone de Legg. I. 2 6 traduntur, necesse est consequatur, saeimo annale consectos fuisse ante Fabianos et orisines Catonis. Quae enim ibi leguntur verba Post annales Pons eum Maximorum , - si aut ad Fabium, aut ad malonem veniasn nihil eiusmodi arguunt, quum illo quidem

loco post vix aliud valeat quam ι omittam s). Quid, quod

Brut XVI. 1 Cicero annales maximo silenti praeterit, quo quidem loco in primis e prae aliis erant memorandi si Cethegum, inquit, consecutus est aetate Cato. Eum nos ut per- veterem habemus, qui L. Marcio M. Manilio Consulibus o tuus est. - Nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius

quidem scripta proserenda putem, nisi quem Appii Caeci oratio de Pyrrho et nonnullae mortuorum laudationes sorte delectant s. CL Isidorus Hispal. Origg. I. 57. Itaque Cicero duntaxat, cui quae de annalibus Pontificum nobis innotuerunt debemus plurima, non indicat eos nullis Romanorum scriptis vetustate cessisse. De qua tamen vetustate Beckero l. l. I p. 10 ann.14 adeo persuasum fuit, ut quum de Hesiodeo 'γ. 264 E δε κακὴ βουλὴ εἰ βουλευσαντι κακέστη expressum Senarium Malum consilium consultori pessimum est Gell. N. A. IV. )non immerito pro illis temporibus comtiorem duceret, ad nescio

1 Non monuissem, nisi h poa proprie acceptum vidissem a Bechero I p. 41.

SEARCH

MENU NAVIGATION