Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

130 TRACTATUS DE EUCHARISTIA

hendit. 6' Huc spectant Orationes quae in liturgiis omnibus orientalibus et occidentalibus fundebantur communi nomine, quibus evincitur, nisi nugatorias eas esse Velimus, plures saltem eum sacerdote participare. γ' Canones pariter huc antiquissimi reseruntur praecipientes fidelibus adstantibus sacrificio communionem, et arcentes eos ab Ecclesiae limianibus qui non obtemperaverint. 8' Hinc Graeci numquam Missam sine communicantibus celebrant. Ergo.

255. Besp. Ad i , D. Ita tamen ut exemplum Christi Eucharistiam distribuentis praeceptivum non sit, c. ut sit praeceptivum Subd. Assirmativum et eonditionatum, C. negativum et absolutum N. Nempe Christi exemplum primo obligationem ac praeceptum per Se non Semper importat, ipsis adversariis latentibus, alioquin in absurda incideremus; secundo, hoc etiam dato , praeceptum Christi non est nisi affirmativum et conditionatum , si nimirum sint qui legitime petant, non autem negativum ita ut absolute vetitum sit celebrare nisi sint qui communicare velint, ac legitimo petant, quasi aliquid essentiae sacrificii deesset aut ejus integritati , ita ut invalida aut illicita sacrificia ejusmodi

sint censenda.

256. Ad 2 , V. Λllegata enim verba facultatem exprimunt datam apostolis Eucharistiam conficiendi et sacrificium proinde osserendi. Quod si velint adversarii eadem ad distributionem quoque cxtendere, intelligi ea debent in sen

257. Ad 3'', et 4'', D. In sensu positiVO , praesentibus legitime petentibus et communicantibus, Iγ. Vel C. in sensu negativo , ita ut nisi sint qui communicent offerri sacrificium non possit N. Hoc praecise est quod Ostendi ab adversariis deberet, nec tamen unquam consciunt. Fractio praeterea mysticam habet significationem, ac sine fidelium communione consistere poteSt. 258. Ad 5'', D. Ita ut Apostolus Dominica coena agapas significet quas celebrabant sideles ante vel post communionem Eucharisticam , C. communionem ipsam N. Ita

132쪽

verba Λpostoli exponunt Chro S toinus, Augustinus ot Oecumenius , quam ex DOSitionem exigit series ipsa orationis, qua Apostolus invehitur in duritiem divitum, et concludit: Numquid domos non habetis ad mandueandum et bibendum aut Ecclesiam Dei contemnitis , et confunditis eos, qui non habent' 259. Λd si , D. Quatenus Ecclesia supponit adesse communicantes , qui si oluerint riteque dispositi sint possunt participare, C. quatenus neceSSario esse hi debeant N. Τantum abest ut arceat Ecclesia communicare volentes in Missaeui intersint, ut id fieri optet, sed si nemo sit qui participare velit, debebit ne orationes liturgicas immutare, aut a S erificio Deo osserendo abstinere 3 Absit. Igitur ejusmodi Preces ex communiter contingentibuS, Praesertim primis seculis , instituta Sunt. 260. Ad γ', N. Ut enim observat ipse Gherhardus Vossius in Adnot. ad can. l0. Ayωtolio. non praecipiunt Veterra canones, ut quisquis quoties adest communicet, scd ne quis nondum peracta communione discedat.

26 i. Λd 8'', A. Missas absque communicantibus non

lebrare Graecosὶ sulsum est , scribit Λllatius De Eccles. O

cid. et Orient. consensu lib. 3. eas. 15. n. 3. , Qui non eredit, adeat ipsas Graecorum Ecclesias ubicumque terranum constitutas ; in omnibus Saeordotes, ut plurimum nulla interveniente communionε, tum privatim tum publice celebrant.

Neque realis neque Spiritualis victimae particistatio eae parte populi est pars essentialis sacriscit neque ullo sive divino sive ecclesiastico praecepto tenentur misi ad communionem liturgicam; non sunt pro do ut invalidae aut illicitae damnandae Missae illae in quibus nemo sit, qui Sive Sacramentaliter, sive spiritualiter communicet

262. Haec propositio , quae certa et sidei proxima est, ut patet ex censura doctrinae synodi Pistoriensis , adstruitur non modo iisdem argumentis, quibus Superiorem vin-

133쪽

dieavimus, sed praeterea cum sit directe adversus illos , qui se catholicos prositentur , argumentis deductis ex Ecclesiae auctoritate et proi 263. Etenim victimae participatio seu populi communio non pertinet ad sacrificii essentiam, nec ullo divino aut ecclesiastico praecepto necessaria est , si Tridentinum non solum validas sed insuper licitas Missas illas declaravit et sanxit in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat. Atqui ita Ae gessit Tridentinum concilium , uti ex doctrina et canone paulo ante descriptis patet. Ergo. Quod si nec ad essentiam sacrificii pertinet sacramentalis populi communio liturgica , nec ullo divino aut ecclesiastico praecepto est necessaria, multo Vero minus censenda erit necessaria communio Spiritualis , quae nuspiam praecipitur, ac interior eSt, quaeque a synodo non est adjecta nisi ad anathema Triduntinum eludendum. 264. Ex his ita constitutis pronum est inferre l' communionem liturgicam aut aliturgicam , seu intra aut extra Missam , rem e8Se plane disciplinarem cujus moderatio ad Ecclesiam spectat; adeoque 2' jure merito Benedictum XIV. in Encrctica Certiores effecti data an . 17 42. ad sopiendas controversias Cremae exortas , constituisse, laudabilem quidem esse atque exemplo Christi consentaneam communionem quae ab adstantibus Missae sat, altamen non propte ea turbas esse excitandas, si ob peculiaria motiva aliter fuerit ab episcopo Ordinatum.

DIFFICULTATES

ctus communionis adflantium , quia tunc communio populi a sacerdote suppletur. 2' Fideles jus habent ad sacramenta quae a Christo ad ipsorum utilitatem instituta sunt. 3' Qui extra Missam communicat privatur effectu orationum, quae a sacerdote pro communicantibus funduntur. 4' Dominica institutio , liturgiae , Ecclesiae praxis, Veteri8 Εc-

134쪽

PART. II. CAP. II. DE MISSA PRIVATA. 13.

clesiae disciplina , collectae ac preces, quae in MisSa recitantur, communionem liturgicam suadent. Ergo. 268. Resp. Ad l', N. Si enim communio liturgica neceMaria est ex parte populi, ea Profecto suppleri nequit a sola communione sacerdotis. Quod Si ita eSSet, ut adversarii autumant , inutilis plane inret controversia al, ipsis

excitata.

267. Λd 2'', D. Cum sui ectione Ecclesiae quoad modum ca percipiendi, c. sine illa A. Si propterea Ecclesia justis causis adducta interdum magis expedire judicaverit, ut tribuatur Eucharistia extra Missam , ei parendum eSt. 268. Ad 3', D. Accidentali , cui suppleri potest Obedientiac merito majorique fervore , Tr. ossentiali et cui Suppleri nequeat F. Transmisimus primum distinctioniis membrum , cum fructum percipiat ejus Missae in qua coim secta Eucharistia est etiam ille qui aliturgico communicat. Deinde accidentalis liic fructus negligendus cst, si Ecclesia aliter statuerit , prout sit circa communionem sub utraque specie , etsi theologi disceptent inter se, num major Ductus accidentalis ex alterius otiam symboli perceptione proveniat. 269. Ad 4 , D. Suadent ut magis congruentem , C. inducunt necessitatem aut praeceptum A. Quod nobis satis est; cetera ordinare ad Ecclesiam spectat.

270. Eadem materia et sorma ost Eucharistiae tum prout est sacramentum , tum prout est sacriscium. De sorma vix controversia alicujus momenti est , omnes enim in eo consentiunt Eucharistiam verbis Christi consei: me est

corpus meum ; Hic rat Sanstula meus , Seu calia Sanyuinis mei.

Quidquid nonnulli contenderint, nunc exploratum est, Orationem qua invocatur Spiritus S. ut vi sua immutet oblata dona in corpus et sanguinem Domini , non pertinere adessentiam , ut Graeci prolassi sunt in concilio Florentino,

135쪽

134Beliquae si quae sint quaestiones inter scholasticos Olim agitatae nunc quieSeunt, nec operiA Pretium est eas a Somno

suo exsuscitare.

271. Materiam panem esse triticeum et vinum de vite fatentur omnes. Perinde esse ad Valorem Eucharistiae eam conficere sive in pane aZymo Sive in pane sermentato admittunt Latini, contra vero Graeci schismatici solum panem sermentalum idoneam esse hujus sacramenti ac sacrificii materiam contendunt, ita ut invalidam habeant consecrationem Latinorum , qui in Pane aZymo conficere consueverunt , ac uamitas per contemptum Graeculi Latinos vocant. Nullam litem nobis protestantes intentant circa vinum de vite, bene Vero circa aquae admixtionum in calice osserendo. Utrique jam sive Graeci sive protestantes nunc meliora de nobis sentire videntur , ita ut sere sopitae habeantur controversiae istae tanto Olim animorum aestu agitatae. 272. Circa ministrum protestantes contendunt fideles omnes vi baptismi totidem sacerdotes essectos esse , jure adeoque pollere consecrandi. Λst hunc errorem refellemus eum de Ordine. Hic potius perstringimus jansentanos ac proinde synodum Pistoriensem nonnullosque illis adhaerentes , qui autumarunt fideles omnes adstantes sacrificio, non Secus ac sacerdotes, Vere et proprie dictos ac immodiatos Offerentes esse , immolatoreS et sacrificatores , nec disserrea sacerdote nisi sola consecrandi potestate, quae eis non

compulit. Synodus praeterea Pistoriensis insurgit adversus specialem Missae applicationem pro singularibus individuis.

Contra quos omnes sit:

Ponis triticos, sive azymus sit sive fermentalus, est materia valida sacramenti et sacriseii Eucharistici

273. De fide est propositio , ut constat ex concilii Florentini decreto, in quo utriusque EceleSiae Patres : --

136쪽

PART. II. CAP. III. DE MATERIA FORMA ΕΤC. 13.

Inimus item , inquiunt, in azymo sive fermen ato pane tritiseo corpus Christi veraciter consci. 274. Iam vero validam esse Eucharistiae materiam panem azymum, de quo solo est quaestio, evincit i' exemplum Christi, qui, uti nunc omnes consentiunt, celebrato paschate legali, iustitit Eucharistiam in pane , qui tunc temporis ex legis praescripto ei praeSto erat, nempe MymO. Tres enim Evangelistae Matthaeus 26, 17. Marcus 14, 22.

Lucas 22, 7. uno consensu scribunt Christum prima die azymorum tum pascha celebraesse tum instituisse Euchari-Stiam , ergo nonnisi in pane Gymo illam consecit. 275. Evincunt 2' patres Omnes , qui in eo consentiunt Christum instituisse sacramentum et sacrificium Eucharisticum in Mymis , adeoque pro certo habuerunt , azymum panem idoneam esse ejusdem sacramenti et sacrisiscii materiam.

276. Evincit 3' usus antiquissimus in Ecclesia saltem Oeeidentali adhibendi panem agymum in Eucharistiae confectione. Siquidem, praetermissa etiam quaestione critica inter eruditos agitata, utrum novem prioribus Seculis praxis obtinuerit etiam in Ecclesia Latina consecrandi in sermentato , ut contendit Sirmondus in Disquisitione de Mymo ;an vero in solo Mymo , ut vult Clampinus De perpetuo azymorum usu in Ecclesia latina; an vero, uti Verisimilius censet card. Bona Rerum litumis. lib. l. e. 23. cum Propilam Roberti Sala , promiscue tum in pane Mymo tum iu paue fermentato ; illud exploratum est a pluribus seculis consuevisse Ecclesiam Occidentalem in pane Mymo consecrare. Etenim in Missa Ambrosiana quam Pamelius cum melioris notae codice contulit et vulgavit , hic titulus legitur :Oblaetio panis azymi cum patena facienda ; Missam hanc anteriorem esse ipso s. Ambrosio ostendit ei. MarEuchelli. Ostendit praeterea Mabillonius in Diss. de pane Eucharistimaaymo et fermentato , de pane Mymo in confectione Eucharistiae jam synodum Toletanam XVI. quae an. 693. celebrata e8t, can. s. locutam esse veluti de re hi communi usu

137쪽

iasi posita ; idque confirmat testimonio s. Udatrici, qui disserit de oblatiis ad usum Eucharistiae in serramento characteram coctis ; nec non Λlcuini sec. IX. scriptoris eelebratissimi. 277. Cum igitur pro consuetudine Ecclesiae Latinae stent exemplum ChriSti, auctoritas patrum omnium, usus ab immemorabili , ecquis in dubium rex ocare poterit panem aZymum idoneam materiam esse sacramenti et sacrificii Eucharistici Imo cum hoc spectet ad disciplinam omnes tenentur , ut in concilio Florentino statutum est, Eucharistiam conficere juxta illam consuetudinem , quae in propria Ecclesia obtinet, quin aut Graeci Latinis, aut Latini Graecis

SuccenSere Valeaut . DIFFICULTATES

278. I. Obj. Longe probabilius Christus pascha Iegiae

non celebravit, uti non obscure ex Evangelio Ioannis colligitur. Nam c. l3 , l. seqq. legitur: Ante diem festum P

schae sciens Iesus , quia venit hora ejus . . . coena facta etc.

cap. vero I 8, 28. refert idem Evangelista, Iudaeos non introivisse in Praetorium ne contamimirentur, sed ut man carent Pascha; et c. 19, 14. subdit: Erat autem parasreve Prachae , cum Pilatus Christum morti addixit; et v. 3 l. Iu et emo, quoniam parasceve erat, ut non remunerent in cruce corpora Sabbato erat enim maynus dies ille Sabbati J, rogaverunt Pilatum ut fransterentur eorum crura et tollerentur.

Si igitur tempus quo Christus eoenam celebravit erat ante diem festum, erat parasceve Paschae, si in vigilia Paschae erucifixus et depositus est, jure insertur aut Christum eo anno Pascha legale haud celebrasse , aut ante diem a lege Dracstitutum, cum panis fermentatus nondum sublatus erat, in eoque Eucharistiam celebrasse. Sane eum Christus Io. 13, 27. dixisset Iudae: Ouod facis De citius, apostoli haec verba ita intellexerunt , perinde ac si Iudae dixisset , ut emeret quae opus erant ad diem festum , adeoque dies Paschatis nondum incoeperat. Alioquin , si pridie mortis Suae

138쪽

PART. II. CAP. III. DE M TERIA FORMA ETC. 137

Christus comedisset Pascha, cruci affixus fuisset et ab ea depositus ipso die festo, quod non fecissent Iudaei juxta

legis praescriptum. Εrgo. 27s. Resp. x A. ad probb. autem adductas ex Evati- gelio Ioannis , licet in diversas abeant interpretes ac theologi sententias, si tamen paucos exeipias, qui notam tem ritatis non effugerunt, omnes consentiunt , Christum Pascha legale celebrasse , adeoque pane aZymo ad conficiendam Eucharistiam usum esse ; quod nobis satis est. Alii igitur componunt s. Ioannem cum reliquis Evangelistis exponentes illud paraseene Paschae de sabbato in quod eo anno dies solemnis Paschae incidebat, prout insinuat ipse Ioannes l9,3 l. quo sensu pariter reliqua exponunt quae asseruntur ex eodem Ioanne, quod Iudaei non introierunt in praetorium Pilati ne contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, nempe sacrificia, quae die solemni Paschae immolabantur. Negant praeterea ex Iege Velitum esse exequi mortis sententiam , eo magis quod milites Romani sententium in Christum latam exequi deberent, prout reipsa lactum PSt. Atque haec est communior sententia. Alii vero , ut Paulus Burgensis , Iansenius Gandavensis, Maldonatus , Petavius , Nat. Λlexander cum aliis pluribus , censent Christum pridie ejus diei ab eo quo Judaei, celebrasse Pascha , estque haec sententia satis communis. Alii existimant Christum in primis vesperis diei agymorum , prout consuetudo serebat, post oblatum sacrificium vespertinum , Pascha manducame . In quacumque hypothesi Christus Pascha legale celebrasset, et in agymis Eucharistiam consecisset. 280. II. Obj. i' Panis quo usus est Christus in Evangelio dicitur αρτος seu elevatus , Ope scilicet fermenti, alioquin non esset panis, sed aridum lutum ex farina. 2' Etsi Vero Christus pane aZymo usus esset , non sequitur licite a nobis eum adhiberi , cum legalia morte Christi abolita fuerint, prout non licet nobis circumcidi quamvis Christus fuerit circumcisus. 3' Hinc nonnisi judaigantes nMaraei et ebionitae consueverunt in Mymis consecrare, a quibus ut

139쪽

38 TRACTATUS DE EUCHERISTIA

recederet Ecclesia adscivit panem sermentatum ad consi-ciendam Eucharistiam. 4' Sane sidcles panem et vinum ad usum sacrificii offerebant, adeoque panem communem et sermentatum qui ipsiis praesto erat. 5' Reipsa patres panem

Eucharisticum communem et usitatum passim Ocant. 6' COneilium Trullanum can. ii. vetat ne elerici vel laici comedanι

azyma Iudaeorum. 7' Agyma sunt signa doloris, Eucharistia autem laetitiae. Ergo. 28s. Resp. Ad i , D. Spectata vocis etymologia , C. communi loquendi usu N. Nam promiscue αρτος Vocabatur panis sive agymus sive sermentatus. Cujus rei locupletissimum exemplum suppetit Luc. 24, 30-36. ubi panis quem Christus fregit vocatur αρτος, etsi Mymus fuerit, cum id acciderit diebus arymorum ; et cum praeterea expresse dicatur panis , concidit animadverSio Graecorum, quod Mymum sit aridum lutum ex farina. 282. Ad 2'', D. Legalia quae cum professione chr Stiana componi non possunt, abolita fuerunt, C. alia quae ex se sunt indisserentia N. Componi autem non possunt cum professione christiana ritus illi, qui Christum praefigurabant et connexa sunt eum professione judaismi , cujusmodi est circumcisio. Ceteri ritus qui indisserentes sunt partim retenti fuerunt, ut abstinentia a sanguine et suffocato quae ex decreto apostolico Λct. 15. per plura secula in Ecclesia iguit, partim in desuetudinem ex se abierunt. Λd hos podiro indisserentes ritus pertinet usus aZJmorum.

283. Ad 3' , D. Ex animo judaigandi, C. ut magis Se consormarent exemplo Christi, ut praestitit Ecclesia, N. Cum enim ex dictis, hi ritus indisserentes sint, bonus vel m Ius eorum usus ex intentione agentis pendet. Cum igitur haeretici illi ex animo judaigandi una cum reliquis legalibus Myma adsciverint, damnati sunt; Ecclesia vero cum ex desiderio imitationis Christi agyma adhibuerit ad conmciendam Eucharistiam laudabilis est.284. Λd 4 , et 5 , Esto; neque enim contendimus numquam panem sermentatum adhibitum in Ecclesia suisse, imo

140쪽

PART. II. CAP. III. DE MATERIA FORMA ET . ias

diximus verisimilius utrumquo panem promiscue obtinuisse in celebratione Eucharistiae , adeoque nihil contra nos. 285. Λd 6' . D. Ad vitandam Iudaeorum familiaritatem , C. in ordine ad Eucharistiam R. ut patet ex ipsis canonis verbis quibus praecipitur , ut nemo Iudaeorum azyma comedat vel ullam cum eis familiaritatem ineat, vel in

morbis accersat ete.

286. Ad γ', D. Suh aliquo respectu , C. sub Omni r spectu jν. Alioquin non scripsisset Apostolus l. Cor. 5 , 8.

Epulemur in azymis sinceritatis et veritulis.

Solum vinum de rite est materia idonea sacramenti et sacris ii Eucharistici

287. Ad fidem pertinet propositio , ut ex sensu Ecclesiae constat atque ex decreto Eugenii IV. pro Λrmenis :Tertium est Eucharistiae sacramentum, cujus materia est panis tritieeus et vinum de vite. Omissis porro antiquis ebiOnitis et encratitis, qui sobrietatis obtentu aquam vino Suffecerunt ad Eucharistiam conficiendam , nec non hydroparas latis seu aquariis qui aqua in sacrificio utebantur , ne deprehenderentur ex vini odore a paganis , nemo extitit qui contrarium senserit circa vini necessitatem. Haeretici recentiores, auctore Calvino , autumarunt aptam materiam ad Eucharistiam esse posse quidquid vini loco bibere homines solent. Et hi sunt, qui purum verbum Dei credendorum et agendorum regulam praedicant l288. Λttamen Mailli. 26, 29. ac Luc. 22, 18. Vinum quo usus est Christus ad Eucharistiam conficiendam stener iis , Seu stenimen vitis expresse Vocatur , nec inficiantur ad- ersarii. Praxis Ecclesiae idipsum praeterea confirmat, quaenuinquam ad sacrificium adhibuit nisi vinum do xite ; imo in cone. Carthaginiensi IV. sancitum est can. 24. Ut nihil amplius Q ieratur, quum ipse Dominus tradidit, hoc est panis et Dinum aqua mutum ; et ante hoc concilium id ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION