장음표시 사용
121쪽
rum IV. Christus sacrificio mortis suae nos redemit ab omnibus peccatis, ea tamen lege ut nobis non Prodesset ejusmodi universalis redemptio, nisi per applicationem meritorum suorum side, sacramentis, sacrificio incruento, honis operibus unicuique in particulari. Alioquin nemo jam damnaretur. Neque hoc diffiteri possunt protestantes ipsi, qui requirunt fidem et sacramenta ad imputationem, ut ipsi autumant, meritorum Christi. Si vero media reliqua non detrahunt sacrificio crucis, imo illud commendant, qu modo detraheret sacrificium incruentum, quod rationem habet medii ad applicanda nobis merita per sacrificium crucis parta Exinde patet responsio ad singula objecta ex Apostolo testimonia, quae unice attingunt cauinin m ritoriam redemptionis. 2I8. Ad 2', seu ad alteram partem D. Unicum Cou-stituit sacerdotium ad osserendum sacrificium meritorium redemptionis, C. ad Osserendum sacrificium quo applicentur redemptionis merita IV. Sacerdotium illud proprium uuius Christi est, alterum vero quod est ministeriale voluit Christus ipse ut esset proprium apostolorum, eorumque in Sacerdoti O Successorum, qui ut ministri Christi osserunt sacrificium incruentum et commemorativum, ut illius cruenti nobis fructus seu merita applicentur, ut dictum est. ΛΡΟ- stoli autem ac reliqui sacerdotes non succedunt Christo in Sacerdotio, sed tantum ejus vice iunguntur eique praebent ministerium suum. Et hac ratione exponenda loca sunt ex Apostolo Objecta. 219. III. Obj. Sacrificio Missae desunt sacrificii veri ac realis conditiones. Etenim l ' ad verum sacriscium requiritur mactatio aut immutatio rei oblatae; jam vero in Christum neutra cadere potest; 2' nuda igitur in Missa habetur passionis Christi commemoratio; 3' sane si nonnisi mFstica immolatio victimae, quae est Christus, in Missast, sequitur nonnisi mysticum esse sacrificium, quod in
ea offertur, non autem Verum ac reale. Ergo.
220. Resp. X. A. Ad i , prob. D. Ad sacrificium ab-
122쪽
solutum, C. ad sacrificium relativum et commemorativum N. Ad hoc enim non requiritur nisi realis praesentia Iictimae ac repraesentatio sacrilicii absoluti, sive cruenti per mysticam mactationem. Tale porro est sacrificium Missae. 221. Ad 2 , Neg. Cum non habeatur nudum signum, sed victima realiter praesens ac mJstice immolata , quae repraesentat Christi mortem cum qua necessariam relationem habet , verum ac reale offertur sacrificium. 222. Ad 3 , Neg. Utrumque enim habetur in Missa, sacrificium videlicet verum ac reale in realitate ictimae, et mysticum quoad modum quo victima ipsa offertur. 223. IV. Obj. Saltem non constat sacrificii veritas ex traditione. Siquidem i' patres unice commendant oblationem repraesentativam et commemorativam sacrificii crucis; 2' sacrificium crucis unicum novae legis sacrificium appellant. 3' Quod si interdum Eucharistiam sacrificium nominant, ideo est aut quia in ejus celebratione preces funduntur, aut quia panis ac vinum a 1idelibus offerebantur ad ejus celebrationem, aut quia fiebat in ea commemoratio sacrificii crucis, aut quia denique oblatio Eucharistiae sacra est juxta sacri ii etymologiam. 4' Liturgiae autem humanam tantum habent institutionem, nihil proinde ex illis confici potest. Ergo. 224. Resp. N. A. Ad i , prob. D. In ordine ad Sacrificium absolutum, nempe Crucis, C. in se quasi nudaeSSet repraesentatio et commemoratio sine realitate victimae R. Ut suo loco ostendimus, patres omnes realem Christi praesentiam prosessi sunt in Eucharistia , cumque huic accedat ex doctrina patrum repraesentatio sacrificii absoluti Sive cruenti in cruce, hoc ipso veram ac realem sacrificii rationem agnoverunt in celebratione Eucharistiae. Atque hinc factum est ut numquam meram seu nudam commemoratiouem aut repraesentationem sacrificii patres Eucharistiam dixerint. 225. Ad 2 ', D. Unicum dixerunt sacrificium cruentum
in Nova Lege per oppositionem ad multiplicitatem sacrisi-
123쪽
ciorum in Lege Veteri, C. ad exclusionem sacrificii Eucharistici quod illud perpetuo refert N.
sunt ad sacrificia spectant late sumpta , nos Vero loquimur de Vero ac proprio sacrificio quale ab Ecclesiae patribus sacrificium Eucharisticum constanter habitum est. Quod mandeSte evincunt voces quibus usi sunt de hoc sacrisicio di Serentes ; Vocant enim sacri tum summum , verissimum et Sinstulare corporis et sanguinis Domini. Assirmant a solis S cerdotibus offerri posse, aliaque ejusmodi habent, quae nonnisi vero ac reali sacrificio competere queunt.
institutum est ac ab apostolis traditum , C. doctrinam mere humanam X. Sunt liturgiae documenta ineluctabilia doctrinae et praxis universae Ecclesiae , adeoque divinae traditionis testimonium locupletissimum.
Sacriscium Missae est etiam propitιatorium pro vivis atque defunetis 228. De fide hanc pariter esse propositionem habetur ex cau. 3. conc. Τridentini superius recitato. Λd pleuiorem Husdem intelligentiam nonnulla praemittenda Sunt. 229. Λc I' Notandum est non eadem ratione dici propitiatorium sacrificium Missae ac sacrificium crucis; Sacrificium enim crucis suit meritorium redemptionis , Seu remissionis peccatorum , gratiarum Omnium , in eoque meritum Christi Domini consummatum est. Sacrificium autem Missae dicitur propitiatorium , quatenus medium et instim- mentum est, quo merita in cruce parta nobis applicantur , prout applicantur per sacramenta , pia opera etc. licet di
124쪽
in 3. p. s. Th. disp. 228. e. l. et 2. vim habet impetrandi stratiae auaeilium, quo et a mortalibus et a venialibus peccatis justiscari, et in justiscatione sua homo creScere possit; Seu per impetrationem ς non autem immediate, ut Sacramenta haptismi et poenitentiae ; idem dic de bonis temporalibus.
23l. 3' Animadvertendum doctrinam quidem certam theologorum esse hoc sacrificio proxime et immediate remitti semper ac certo poenam temporalem Viventium pro uniuscujusque dispositione i quo sensu propitiatorium dicitur pro vivis atque deiunctis ); de fide tamen non esse eerto 3emper, Seu certa lege poenam ejusmodi temporalem remitti.232. 4' Animadvertendum neque de fide esse praedictos essectus tam pro vivis quam pro defunctis sacrificium Missae producere eae opere operam. Certum quinimo est defunctis non remitti per hoc sacrificium nisi poenam temporalem , et quidem per modum suffragii iis prodesse , prout nempe Deo illud acceptare pro iis placuerit. Ex quo insertur essectum hujus sacrificii non ita certum esse erga deiunctos, quam erga ViVentes 233. 5' Notandum denique hujus sacrificii valorem quoad nos sive extensive , aut ut alii loquuntur, quoad essectum, infinitum non esse; quod clarius ex dicendis constabit. 234. His praemissis, sic luculenter catholicam doctrinam
exponit Tridentina synodus sess. 22. cap. 2. Docet Sancta synodus , sacriscium istud vere propitiatorium esse, per ipsumque seri, ut si eum vero corde et recta Me, cum metu et reverentia, contriti ac poenitentes ad Deum accedamus , misericordiam consequamur et stratiam inveniamus in auaeilio Opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus, straticimet donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit; una enim eademque est hostia , idem nunc ομferens sacerdotum ministerio , qui se ipsum tunc in Cruce obtulit, sola offferendi ratione diversa. Cujus quidem oblatio nis cruentae , inquam, fructus per hanc uberrime percipiuntur ; tantum abest , ut illi per hane quovis modo derostetur.
125쪽
235. Ita porro veritatem catholicam adstrui inus e sx Apostolo Hebr. 5, i. Omnis Ponti eae eae hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacriscia pro peccatis; jain Vero apoStoli eorumque in sacerdotio successores juxta demonstrata in praecedenti propositione nullum aliud habent quod offerant Sacrificium pro peccatis nisi Lucii aristicum; ergo sacrisicium Eucharisticum pro peccatis offertur adeoque propitiatorium eSt, in Sensu quo exposuimus. Bursum : adversariis ipsis fatentibus, sacrisicia veteris legis , quatenus ex fide in Chrse Stum osserebantur , erant vero propitiatoria, quin propterea quidpiam detraherent sacrificio crucis ex quo im propitiandi derivabant, multo igitur magis propitiatorium est Sacrificium Missae in quo modo incruento eadem Osfertur ictima quae oblata est in cruce , quin pariter ullo modo detrahat efficaciae sacrificii crueis , cujus nobis fructus applicatur ac meritum.
236. Τalis proinde fuit sensus totius antiquitatis , ut
palet l' ex liturgiis omnibus quae in hoc conSentiunt; satis heic sit in exemplum adducere verba liturgiae s. Iacobi omnium orientalium antiquissimae : inserimus, in ea dieitur , tibi incruentum sacriscium pro peccatis nostris et ignorantiis populi. Patet 2' ex patribus, qui pariter uno ore dogma nostrum profitentur, ex quibus , Speei minis ergo, unum laudamus Cyrillum Hierosolym. qui in Catech. mystastostica 5. vocat Eucharistiam hostiam propitiationia, et deinceps n. 4. scribit : Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus , clementem Dcum cum pro illis defunctisὶ tum pro nobis demereri et propitiare satagentes. Patet 3' ex antiquiissima universalique praxi osserendi sacrificium pro defunctis, de qua loquitur Τertullianus lib. De corona, et in lib. 2. Ad rea rem; nec non 8. Cr primus Ep. 9., et concilia Carthagin. III. Bracarense I. Cabillonense , aliaque non pauca apud Bellarminum lib. 5. c. 7. Porro sacriscium pro defunctis Osferri nequit nisi ad poenarum expiationem , Speetatum igitur semper fuit uti propitiatorium Sacrificium nostrum.
126쪽
237. Exinde colligimus t ' sacrificium Missae offerri posse tam pro vivis quam pro defunctis. 238. Colligimus 2' osserri non posse pro Sanctis cum Deo in caelo regnantibus, cum nihil ipsis expiandum sit
sed Deo in sanctorum honorem, prout eucharisticum est, offerendum esse , ut orent ipsi pro nobis, ut loquitur A. At gustinus Prael. 84. in Ioan . n. l. Quare concilium Hid. Sess. 22. e. 3. Quamvis , inquit, in honorem et memoriam
sanctorum nonnullas interdum Missas Ecclesia celebrare consueverit , non tamen illis sacriscium offerri Meet; sed Deo soli. . . de illorum victoriis stratiω vena sacerdosὶ , eomum patrocinium implorat; et can. 5. Si quis diserit, injuriosum esse Deo vinas celebrare in honorem Sanctorum, et pro ill rum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia in te dit , anathema sit. 239. Colligimus 3' non solum propitiatorium et eueharisti m , Verum etiam impetratorimm esse sacrificium Mimae,
quatenus per illud bona tum pro praesenti tempore, tum pro aeterna vita obtinere a Deo vi illius possumus, si side, spe ac pietate inflammati ad ipsum accedamus. 240. Si quis vero quaerat in quanam peculiari actione essentia sacrificii constituenda sit , nobis verisimilior illorum videtur sententia, quae jam communis effecta est , qui eam agnoscunt in sola consecratione. Siquidem in actione illa essentia sacrificii nostri constituenda est, in qua Sacerdos agit nomine Christi, et vi cujus victima in altari praesens sistitur et offertur veluti immolata in honorem Dei auctoris vitae et mortis 3 talis autem egi consecratio. Adeoque oblatio , fractio , communio uti partes integrales sacrificii habendae sunt.
241. Obj. l' Sacrificium propitiatorium ex Mosaica lege ejusmodi erat, ut tota victima combureretur ; ast de sacrificio Missae participant sacerdos et populus ; 2' Apostoli certa sententia est Hebr. 9, 22. Sine sanguinis effusione
127쪽
126 TRACT. DE EIICH. P. II. C. I. DE VERIT. SLCRIF. EUCH. ETC.
non si remissio, jam vero nulla in Missa sanguinis effusio sit. 3' Missae sacrifici uin non est propitiatorium ex se, ut patet; sed neque tale esse potest virtute Sacrificii crucis , alioquin insufficiens istud fuisset ad Deum nobis propitiandum. 4' Omnia nobis peccata dimissa Sunt beneficio erucis Christi. Ergo. 242. Besp. Λd i , D. Λliquando ac in peculiaribus nonnullis sacrificiis , C. semper et in omnibus N. Siquidem Deut . eapp. 4. et T. praescribitur ut soli masculi vesca tur victimis oblatis pro peccatis. Praeterea sacrificium Missae est etiam eucharisticum , et impetratorium. 243 Ad 2 , D. Sine sanguinis effusione non si remissio C. non sit remissionis applicatis , prout etiam sit per ba-ytismum , absolutionem, jejunium , aliaque pia opera F. 244. Λd 3 , Besp. sacrificium Missae propitiatorium esse virtute sacrificii crucis , nec tamen sequitur quod adversarii autumant, istud lare insufficiens; nam Christi mors meruit remissionem peccatorum , sacrificium Mimae uti instrumentum et medium applicat unicuique in particulari meritum partum in cruce, prout applicant sides, baptismus, aliaque recensita media . Pulchra similitudine rem hancillustrat pius et doctus Card. Hostus in Confessione fidei cathol. in synodo Petrocoriensi cap. 4 l. deducta ex publieo fonte , qui licet exiliat in communem omnium utilitatem, nisi tamen quisque accedat ad aquam inde hauriendam idoneo instrumento , sitim explere nequit. Rusmodi sons est sacrificium crucis , instrumentum ad aquas seu fructus derivandos est sacrificium Missae, sunt sacramenta , sunt alia quae enumeravimus ; nisi igitur his utamur , peccata nobis in particulari non remittuntur.
245. Ad 4 , D. Quoad pretium redemptionis, C. quoad applicationem pretii N. Responsio patet ex dictis.
128쪽
246. Improprie Missa primata dicitur, quatenus ad di-Scrimen solemnis, aut in privato loco , aut non in die festo celebratur, nec parrochialis, ut aiunt , seu conventualis est, nec quispiam in ea saltem sacramentaliter communieat. Ceterum quaevis Missa semper publica est, cum in ea offeratur sacrificium in gratiarum actionem pro beneficio publico , cujusmodi est mors Chriisti, a publico Ecclesiae ministro , pro publica Ecclesiae, seu fidelium omnium utilitate. 247. Lutherus ratus Eucharistiae non inesse rationem sacrificii in lib. De abroganda Missa privata, in Missas invehitur in quibus solus sacerdos communieat, easque 3Olitarias , Singulares, angulares per contemptum nominat. 248. Synodus Pistoriensis, cum constituisset victimae participalionem esse partem sacriscio essentialem, adjicit Prop. 28. Non tamen se damnare ut illicitas Missas illas in quibus adstantes Sacramentaliter non communicant, ideo quia isti participant , licet minus perfecte de ipsa victima, spiritu illum recipiendo. Quae propositio , quatenus iminuat, ad sacri si
essentiam deesse aliquid in eo sacriscio, quod peragatur sive nullo adstante , sine adstantibus , qui nec sacramentaliter nec spiritualiter de victima participant, et quasi damnandae essent ut illicitae Missae illae, in quibus solo sacerdote comm Nicante , nemo alit, qui sive sacramentaliter sive spiritual ter communicet, a Pio VI. in Const. Auctorem Mei damnata est ut falsa , erronea, de haeresi Suvecta, eamque Sapiens.
Synodo Pistoriensi praeiverunt in hac erronea doctrina tuenda Nannaronius, qui tamen postea eandem dura it, can. Guerrerius , nonnullique alii. 249. Concilii Τridentini doctrina sem. 22. c. 6. haec
est: Optaret quidem sacrosancta synodus, ut in singulis Missis Meles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent, quo ad ess
129쪽
sanetissimi hujus sacrificii fructus uberior proveniret; nec tamen si id non semper sat, propterea Missus illas, in quibus solus sacerdos Sacramentaliter eommunicat, ut privatus et ili citas damnat, sed probat atque adeo commendat; siquidem Ulae quoque vinae vere communes cenSeri debent, partim quod in eis populus spiritualiter communicet; partim vero quod a publico Ecelesiae ministro non pro 3e tantum, sed pro omnibus
Idelibus , qui ad Corpus Christi pertinent, celebrentur. Hanc porro doctrinam sanci vit can. 8. Si quis diserit, Missas in
quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat, illicitas esse, ideoque abrossandas ; anath. Sit.
Missae in quibua solus sacerdos sacramentaliter communicat , illicitae non sunt, neque propterea abrogandae
250. De fide est ex adducto cauone. Εjus veritatem sic evincimus : Missae illae illicitae non sunt adeoque neque abrogandae, in quibus sinis praecipuus ad quem institutae sunt, obtinetur , quae in antiquitate sundamentum habent, nec ulli Christi praecepto adversantur ; tales vero sunt Missae in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat.
25 l. Etenim i ' sinis praecipuus sacrificii est Deo supremam exhibere adorationcm, eumque nobis propitiare , b naque omnia fidelibus vivis atque desunctis obtinere , ac pro collatis beneficiis Deo gratias agere. Iam vero sinis hic est independens a populi communione. 252. 2' Fundamentum has Missas praeterea habere in antiquitate haud pauca ecclesiastica documenta ostendunt, ex quibus novimus celebratas in privatis aedibus Missas sui se a ss. Marcello , Gregorio NaZianZeno Seniore , Ambrosio, Paulino Nolano aliisque, uti ostendunt card. Bona Iter. li-lutam. lib. l. c. 13. eum adnotati. Boberti Sala , et Pellicia De Polit. Eccles. lib. 2. c. 10. qui ea exempla collegerunt. Hoc ipsum ostendunt testimonia Patrum, ex quibus S. do.
130쪽
Chrysostomus Hom. 3. in Epist. ad Ephra. n. 4. Sic increpabat sideles qui non communicabant nisi in Quadragesima: Frustra est quotidianum sacriscium , frustra adstamus altari; nemo est qui partaeipet, quin tamen cessandum inferret a quotidiano sacrificio ; s. Ambrosius licet populum adhortetur ut quotidie Missae intersit, attamen ut in Quadragesima , die saltem dominico, Osferat et communicet tantum admonet; eadem ratione Se gessit s. Augustinus apud Bella inuin lib. 6. cap. 9. n. 24. Seqq. Hic congruunt complura statuta conciliorum quae licet jubeant sideles omnibus diebus sestis Missae interesse , non adigunt tamen ad sacram Vnaxim nisi bis vel ter in anno. 253. 3' Nulli deuique Christi praecepto Missas has adversari ex eo liquet, quod protestantes nunquam illud in- Venire potuerint . Nec enim susscit verba afferre quibus Christus potestatem fecit apostolis conficiendi, sed opus praeterea esset aliquid adducere , quo ne id fiat prohibeatur. Atque hinc factum est, ut protestantes a doctore suo hac in parte recesserint, testibus Molano in suis cogitation. privatis p .2. nec non Doederitu sistit. Theol. Christ. tOIn. 2. p. 789.
254. Obj. 1' Christus in eonfectione Eucharistiae eam distribuit ; 2' ut idem facerent apostoli praecepit dicens : Hoc facile in meam commemorationem. 3' Apostolusi. Cor. 10. Eucharistiam vocat participationem seu communicationem corporis et sanguinis Domini. 4' Fractio ipsa panis consecrati, quae in Coena sit, ex qua Act. MOSt. c. 2 , 42. et alibi Eucharistia denominationem accepit, patefacit eam ad communionem adstantium ordinatam esse. 5' Quare Apostolus i. Cor. it, 20. scribit: convenientibus vobis in
unum , jam non est dominicam coenam manducare ς unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducaridum ; quibus
verbis ita opponit coenam privatam coenae publicae , ut illa in comparatione istius nec coenae nomine digna Sit, privatam itaque sacerdotum communionem ut illicitam reprc-