장음표시 사용
101쪽
lib. la. c. 7.; .quod Vero altinet ad communionem sacerdotum, habetur ex Missa praesanct dicatorum, in qua toto quadragesimae tempore penes Graecos, Dominica excepta, communicabant sui, Sola specie . panis. Idem dic de abstemiis qui magno semper numero Sunt, quique coacti nunquam Sunt, nec eoguntur etiam apud Protestantes ad communicandum sub vini specie. I 54. Ecclesia igitur numquam aut divinum praeceptum aut salutis necessitatem agnovit, qua Omnes adigerentur si- deles ad Eucharistiam sub utraque specie percipiendam.
i55. I. Obj. 1' Christus in Verbis promtissionis utriusque symboli necessitatem inculcavit dicens: Nisi manduca- Neritis . . . . et nisi biberitis; 2' idipsum praestitit in institutione illis verbis: manducate . . . bibite. 3' Imo calicem porrigens adjecit: Bibite eae hoc omnes, praevidens futuros, qui fideles a calice arcerent. 4' Εο vel magis quod apostoli in coena univerSos repraesentarent fideles. Ergo. l 56. Besp. Ad i , D. Christus in verbis promissionis inculcavit necessitatem Eucharistiae quoad rem Sumen- clam, C. quoad modum Sumendi N. In adducto loco Christus exponit necessitatem sumendae Eucharistiae ejusque fructus, modum vero nullatenus attingit, quia ejus scopus non serebat. Τantundem igitur xalent allegata verba: Nisi mandue eritis et nisi biberitis, ac nisi aut manducaveritis aut biberitis; ut ipsemet Christus aperte declarat dicens: Si quis
munduraverit eae hoc pane vivet in aeternum . . . . Qui mam dumt hunc panem vivet in aeternum .... Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Quae expositio fundamentum biblicum habet, tum scilicet in Verbis Petrifici. 3, 6.
Amentum et, scilicet aut, aurum non eat mihi; tum Exod. 2 l. ex hebraica veritate , qui percunerit patrem et , nempe aut, vult rem morte moriatur, et clarius adhuc ad rem nostram I. Cor. il , 27. Qui manducaverit panem hunc, vel
102쪽
PART. I. CAP. III. DE EO QUOD SUB QUA LlBET ETC. 10 l
biberit eal em Domini indigne, reus erit corporis et sangui nis Domini.
157. Λd 2 , D. Ita tamen ut illa verba dirigantur ad
praesentes, C. ad absentes Subd. conscientes, C. non conficientes R. Sane id aperte constat ex Marc. 14, 23. ubi executio praecepti exhibetur: et biberunt eae illo omnes. Congruunt antiquae versiones syriaca, arabica, et aethiopica
apud Ualtonum, in quibus sic verba Christi esseruntur:
158. Ad 3 , D. Quatenus voluit significare calicem esse inter omnes dividendum, C. secus N. Perinde enim valent apud Matthaeum Christi verha: Bibite eae hoc omnes, ac apud Lueam 22, 17. Dividite inter vos. Hoc demum fassus est Κuinoel, qui sic enarrat verba Christi: Sumite hoc, et iuorbem eae eo bibite. Dedit nimirum Christus calicem Apostolo, qui ei proaeimus accumbebat, hic Secundo, Secundus semtio et ita porro. Non satis igitur acutum se praebuit Lutherus in sua hac observatione.
159. Ad 4 , D. Ea ratione qua magiStratus universum coetum repraesentant, C. 1ideles singulos Subd. In sensu accommodo, seu prout seri eorum conditio, c. presse sumpto A. Alioquin fideles omnes non modo jure pollerent sumendi et conficiendi, verum etiam ejusdem juris exercitio , secus ac censeant protestantes.
160. Inst. Atqui apostoli fideles repraesentabant ita ut ipsi jus acquisierint ad utrumque symbolum. Nam i ' Christus Luc. 22, 17. eis dixit: Hoc facite in meam commemorationem: jam vero fideles omnes tenentur Christi commemorationem facere dum communicant; ergo ad utrumque symbolum sumendum tenentur. 2' Apostolus i. Cor. it, 26. scribit: Ouotiescumque manducabitis panem hune et calirem bibetis mortem Domini annuntiabitis sionec veniat; ergo ad annuntiandam seu repraesentandam Christi mortem utrumque Symbolum necessarium est. 3' Hac de causa Apostolus ibid. praecipit utriusque sumptionem dicens; De panoedat et de caliee bibat. 4' Rei igitur violati praecepti sunt
103쪽
catholici, dum dimidiata coena, ac dimidiata haereditate, sacramentum sui, unica specie distribuunt. Ergo .l6 I. B p. R. A. Ad i , prob. D. I conficientibus, C. a non conscientibus , Subd. Per alterutrius symboli sumptionem, C. Per Sumptionem utriusque R. Ecquis porro inficias ibit recoli posse dominicam passiouem per unius symboli sumptionem 7 Sane Paulus, qui l. Cor. il , 25. Christi verba retulit uti prolata post consecrationem calicis , Secus ac praestiterit s. Lucas , hoc modo effert: me
jucite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
162. Ad 2 , D. Annuntiabilis, C. repraesentabitis R. InmVero minus requiritur ad annuntiationem, quam ad repraesentationem alicujus rei. Dum igitur conficitur Eucharistia per distinctam panis ac vini consecrationem repraeSentatur mors Christi cruenta; dum sumitur, annuntiatur si Ve per alterutrius sive per utriusque Sumptionem.
l63. Ad 3 , D. Et haec scribit Apostolus tu ordine ad probationem praemittendam sumptioni Euchari Sticae, C. in ordine ad utriusque symboli sumptionem R. En contextum: Probet autem seipsum homo, et sis de pane illa edat et de calice bibat. Id est: excutiat prius conscientiam suam antequam accedat ad Eucharistiam. 164. Ad 4 , N. Catholici enim sub unaquaque Specie integrum Christum, qui est Objectum haereditatis ac coenae porrigunt; dum protestantes lutherani Christi cadaver ex- bibent ; calviniani autem totum Christum suffurantur, cum ejus non dent nisi signum et figuram, ac pro coena dispensant vasa Vacua.l65. II. Obj. l' Patres ex praecepto divino derivant obligationem sanguinis Christi hauriendi; 2' s. Cyprianus
in Epist. 63. ad Caecilium eos redarguit, qui in calice a xninico freneti cando et plebi ministrando non hoc faciunt, quod Iesus Christus Dominus et Deus noster sacriscii hujus auctor et doctor fecit et docuit. 3' Arnoldiis Abbas Bonae Vallis in Sem. De coena Domini, Leae, inquit, esum sanguinis P hibet, Evangelium praecipit ut bibatur, prout lovge ante pa-
104쪽
PART. I. CAP. III. DE EO QUOD SUB QUALIBET ETC.
riter seripsit s. Augustinus Ouaest. 57. in Levit. n. 4. Quod ut fieret 4' Gelasius Papa decrevit ut omnes aut infestra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur; quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegis non potest provenire. ENO.
166. Resp. ad i , D. Late Sumpto, C. proprie dicto N. Haec enim scribebant patres cohaerenter ad Vigem,tem tunc temporis disciplinam, a qua privatis recedere nefas erat. Nec tamen ea ita obtinuit, ut plures non admitteret exceptiones, prout ostendimus, ipsis probantibus patribus. Accedit quod ejusmodi frequentes Objurgationes evincant communionem sub uulea Specie passim obtinuisse, alioquin inutiles illae fuissent.167. Ad 2 , D. Quoad conscientes, C. quoad communicantes R. Argumentum totius epistolae est de hydro- parastatis sive aquariis, qui ex quadam ignavia, sacrificium offerebant in panis et aquae conSecratione. 168. Ad 3', D. Sub alterutra specie, C. Sub speci vini Subd. Praecepto late sumpto, C. rigorOSO IV. Responsio patet ex dictis. 169. Ad 4 , D. Ita ut decretum Gelasianum manichaeos directe attigerit, indirecte vero fideles ad illos detegendos , C. ex necessitate sumptionis utriusque 3peciei N. Rc- novavit scilicet decretum Leonis M. eandem ob causam. Sane novimus sub Gelasio plures combustos manichaeorum libros fuisse ante Basilicam Liborianam.
Non errae Melesia dum justis causis et rationibus adducta jubet laicos atque clericos non conscientes sub una tan
tum specie communicaret 70. De fide et haec propositio est ex Can. 2. Sess. 21. conc. Τridentini: Si quis diserit, sanctam Ecclesiam cath lieam non justis causis et rationibus adductam fuisse, ut lai-
105쪽
eos, atque etiam clericos non consteientes , sub pauis tσntuv8- modo specie eommunicaret, aut in eo erraves anath. sit.
17 l. Sequitur autem haec propositio ex praecedenti ;si enim nec ullo divino praecepto, neque necemitate Salutis adiguntur fideles ad Eucharistiam sub utraque specie suseipiendam, legitime infertur, modum Statuere quo si- deles communicare debeant, rem esse diseiplinarum cujus moderatio ad Ecclesiam spectat. Idque deeIaravit Tridentina synodus Sem. 2 l. cap. 2. dum ait; hune potestatem pem petuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentonum dispensatione,
salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae Fuscipientium titilitati, seu ipsorum sacramentorum Cenerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate, magis eaepedire
judicaret. Jam vero Ecclesia in conc. Constantiensi primum,
deinde in Tridentino prohibuit justis de causis fidelibus et
clericis non conficientibus usum calicis, Seu potius legelata confirmavit inolitam jamdiu consuetudinem conuntini- caudi sub altera tantum specie.
172. Obj. 1' Quaecumque sint causae quibus Permο- veri Ecclesia potuit ad calicis usum fidelibus adimendum, numquam praevalere possunt possessioni in qua illi erant per X ΙΙ. ad minus secula. 2' Haec enim originem habet ab exemplo et institutione Christi. 3' Praesertim cum ejusmodi subtractio attingat ipsam sacramenti substantiam ejusque integritatem. 4' Per eam insuper tollitur significatio tum separationis sanguinis a corpore, tum pleni couxivit quod in cibo et potu instruitur; 5' privantur fideles ea consolationis parte, eaque gratia, quae alteri huic s3mbolo respondet. 6' Non pauci proinde, iique docti et pii catholici restitutionem calicis efflagitarunt tum in concilio Con- Stantiensi, tum in conc. I ridentino. γ' Nec dimittendum, aliud esse peculiares ob causas aliquam regulae exceptionem pati, aliud vero exceptionem ipsam uti legem Statuere. Ergo.
106쪽
PART. I. e P. III. DE EO QUOD SUB QUALIBET E N. 105
173. Resp. Ad i , D. Si privatorum judicio id esset
decernendum, Tr. si judicio Ecclesiae N. Porro Ecclesiae suppetere potuerunt moti a ad ita statuendum, quae privatos laterent. Haec noluit nobis Ecclesia patefacere; sed plura eaque gravissima certe fuerunt; conjicere tamen possumus quae illa fuerint ex actis conc. Tridentini; ac i' periculum essusionis in magna praesertim populi frequentia; 2' nausea et repugnantia quam haud pauci experiuntur in labiis admovendis ad eundem calicem, aut instrumentum suctorium; 3' maxima dissitullas in servanda vini specie in non paucis regionibus; 4' vini inopia pluribus in Ioeis ad quae facilis non patet accessus ; 5' multitudo abstemiorum; s,' spontanea fidelium desuetudo fere universalis sec. XII. et XIII. γ' haereticorum audacia, qui Ecclesiam accusare ausi sunt, ac si ipsa legem a Christo latam ignoraverit aut contempserit. 174. Ad 2'', D. Disciplinari tamen ac libera, sub Ecclesiae dispositione, C. praeceptiva ac de necessitate salutis N. Exemplum ac institutio a mandato sunt secernenda. 175. Ad 3', My. Substantia enim sacramenti Eucharistici consistit in reali totius Christi, seu corporis et Sanguinis ejus participatione sub alterutra specie. Adeoque nulla sit ejusdem mutilatio per subtractionem alterutrius
l76. Ad 4 , D. Si ageretur de sacrificio, C. si de s cramento , Subd. Non habetur adeo expressa in unico Symbolo , C. non habetur sufficiens N. Eadem ratione ac baptismus collatus per in susionem non adeo expressam habet significationem dominicae sepulturae ac haberet administratus per immersionem. Idem dic de convivio. l77. Ad 5 , D. Quae accidentalis est, cuique obedientia et majori servore suppleri potest, Tr. necessaria atque essentialis δεῖ Concilium cnim Τridentinum declaravit sess. 2 l.
Cay. 3. fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque intestrum Christum, verumque sacramentum sumi; ac pr
sterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia , necessaria au
107쪽
salutem, eos defraudari qui unam speciem solam accipiunt. Diseeptant praeterea inter se theologi, utrum Ductus etiam accidentalis proveniat ex alterius speciei sumptione. Certe qui confert gratiam est Christus sub symbolo contentus , non symbolum per Se .
178. Ad 6 , D. Optima intentione ducti et fallaci spe, . vel C. solido sundamento R. Adblandiebantur catho siet hi viri spe de faciliori reditu haereticorum ad Ecci Siam, at eventus non respondit, ut patet ex concessione interdum facta, uti adnotavit Benedictus XIV. De merseio Missae lib. 2. c. 23. n. 7. Seqq. 179. Ad 7 , D. Si nulla rationabili causa id fiat neca Iegitima auctoritate, C. secus N. Semel constituto priu-cipio quod de re disciplinari agatur, jam subest Ecclesiae regimini, cujus est judicare quando expediat quidpiam concedere vel negare, uti etiam patet quoad collationem baptismi sive per immersionem sive per infusionem.
DE EUCHARISTIAE NECESSITATE, DISPOSITIONIBUS ET EFFECTIBUS
180. Iamdiu obsoleta est sententia de absoluta Eucharistiae necessitate; prout pariter obsolevit vel apud protestantes ipsos error, qui tamen connectitur eum protestantismi principio de sola side justificante, Optimam dispositionem ad Eucharistiam rite suscipiendam graVem eme Peccatorum sarcinam; item doctrina, quod primarius hujus sacramenti effectus sit peccatorum remissio. Adeoque levi calamo haec attingemus.
Nemini actualis Eucharistiae perceptio necenaria ratnecessitate medii, sed solis adultis necessitate praeceptii 8 l. Utraque propositionis pars de side est; etenim Τridentinum sess. 2 l. ean. 4. Statuit: Si quia diserit, par-
108쪽
rulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, nec sariam esse Eucharistiae communimem; anath. Sit. et SeSS. l3. can. s. Si quis nestaverit, omnes et singulos Christi s deles utriusque sexus cum ad annos discretionis pervenerint, teneri singulis annis saltem in paschate ad communicandum, Data praeceptum sanctae matris Ecclesiae; anath. sit.
l82. Coustat autem de prioris partis Veritate ex Ecclesiae sensu traditionali. Ecclesia namque Semper Sensit ac docuit per baptismum insantes emaculari originali noxa, qua sublata nihil amplius eos impediat, si ex hac vita discesserint, ab aeternae beatitudinis consecutione. Ιlem seu- sit ac docuit rite in infirmitate tinctos, quin ipsis administrari potuerit Eucharistia, adultos salutem adipisci. Cumque in nonnullis particularibus Ecclesiis disciplina obtinu rit ab antiquis temporibus, ut denegaretur Eucharistica communio Ob quaedam atrocia delicta, numquam dithium excitatum est de illorum salute, qui rile fuerint poeniter tia suucti. Sensit igitur Ecclesia necessariam haud eMe necessitate medii actualem Eucharistiae perceptionem. l83. Veritam posterioris partis quoad praeceptum divinum patet ex Christi verbis Jo. 6, 54. Nisi manducaveritis carnem silii hominis et biberilis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quoad praeceptum ecclesiasticum, liquet ex cap. Omnes utriusque sexus cone. Lateraneus is IV. et can. allegato conc. Tridentini.
184. Obj. l' Christus eadem ratione locutus est de necessitate Eucharistiae do. 6. ac de necessitate baptismi IO. 3. dicens: Nisi qui renatus fuerit etc., et de necessitate Poenitentiae Luc. l3, 3. Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. Jam vero necessitas baptismi et poenitentiae, saltem quoad adultos, est absoluta. 2' Recepta exinde est in tota antiquitate consuetudo porrigendi Eucharisi iam una eum baptismo. 3' Hanc proinde praxim urgent s. Innocentius I. et s. Augustinus adversus pelagia-
109쪽
nos distinguentes inter regnum caelorum ac Vitam aeternam , ut evincerent haud posSe vitam aeternam obtineri sine actuali Eucharistiae perceptione. Ergo. 185. Besp. Ad i , Nest. Formula enim qua usus est Christus Io. 3. in persona tertia est ac indefinita: nisi quis, nullamque exceptionem patitur; sormula vero qua usus est loquens de Eucharistiae et poenitentiae necessitate est iu persona secunda; nisi manducaveritis; nisi poenitentiam habueritis, adeoque solos complectitur adultos praecepti capaces.
Diversa proinde ratione Ecclesia Christi verba intellexit. 186. Ad 2 , D. Ad perficiendum Eucharistia, imo et
confirmatione, quod baptismate inchoactum est, C. de necessitate salutis F. Uti constat ex dictis. Hinc optime Τridentini patres sess. 2 l. cap. 4. Pa1vulos, inquiunt, usu
rationis carentes, nulla obligari necessitata ad sacramentalem Eucharistiae communionem; siquidem per baptismi lavacrum regenerati et Christo incorporati adeptam jam sitorum Dei ora tiam in illa aetate amittere non possunt. Neque ideo damnianda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aliqua do servavit. Ut enim sanetissimi illi patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt; ita certe
eos nulla salutis necessitate id fecisse, Sine controverata credendum eSt.
l87. Ad 3 , D. Λrguendo ad hominem contra Pelagianos invehentes distinctionem inter restnum caelorum et vitam aeternam, C. cx propria sententia N. Alioquin tum S. Innocentius tum s. Augustinus, ac deinceps Gelasius Pontifex, sibi turpiter contradixissent. Pro rato enim habebant praeter baptismum nil aliud in infantibus requiri, ut aeternam adipiscerentur salutem. Idque apertissime constat ex iis, quae s. Λugustinus iii Iib. 2. Contra duas epistol. Pelagian . disputat de eo insante qui, ita Deo disponente, suscepto baptismo defunctus eSt, ac de eo, qui festina tibus parentibus ac ministris, nequi it baptiZari.
110쪽
PART. I. CAP. IV. DE EUCHAB STIAE NECESSITATE ETC. 30s
Peccatorum remissio neque est praecipuus neque unicus sanetissimae Eucharistiae e Pectus'; nec Sola Iides est susAciens praeparatis ad sumendum Ss. Eucharistiae Sacramentum
188. Ambae pariter hujus propositionis partes do 1idesunt, decernente Τridentino sess. 13. ean. 5. Si quis dixerit, vel praecipuum fructum M. Eucharistitie esse remissionem peccatorum, vel eae ea non alios ebectus provenire ; anath. sit. Et can. 1 l. Si quis diaerit, solam silem esse susscientem praeparationem ad sumendum Ss. Eucharistiae
l89. Utraque autem propositionis pars cuincitur ex Ap stolo 1. Cor. it, 28. scribente: Probet autem seipsum homo: et sie de pane illo edat, et de eulice bibat. Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi mandueat et bibit, non dijudicans Corpus Domini. Porro probationem hanc non in sola fide consistere, sed in conscientiae puritate et charitale habituali praefigurata in veste nuptiali Mattia. 22. , ex universa constat traditione ac perpetuo Ecclesiae sensu. Primis enim Ecclesiae seculis tum catechumeni tum poenitentes vel ab ipso Eucharistiae arcebantur aspectu. Concilia omnia, ut Illiberitanum can. 77. et 79. Ancyranum Pan. 4, 5, et T. ac Nicaenum ean. ll. vetant Eucharistiam dari peccatoribus et poenitentibus nondum reconciliatis. I90. Post haec superfluum vix non videretur ad hoc conficiendum patrum auctoritatem asserre, qui unanimes Plane sunt in inculcanda necessitate conscientiae puritatis ad se angelico pane recreandum, atque in exaggeranda sacrilegii immanitate quo se deturpant, qui cum peccati conscientia ad Eucharistiam accedunt. S. Cyprianus in lib. Delapsis eos Christi tortoribus comparat, prioresque illis pronunciat. S. Io. Chrysostomus Hom. 82. in natu . comparat Iudae; scribit enim: nullus ergo Iudas assistat, nullus avarus. S. Augustinus Traet. 26. in Io. n. it. Innocentiam,